Brevis URL huic paginae:
bit.ly/PlinyNH22


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

Liber XXII

[imago inanis]
i
[imago inanis]
1

Implesse poterant miraculum sui natura atque tellus reputantium vel prioris tantum voluminis dotes totque genera herbarum utilitatibus hominum aut voluptatibus genita. sed quanto plura restant quantoque mirabiliora inventu! illa enim maiore in parte cibi aut odore decorisve commendatio ad numerosa experimenta duxit; reliquarum potentia adprobat, nihil ab rerum natura sine aliqua occultiore causa gigni.

[imago inanis]
ii
[imago inanis]
2

Equidem et formae gratia ritusque perpetui in corporibus suis aliquas exterarum gentium uti herbis quibusdam adverto animo. inlinunt certe aliis aliae faciem in populis barbarorum feminae; maresque etiam apud Dacos et Sarmatas corpora sua inscribunt. simili plantagini — glastum in Gallia vocatur — Britannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae quibusdam in sacris nudae incedunt, Aethiopum colorem imitantes.

[imago inanis]
iii
[imago inanis]
3

iam vero infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus Galatiae, Africae, Lusitaniae grani coccum imperatoriis dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria atque conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit, belvis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, corruptor insidietur nuptae:

4

stans et in sicco carpit, quo frugem modo. sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius instrui poterat luxuria, certe innocentius.

Non est nunc propositum ista consectari, nec committemus, ut subiciendo viliora luxuriam utilitate circumscribamus, dicturi et alias herbis tingui parietes nec pingi lapide. nec tinguendi tamen rationem omisissemus, si umquam ea liberalium artium fuisset.

5

interim fortius agetur, auctoritasque, quanta debet, etiam surdis, hoc est ignobilibus, herbis perhibetur, siquidem auctores imperii Romani conditoresque immensum quiddam et hinc sumpsere, quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere et in sacris legationibusque verbenae. certe utroque nomine idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra evolsum, ac semper e legatis, cum ad hostes clarigatumque mitterentur, id est res captas clare repetitum, unus utique verbenarius vocabatur.

[imago inanis]
iv
[imago inanis]
6

Corona quidem nulla fuit graminea nobilior in maiestate populi terrarum principis praemiisque gloriae. gemmatae et aureae, vallares, murales, rostratae, civicae, triumphales post hanc fuere suntque cunctae magno intervallo magnaque differentia.

7

ceteras omnes singuli, et duces ipsi imperatoresque, militibus aut aliquando collegis dedere, decrevit in triumphis senatus cura belli solutus et populus otiosus, graminea numquam nisi in desperatione suprema contigit, nulli nisi ab universo exercitu servato decreta. ceteras imperatores dedere, hanc solam miles imperatori. eadem vocatur obsidionalis liberatis obsidione abominandoque exitu totis castris.

8

quod si civicae honos uno aliquo ac vel humillimo cive servato praeclarus sacerque habetur, quid tandem existimari debet unius virtute servatus universus exercitus? dabatur haec viridi e gramine decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis. namque summum apud antiquos signum victoriae erat herbam porrigere victos, hoc est terra et altrice ipsa humo et humatione etiam cedere, quem morem etiam nunc durare apud Germanos scio.

[imago inanis]
v
[imago inanis]
9

Donatus est ea L. Siccius Dentatus semel, cum civicas quattuordecim meruisset depugnassetque centiens viciens semper victor. tanto rarius est servatorem unum a servatis donari. quidam imperatores et saepius donati sunt, veluti P. Decius Mus tribunus militum ab exercitu, altera ab his, qui in praesidio obsessi fuerant, quanta esset eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem donatus bovem album Marti inmolavit et centum fulvos, qui ei virtutis causa dati fuerant simul ab obsessis. hic Decius postea se consul Imperioso conlega pro victoria devovit.

10

data est et a senatu populoque Romano, qua claritate nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, Fabio illi, qui rem omnem Romanam restituit non pugnando; nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius servasset, — tunc satius fuit nomine novo coronari appellatum patrem ab his, quos servaverat, — sed quo dictum est consensu honoratus est Hannibale Italia pulso, quae corona adhuc sola ipsius imperii manibus inposita est et, quod peculiare ei est, sola a tota Italia data.

[imago inanis]
vi
[imago inanis]
11

Praeter hos contigit eius coronae honos M. Calpurnio Flammae tribuno militum in Sicilia, centurioni vero uni ad hoc tempus Cn. Petreio Atinati Cimbrico bello. primum pilum is capessens sub Catulo exclusam ab hoste legionem suam hortatus tribunum suum dubitantem per castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit. invenio apud auctores eundem praeter hunc honorem adstantibus Mario et Catulo coss. praetextatum immolasse ad tibicinem foculo posito.

12

scripsit et Sulla dictator ab exercitu se quoque donatum apud Nolam legatum bello Marsico, idque etiam in villa sua Tusculana, quae fuit postea Ciceronis, pinxit. quod si verum est, hoc exsecrabiliorem eum dixerim, quandoquidem eam capiti suo proscriptione sua ipse detraxit, tanto paucioribus civium servatis quam postea occisis. addat etiamnum huic gloriae superbum cognomen Felicem, ipse tamen obsessis in toto orbe proscriptis hac corona Sertorio cessit.

13

Aemilianum quoque Scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in Africa Manilio consule, III cohortibus servatis totidemque ad servandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo divus Augustus inscripsit. ipsum Augustum M. Cicerone filio consule idibus Septembribus senatus obsidionali donavit; adeo civica non satis videbatur. nec praeterea quemquam invenimus donatum.

[imago inanis]
vii
[imago inanis]
14

Nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore, sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignobiles ignotaeque, honorem nobilem faciebant, quod latere apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quoque, quae ad valitudinem conservandam cruciatusque corporis propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed quis non mores iure castiget? addidere vivendi pretia deliciae luxusque; numquam fuit vitae cupido maior nec minor cura.

15

aliorum hanc operae esse credimus ac ne mandato quidem nostro alios id agere, medicisque provisum esse pro morbis. ipsi fruimur voluptatibus et, quo nihil equidem probrosius duco, vivimus aliena fiducia. immo vero plerisque ultro etiam inrisui sumus ista commentantes atque frivoli operis arguimur, magno quamquam inmensi laboris solatio, sperni cum rerum natura, quam certe non defuisse nobis docebimus et invisis quoque herbis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam aculeatis.

16

haec enim proxime restant ex iis, quas priore libro nominavimus, in quibus ipsis providentiam naturae satis mirari amplectique non est. dederat quas diximus molles cibisque gratas, pinxerat remedia in floribus visuque ipso animos invitaverat etiam deliciis auxilia permiscens:

17

en, excogitavit aliquas aspectu hispidas, tactu truces, ut tantum non vocem ipsius fingentis illas ramque reddentis exaudire videamur, ne scilicet depascat avida quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta vestigia obterant, ne insidens ales infringat, iis muniendo aculeis telisque armando, remediis ut tuta ac salva sint. ita hoc quoque, quod in iis odimus, hominum causa excogitatum est.

[imago inanis]
viii
[imago inanis]
18

Clara in primis aculeatarum erynge est sive eryngion contra serpentes et venena omnia nascens. adversus ictus morsusque radix eius bibitur drachmae pondere in vino aut, si plerumque tales iniurias comitetur et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax contra chersydros ac ranas. omnibus vero contra toxica et aconita efficaciorem Heraclides medicus in iure anseris decoctam arbitratur.

19

Apollodorus adversus toxica cum rana decoquit, ceteri in aqua. ipsa dura, fruticosa, spinosis foliis, caule geniculato, cubitale et maiore aliquando, alia albicans, alia nigra, radice odorata. et sativa quidem est et sponte nascitur in asperis, saxosis, set in litoribus maris durior nigriorque, folio apii.

[imago inanis]
ix
[imago inanis]
20

Ex his candidam nostri centum capita vocant. omnes eiusdem effectus, caule et radice in cibos Graecorum receptis utroque modo, sive coquere libeat sive cruda vesci. portentosum est, quod de ea traditur, radicem eius alterutrius sexus similitudinem referre, raro invento, se si viris contigerit mas, amabiles fieri; ob hoc et Phaonem Lesbium dilectum a Sappho, multa circa hoc non Magorum solum vanitate, sed etiam Pythagoricorum.

21

sed in medico usu praeter supra dicta auxiliatur inflationibus, torminibus, cordis vitiis, stomacho iocineri, praecordiis in aqua mulsa, lieni in posca, item ex mulsa renibus, stanguriae, opisthotonis, spasmi, lumbis, hydropicis, comitialibus, mulierum mensibus, sive subsidant sive abundent, vulvarumque omnibus vitiis.

22

extrahit infixa corpori cum melle. strumas, parotidas, panos, recedentes ab ossibus carnes sanat cum axungia salsa et cerato, item fracturas. crapulam praesumpta arcet, alvum sistit. aliqui e nostris sub solstitio colligi eam iussere, ex aqua caelesti inponi omnibus cervicis vitiis. oculorum quoque albugines sanare adalligatam aliqui tradiderunt.

[imago inanis]
x
[imago inanis]
23

Sunt qui et acanum eryngio adscribant, spinosam brevemque et latam herbam spinisque latioribus. hanc inpositam sanguinem mire sistere.

[imago inanis]
xi
[imago inanis]
24

Alii eryngen falso eandem putavere esse et glycyrrhizam, quare subiungi eam protinus refert. et ipsa sine dubio inter aculeatas est, foliis echinatis, pinguibus tactu cumminosis, fruticosa, binum cubitorm altitudine, flore hyacinthi, fructu pilularum platani magnitudinis. praestantissima in Cilicia, secunda Ponto, radice dulci et hac tantum in usu.

25

capitur ea vergiliarum occasu, longa sucosa ceu lycium, coloris buxei, melior quae nigra, quaeque lenta quam quae fragilis. usus in subditis decoctae ad tertias, cetero ad mellis crassitudinem, aliquando et e et vulneribus inponitur et faucium vitiis omnibus, item voci utilissima suco sic, ut spissatus est, linguae subdito, item thoraci, iocineri. hac diximus sitim famemque sedari;

26

ob id quidam adipson appellavere eam et hydropicis dedere, ne sitirent. ideo et conmanducata stomatice est ulceribus oris; inspersa saepe et pterygiis. sanat et vesicae stabiem, renium dolores, condylomata, ulcera genitalium. dedere eam quidam potui in quartanis drachmarum duarum pondere et piper ex hemina aquae. conmanducata sanguinem ex vulnere sistit. sunt qui et calculos ea pelli tradiderunt.

[imago inanis]
xii
[imago inanis]
27

Tribuli unum genus in hortis nascitur, alterum in fluminibus tantum. sucus ex iis colligitur ad oculorum medicinas; est enim refrigerantis naturae et ideo utilis contra inflammationes collectionesque. ulcera per se erumpentia et praecipue in ore cum melle sanat, item tonsillas. potus calculos frangit. Thraces, qui ad Strymona habitant, foliis tribuli equos saginant, ipsi nucleo vivunt panem facientes praedulcem et qui contrahat ventrem. radix caste pureque collecta discutit strumas, semen adalligatum varicum dolores sedat, tritum vero in aqua sparsum pulices necat.

[imago inanis]
xiii
[imago inanis]
28

Stoebe, quam aliqui pheon vocant, decocta in vino praecipue auribus purulentis medetur, item oculis ictu cruentatis, haemorrhagiae quoque et dysinteriae infusa.

[imago inanis]
xiv
[imago inanis]
29

Hippophaes in sabulosis maritimis, spinis albis, hederae modo racemosa est, candidis, ex parte rubentibus acinis. radix suco madet, qui aut per se conditur aut pastillis farinae ervi. bilem detrahit oboli pondere, saluberrime cum mulso. est altera hippophaes sine caule, sine flore, foliis tantum minutis. huius quoque sucus hydropicis mire prodest.

30

debent adcommodatae esse et equorum naturae neque ex alia causa nomen accepisse. quippe quaedam animalium remediis nascuntur locupleti divinitate ad generanda praesidia, ut non sit mirari satis ingenium eius disponentis auxilia in genera, in causas, in tempora, ut aliis prosit aliud horis diesque nullus prope sine praesidiis reperiatur.

[imago inanis]
xv
[imago inanis]
31

Urtica quid esse invisius potest? at illa praeter oleum, quod in Aegypto ex ea fieri diximus, vel plurimis scatet remediis. semen eius cicutae contrarium esse Nicander adfirmat, item fungis vel argento vivo, Apollodorus et salamandris cum iure coctae testudinis, item adversari hyoscyamo et serpentibus et scorpionibus. quin ipsa illa amaritudo mordax uvas in ore procidentesque vulvas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethargicos expergisci tactis cruribus magisque fronte.

32

eadem canis morsibus addito sale medetur, sanguinem trita naribus indita sistit et magis radice. carcinomata et sordida ulcera sale admixto, item luxata sanat et panos, parotidas carnesque ab ossibus recedentes. semen potum cum sapa vulvam strangulatis aperit. profluvia narium sistit inpositum. vomitiones in aqua mulsa sumptum a cena faciles praestat duobus obolis, uno autem in vino poto lassitudines recreat.

33

vulvae vitiis tostum acetabuli mensura, potum in sapa resistit stomachi inflationibus. orthopnoicis prodest cum melle et thoracem purgat eodem ecligmate et lateri medetur cum semine lini. addunt hysopum et piperis aliquid. inlinitur lieni, difficilem ventrem tostum cibo emollit.

34

Hippocrates vulvam purgari poto eo pronuntiat, dolore levari tosto acetabuli mensura, dulci poto et inposito cum suco malvae, intestinorum animalia pelli cum hydromelite et sale, defluvia capitis semine inlito cohonestari. articulariis morbis et podagricis plurimi cum oleo vetere aut folia cum ursino adipe trita inponunt. ab eadem radix tusa cum aceto non minus utilis, item lieni, et cocta in vino discutit panos cum axungia vetere salsa. eadem psilotrum est sicca.

35

condidit laudes eius Phanias physicus, utilissimam cibis coctam conditamve porfessus arteriae, tussi, ventris destillationi, stomacho, panis, parotidibus, pernionibus, cum oleo sudorem, coctam cum conchyliis ciere alvum, cum tisana pectus purgare mulierumque menses, cum sale ulcera, quae serpant, cohibere.

36

suco quoque in usu est. expressus inlitus fronti sanguinem narium sistit, potus urinam ciet, calculos rumpit, uvam gargarizatus reprimit. semen colligi messibus oportet. Alexandrum maxime laudatur. ad omnia haec et mitiores quidem teneraeque efficaces, sed praecipue silvestris illa, et hoc amplius lepras e facie tollit in vino pota. si quadripes fetum non admittat, urtica naturam fricandam monstrant.

[imago inanis]
xvi
[imago inanis]
37

Ea quoque, quam lamium inter genera earum appellavimus, mitissima et foliis non mordentibus, medetur cum mica salis contusis incussisque, ustis et strumis, tumoribus, podagris, vulneribus. album habet in medio folio, quod ignibus sacris medetur.

38

Quidam e nostris tempore discrevere genera, et autumnalis urticae radice adalligatam in tertianis ita, ut aegri nuncupentur, cum eruatur ea radix, dicaturque cui et quorum filio eximatur, liberare morbo tradiderunt; hoc idem et contra quartanas pollere. iidem urticae radice addito sale infixa corpori extrahi, foliis cum axungia strumas discuti vel, si suppuraverint, erodi, compleri.

[imago inanis]
xvii
[imago inanis]
39

Ex argumento nomen accepit scorpio herba. semen enim habet ad similitudinem caudae scorpionis, folia pauca. valet adversus animal nominis sui. est et alia eiusdem nominis effectusque, sine foliis, asparagi caule, in cacumine aculeum habens et inde nomen.

[imago inanis]
xviii
[imago inanis]
40

Leucacantham alii phyllon, alii ischada, alii polygonaton appellant, radice cypiri, quae commanducata dentium dolores sedat, item laterum et lumborum, ut Hicesius tradit, semine poto drachmis octo aut suco. eadem ruptis, convulsis medetur.

[imago inanis]
xix
[imago inanis]
41

Helxinen aliqui perdicium vocant, quoniam perdices ea praecipue vescantur, alii sideritem, nonnulli parthenium. folia habet mixtae similitudinis plantagini et marruvio, cauliculos densos, leviter rubentes, semina in capitibus lappaceis adhaerescentia vestibus, unde et helxinen dictam volunt. sed nos qualis vera esset helxine diximus priore libro.

42

haec autem inficit lanas, sanat ignes sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos. sucus eius cum psimithio ignes sacros et guttura incipientia turgescere, item veterem tussim cyatho hausto et omnia vitia umida, sicut tonsillas et aures cum rosaceo. inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque Cypria.

[imago inanis]
xx
[imago inanis]
43

Perdicium sive parthenium sive etiam sideritis alia est; ab nostris herba urceolaris vocatur, ab aliis astercum; folio similis ocimo, nigrior tantum, nascens in tegulis parietinisque. medetur cum mica salis trita iisdem omnibus, quibus lamium, et eodem modo, item vomicae calfacto suco pota, sed contra vulsa, rupta lapsusque et praecipitia, ut vehiculorum eversiones, singularis.

44

verna carus Pericli Atheniensium principi, cum is in arce templum aedificaret repsissetque super altitudinem fastigii et inde cecidisset, hac herba dicitur sanatus, monstrata Pericli somnio a Minerva, quare parthenium vocari coepta est adsignaturque ei deae. hic est vernula, cuius effigies ex aere fusa est et nobilis ille splanchnoptes.

[imago inanis]
xxi
[imago inanis]
45

Chamaeleonem aliqui ixian vocant. duo genera eius: candidior asperior habet folia, serpit in terra echini modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi. quibusdam in locis viscum gignit album sub alis foliorum, maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, unde et ixia appellatur. hac mastiche utuntur mulieres. quare et chamaeleon vocetur, varietate foliorum evenit; mutat enim cum terra colores, hic niger, illic viridis, aliubi cyaneus, aliubi croceus atque aliis coloribus.

46

ex his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctae; bibitur drachma in passo. pellit et interaneorum animalia acetabuli mensura suci eiusdem in vino austero cum origani scopis. facit ad difficultatem urinae. hic sucus occidit et canes suesque in polenta addita aqua et oleo, contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam sorbeant. radicem eius aliqui concisam servari iubent funiculis pendentem decoquereque in cibo contra fluctiones, quas Graeci rheumatismos vocant.

47

ex nigris aliqui marem dixere, cui flos purpureus esset, et feminam, cui violaceus; set una nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. radicibus eorum lichenes curantur cum sulpure et bitumine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant. et ricinos canum necat, iuvencos quoque anginae modo, quare a quibusdam ulophyton vocatur, set et cynozolon propter gravitatem odoris. ferunt et haec viscum ulceribus utilissimum. omnium autem generum eorum radices scorpionibus adversantur.

[imago inanis]
xxii
[imago inanis]
48

Coronopus oblonga herba est cum fissuris. seritur interim, quoniam radix coeliacis praeclare facit in cinere tosta.

[imago inanis]
xxiii
[imago inanis]

Et anchusae radix in usu est, digitali crassitudine. finditur papyri modo manusque inficit sanguineo colore, praeparat lanas pretiosis coloribus. sanat ulcera in cerato, praecipue senum, item adusta. liquari non potest in aqua, oleo dissolvitur; idque sincerae experimentum est.

49

datur et ad renium dolores drachma eius potui in vino aut, si febris sit, in decocto balani; item iocinerum vitiis et lienis et bile subfusis. lepris et lentigini inlinitur ex aceto. folia trita cum melle et farina luxatis inponuntur, et pota drachmis duabus in mulso alvum sistunt. pulices necare radix in aqua decocta traditur.

[imago inanis]
xxiv
[imago inanis]
50

Est et alia similis pseudoanchusa ob id appellata, a quibusdam vero echis aut doris et multis aliis nominibus, lanuginosior et minus pinguis, tenuioribus foliis, languidioribus. radix in oleo non fundit rubentem sucum, et hoc ab anchusa discernitur. contra serpentes efficacissima potu foliorum vel seminis. folia ictibus inponuntur. virus serpentes fugat. bibitur et propter spinam. folium eius sinistra decerpi iubent Magi et, cuius causa sumatur, dici tertianisque febribus adalligari.

[imago inanis]
xxv
[imago inanis]
51

Est et alia herba proprio nomine onochilon, quam aliqui anchusam vocant, alii archebion, alii onochelim, aliqui rhexiam, multi enchrysam, parvo frutice, flore purpureo, asperis foliis et ramis, radice messibus sanguinea, cetero nigra, in sabulosis nascens, efficax contra serpentes maximeque viperas et radice et foliis, aeque cibo ac potu. vires habet messibus. folia trita odorem cucumeris reddunt. datur in cyathis tribus vulva procidente.

52

pellit et taenias cum hysopo, et in dolore renium aut iocineris ex aqua mulsa, si febris sit, sin aliter, e vino bibitur. lentigini ac lepris radix inlinitur. habentes eam a serpentibus feriri negantur. est et alia huic similis flore rubro, minor, et ipsa ad eosdem usus, traduntque, conmanducata ea si inspuatur, mori serpentem.

[imago inanis]
xxvi
[imago inanis]
53

Anthemis magnis laudibus celebratur ab Asclepiade. aliqui leucanthemida vocant, alii leucanthemum, alii eranthemida, quoniam vere floreat; alii chamaemelon, quoniam odorem mali habeat. nonnulli melanthion vocant. genera eius tria fronde tantum distant, palmum non excedentia, parvis foliis . . . . . rutae candidis aut malinis aut purpureis. in macro solo aut iuxta semitas colligitur vere et in coronamenta reponitur. eodem tempore et medici folia tusa in pastillos digerunt, item florem et radicem.

54

dantur omnia mixta drachmae unius pondere contra serpentium omnium ictus. pellunt mortuos partus, item menstrua in potu et urinam calculosque, inlita inflationes, iocinerum vitia, bilem subfusam, aegilopia, conmanducata ulcerum eruptiones manantes sanant. ex omnibus his generibus ad calculos efficacissima est quae florem purpureum habet, cuius et foliorum et fruticis amplitudo maiuscula est. hanc proprie quidam eranthemim vocant.

[imago inanis]
xxvii
[imago inanis]
55

Loton qui arborem putant tantum esse, vel Homero auctore coargui possunt. is enim inter herbas subnascentes deorum voluptati loton primam nominavit. folia eius cum melle oculorum cicatrices, argema, nubeculas discutiunt.

[imago inanis]
xxviii
[imago inanis]
56

Est et lotometra, quae fit ex loto sata, ex cuius semine simili milio putri fiunt panes in Aegypto a pastoribus, maxime aqua vel lacte subacti. negatur quicquam illo pane salubrius esse aut levius, dum caleat. refrigeratus difficilius concoquitur fitque ponderosus. constat eos, qui illo vivant, nec dysinteria nec tenesmo neque aliis morbis ventris infestari. itaque inter remedia eorum habetur.

[imago inanis]
xxix
[imago inanis]
57

Heliotropii miraculum saepius diximus cum sole sese circumagentis etiam nubilo die; tantus sideris noctu velut desiderio contrahit caeruleum florem.

58

genera eius duo, tricoccum et helioscopium. hoc altius, quamquam utrumque semipedalem altitudinem non excedit, ab ima radice ramosum. semen in folliculo messibus colligitur. nascitur nonnisi in pingui solo cultoque maxime, tricoccum ubique. si decoquatur, invenio cibis placere et in lacte iucundius alvum molliri et, si decocti sucus bibatur, efficacissime exinaniri. maioris sucus excipitur aestate hora sexta, miscetur cum vino, sic firmior.

59

capitis dolores sedat rosaceo admixto. verrucas cum sale tollit sucus e folio, unde nostri verrucariam herbam appellavere, aliis cognominari effectibus digniorem. namque et serpentibus et scorpionibus resisit ex vino aut aqua mulsa, ut Apollophanes et Apollodorus tradunt. folia infantium destillationibus, quod siriasim vocant, inlita medentur, item contractionibus, etiam si id comitaliter accidat. decocto quoque foveri os saluberrimum est. potum id pellit taenias et renium harenas. si cuminum adiciatur, calculos frangit. decoqui cum radice oportet, quae cum foliis et hircino sebo podagris inlinitur.

60

alterum genus, quod tricoccum appellavimus et alio nomine scorpiuron vocatur, foliis non solum minoribus, sed etiam in terram vergentibus. semen ei est effigie scorpionis caudae, quare nomen. vis ad omnia venenata et phalangia, sed contra scorpiones praecipue inlita. non feriuntur habentes, et si terram surculo heliotropii circumscribat aliquis, negant scorpionem egredi, inposita vero herba aut uda omnino respersum protinus mori. seminis grana quattuor pota quartanis prodesse dicuntur, tria vero tertianis, vel si herba ipsa ter circumlata subiciatur capiti.

61

semen et venerem stimulat, cum melle panos discutit. verrucas hoc utique heliotropium radicitus extrahit et excrescentia in sedibus. spinae quoque ac lumborum sanguinem corruptum trahit inlitum semen et potum in iure gallinacei decoctum aut cum beta et lente. cortex semine liventibus colorem reddit. Magi heliotropium in quartanis quater, in tertianis ter adligari iubent ab ipso aegro precarique eum, soluturm se nodos liberatum, et iacere non exempta herba.

[imago inanis]
xxx
[imago inanis]
62

Aliud adianto miraculum: aestate viret, bruma non marcescit, aquas respuit, perfusum mersumve sicco simile est — tanta dissociatio deprehenditur —, unde et nomen a Graecis alioqui frutici topiario. quidam callitrichon vocant, alii polytrichon, utrumque ab effectu. tinguit enim capillum et ad hoc decoquitur in vino cum semine apii adiecto oleo copioso, ut crispum densumque faciat; et defluere autem prohibet.

63

duo genera eius: candidius et nigrum breviusque. id, quod maius est, polytrichon, aliqui trichomanes vocant. utrique ramuli nigro colore nitent, foliis felicis, ex quibus inferiora aspera ac fusca sunt, omnia autem contrariis pediculis, densa ex adverso inter se, radix mula. umbrosas petras parietumque aspergines ac fontium maxime specus sequitur et saxa manantia, quod miremur, cum aquas non sentiat.

64

calculos e corpore mire pellit frangitque, utique nigrum, qua de causa potius quam quod in saxis nasceretur a nostris saxifragum appellatum crediderim. bibitur e vino quantum terni decerpsere digit. urinam cient, serpentium et araneorum venenis resistunt, in vino decocti alvum sistunt. capitis dolores corona ex his sedat. contra scolopendrae morsus inlinuntur, crebro auferendi, ne perurant; hoc et in alopeciis. strumas discutiunt furfuresque in facie et capitis manantia ulcera.

65

decoctum ex his prodest suspiriosis et iocineri et lieni et felle subfusis et hydropicis. stranguriae inlinuntur et renibus cum absinthio. secundas cient et menstrua. sanguinem sistunt ex aceto aut rubi suco poti. infantes quoque exulcerati perunguuntur ex iis cum rosaceo et vino. — (Virus folii in urina pueri inpubis tritum quidem cum aphronitro et inlitum ventri mulierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur.) — perdices et gallinaceos pugnaciores fieri putant in cibum eorum additis, pecorique esse utilissimos.

[imago inanis]
xxxi
[imago inanis]
66

Picris ab insigni amaritudine cognominatur, ut diximus, folio rotundo. tollit eximie verrucas. thesium quoque non dissimili amaritudine est, sed purgat alvum, in quem usum teritur ex aqua.

[imago inanis]
xxxii
[imago inanis]
67

Asphodelum de clarissimis herbarum, ut quod heroion aliqui appellaverint, Hesiodus et in silvestres nasci dixit, Dionysius marem ac feminam esse. defectis corporibus et phthisicis constat bulbos eius cum tisana decoctos aptissime dari, panemque ex his cum farina subactis saluberrimum esse. Nicander et contra serpentes ac scorpiones vel caulem, quem anthericum vocavimus, vel semen vel bulbos dedit in vino tribus drachmis substravitque somno contra hos metus.

68

datur et contra venenata marina et contra scolopendras terrestres. cocleae mire in Campania caulem eum persequuntur et sugendo arefaciunt. folia quoque inlinuntur venenatorum vulneribus ex vino. bulbi nervis articulisque cum polenta tunsi inlinuntur. prodest et concisis ex aceto lichenas fricare, item ulceribus putrescentibus ex aqua inponere, mammarum quoque et testium inflammationibus.

69

decocti in faece vini oculorum epiphoris supposito linteolo medentur. fere in quocumque morbo magis decoctis utuntur, item ad tibiarum taetra ulcera rimasque corporum quacumque in parte farina arefactorum. autumno autem colliguntur, cum plurimum valent. sucus quoque ex tusis expressus aut decoctis utilis fit corporis dolori cum melle, idem odorem corporis iucundum affectantibus cum iri arida et salis exiguo.

70

folia et supra dictis medentur et strumis, panis, ulceribus in facie decocta in vino. cinis e radice alopecias emendat et rimas pedum sedisque, decoctae radicis in oleo sucus perniones et ambusta et gravitatem aurium; infunditur a contraria aure in dolore dentium. prodest et urinae pota modice radix et menstruis et lateris doloribus, item ruptis, convulsis, tussibus, drachmae pondere in vino pota. eadem et vomitiones adiuvat commanducata.

71

semne sumpto turbatur venter. Chrysermus et parotidas in vino decocta radice curavit, item strumas admixta cachry ex vino. quidam aiunt, si inposita radice pars eius in fumo suspendatur quartoque die solvatur, una cum radice arescere strumam. Diocles ad podagras utroque modo, cocta crudaque, usus est, ad perniones decocta ex oleo; dedit et suffusis felle in vino et hydropicis. venerem quoque concitari cum vino et melle perunctis aut bibentibus tradidere.

72

Xenocrates et lichenas, psoras, lepras radice in aceto decocta tolli dicit, item suco cum hyoscyamo et pice liquida alarum quoque et feminum vitia; et capillum crispiorem fierei, raso prius cpan, si radice ea fricetur, Simos lapides renium in vino decocta potaque eximi. Hippocrates semine ad impetus lienis dari censet. iumentorum quoque ulcera ac scabiem radix inlita aut decoctae sucus ad pilum reducit. mures eadem fugantur, caverna praeclusa moriuntur.

[imago inanis]
xxxiii
[imago inanis]
73

Asphodelum ab Hesiodo quidam halimon appellari existimavere, quod falsum arbitror; est enim suo nomine halimon, non parvi et ipsum erroris inter auctores. alii enim fruticem esse dicunt densum, candidum, sine spina, foliis oleae, sed mollioribus; coqui haec ciborum gratia, radice tormina discuti drachmae pondere in aqua mulsa pota, item rupta, convulsa.

74

alii olus maritimum esse dixere salsum et inde nomen, foliis in rotunditatem longis, laudatum in cibis. duorum praeterea generum, silvestre et mitius, utrumque prodesse dysintericis etiam exulceratis cum pane, stomacho vero ex aceto. ulceribus vetustis inlini crudum et vulnerum recentium impetus lenire et luxatorum pedum ac vesicae dolores. silvestri tenuiora folia, sed in iisdem remediis effectus maiores et in sananda hominum ac pecorum scabie.

75

praeterea nitorem corpori fieri dentibusque candorem, si fricentur radice ea, semine linguae subdito sitim non sentiri. hoc quoque mandi et utraque etiam condiri. Crateuas tertium quoque genus tradidit longioribus foliis et hirsutioribus, odore cupressi, nasci sub hedera maxime, prodesse opisthotonis, contractionibus nervorum tribus obolis in sextarium aquae.

[imago inanis]
xxxiv
[imago inanis]
76

Acanthi, topiariae et urbanae herbae lato longoque folio crepidines marginum adsurgentiumque pulvinorum toros vestientis, duo genera sunt: aculeatum et crispum, quod brevius, alterum leve, quod aliqui paederota vocant, alii melamphyllum. huius radices ustis luxatisque mire prosunt, item ruptis, convulsis, et phthisin metuentibus, id coctae cibo, maxime tisana. podagris quoque inlinuntur tritae et calefactae, e sale calidis.

[imago inanis]
xxxv
[imago inanis]
77

Bupleuron in sponte nascentium olerum numero Graeci habent, caule cubitali, foliis multis longisque, capite aneti, laudatum in cibis ab Hippocrate, in medicina Glaucone et Nicandro. semen contra serpentes valet. folia ad secundas feminarum vel sucum ex vino inlinunt, et strumis folia cum sale et vino. radix contra serpentes datur in vino et urinae ciendae.

[imago inanis]
xxxvi
[imago inanis]
78

Buprestim magna inconstantia Graeci in laudibus ciborum etiam habuere, iidemque remedia tamquam contra venenum prodiderunt. et ipsum nomen indicio est boum certe venenum esse, quos dissilire degustata fatentur. quapropter nec de hac plura dicemus. est vero causa, quare venena expetenda alicui videtur, quam non aliter magis accendi putant quam pota ea.

[imago inanis]
xxxvii
[imago inanis]
79

Elaphoboscon ferulaceum est, geniculatum digiti crassitudine, semine corymbis dependentibus silis effigie, set non amaris, foliis olusatri. et hoc laudatum in cibis — quippe etiam conditum prorogatur —, ad urinam ciendam, lateris dolores sedandos, rupta, convulsa sananda, inflationes discutiendas colique tormenta, contra serpentium omniumque aculeatorum ictus, quippe fama est, hoc pabulo cervos resistere serpentibus. fistulas quoque radix nitro addito inlita sanat, siccanda autem in eo usu prius est, ne suco suo madeat, qui contra serpentium ictus non facit deteriorem eam.

[imago inanis]
xxxviii
[imago inanis]
80

Scandix quoque in olere silvestri a Graecis ponitur, ut Ophion et Erasistratus tradunt. item decocta alvum sistit, semine singultus confestim ex aceto sedat. inlinitur ambustis, urinas ciet. decoctae sucus prodest stomacho, iocineri, renibus, vesicae. haec est quam Aristophanes Euripidi poetae obicit ioculariter: matrem eius ne olus quidem legitimum venditasse, sed scandicem.

81

eadem earat enthryscum, si teneriora folia et odoratiora haberet. peculiaris laus eius, quod fatigato venere corpori succurrit marcentesque iam senio coitus excitat. sistit profluvia alba feminarum.

[imago inanis]
xxxix
[imago inanis]
82

Et iasine olus silvestre habetur, in terra repens, cum lacte multo, florem fert candidum; conchylium vocant. et huius eadem commendatio ad stimulandos coitus. cruda ex aceto in cibis et mulieribus lactis ubertatem praestat. salutaris est phthisin sentientibus. infantium capiti inlita nutrit capillum tenacioremque eius cutem efficit.

[imago inanis]
xl
[imago inanis]
83

Estur et caucalis feniculo similis, brevi caule, flore candido, cordi utilis. sucus quoque eius bibitur, stomacho perquam commendatus et urinae calculisque et harenis pellendis et vesicae pruritibus. extenuat et lienis, iocineris reniumque pituitas. semen menses feminarum adiuvat bilemque a partu siccat. datur et contra profluvia geniturae vis. Chrysippus et conceptionibus eam putat conferre multum. bibitur in vino ieiunis. inlinitur et contra venena marinorum, sicut Petrichus in carmine suo significat.

[imago inanis]
xli
[imago inanis]
84

His adnumerant et sium latius apio, in aqua nascens, pinguius nigriusque, copiosum semine, sapore nasturtii. prodest urinis, renibus, lienibus mulierumque mensibus, sive ipsum in cibo sumptum sive ius decocti sive semine in vino drachmis duabus. calculos rumpit aquisque, quae gignunt eos, resistit. dysintericis prodest infusum, lomentoque cutem emendat et ramices lenit, equorum etiam scabiem.

[imago inanis]
xlii
[imago inanis]
85

Sillybum chamaeleonti albo similem, aeque spinosam, ne in Cilicia quidem aut Syria aut Phoenice, ubi nascitur, coquere tanti est. ita operosa eius culina traditur. in medicina nullum usum habet.

[imago inanis]
xliii
[imago inanis]
86

Scolymum quoque in cibos recipit oriens et alio nomine limoniam appellat. frutext est numquam cubitali altior tristique foliorum aculeis, radice nigra, sed dulci, Eratostheni quoque laudata in pauperis cena. urinam ciere praecipue traditur, sanare lichenas et lepras ex aceto, venerem stimulare in vino Hesiodo et Alcaeo testibus, qui florente ea cicadas acerrimi cantus esse et mulieres libidinis avidissimas virosque in coitum pigerrimos scripsere, velut providentia naturae hoc adiumento tunc valentissimo.

87

item graveolentiam alarum emendat radicis emedullatae uncia, in vini Falerni heminis tribus decocta ad tertias et a balineo ieiuno itemque post cibum cyathis singulis pota. mirum est, quod Xenocrates promittit experimento, vitium id ex alis per urinam effluere.

[imago inanis]
xliv
[imago inanis]
88

Estur et soncos — ut quem Theseo apud Callimachum adponat Hecale — uterque, albus et niger. lactucae similes ambo, nisi spinosi essent, caule cubitali, anguloso, intus cavo, sed qui fractus copioso lacte manet. albus, cui e lacte nitor, utilis orthopnoicis lactucarum modo ex embammate. Erasistratus calculos per urinam pelli eo monstrat et oris graveolentiam commanducato corrigi.

89

sucus trium cyathorum mensura in vino albo et oleo calefactus adiuvat partus ita, ut a potu ambulent gravidae. datur et in sorbitione. ipse caulis decoctus facit lactis abundantiam nutricibus coloremque meliorem infantium, utilissimus his, quae lac sibi coire sentiant. instillatur auribus sucus, calidusque in stranguria bibitur cyathi mensura et in stomachi rosionibus cum semine cucumeris nucleisque pineis.

90

inlinitur et sedis collectionibus. bibitur contra serpentes scorpionesque, radix vero inlinitur. eadem decocta in oleo et punici mali calyce, aurium morbis praesidium est. haec omnia ex albo. Cleemporus nigro prohibet vesci ut morbos faciente, de albo consentiens. Agathocles etiam contra sanguinem tauri demonstrat sucum eius, refrigeratoriam tamen vim esse convenit nigro et hac causa inponendum cum polenta. Zenon radicem albi in stranguria suadet.

[imago inanis]
xlv
[imago inanis]
91

Condrion sive condrille folia habet intubi, circumrosis similia, caulem minus pedalem, suco madentem amaro, radice fabae simili, aliquando numerosa. habet proximam terrae mastichen tuberculo fabae, quae adposita feminarum menses trahere dicitur. tusa cum radicibus tota dividitur in pastillos contra serpentes, argumento probabili, siquidem mures agrestes laesi ab his hanc esse dicuntur. sucus ex vino coctae alvum sistit. eadem palpebrarum pilos inordinatissimos pro cummi efficacissime regit. Dorotheus stomacho et concoctionibus utilem carminibus suis pronuntiavit. alioqui feminis et oculis generationique virorum contrariam putavere.

[imago inanis]
xlvi
[imago inanis]
92

Inter ea, quae temere manduntur, et boletos merito posuerim, opimi quidem hos cibi, sed inmenso exemplo in crimen adductos, veneno Tiberio Claudio principi per hanc occasionem ab coniuge Agrippina data, quo facto illa terris venenum alterum sibique ante omnes Neronem suum dedit. quorundam ex iis facile noscuntur venena diluto rubore, rancido aspectu, livido intus colore, rimosa stria, pallido per ambitum labro.

93

non sunt haec in quibusdam, siccique et veris similes, veluti guttas in vertice albas ex tunica sua gerunt. vulvam enim terra ob hoc prius gignit, ipsum postea in vulva, ceu in ovo est luteum. nec tunicae minor gratia in cibo infantis boleti. rumpitur haec primo nascente, mox increscente in pediculi corpus absumitur, rarumque ut geminus ex uno pede.

94

origo prima causaque e limo et acescente suco madentis terrae aut radicis fere glandiferae, initioque spuma lentior, dein corpus membranae simile, mox partus, ut diximus. illa pernicialia quot probandi alia aliis signa! si caligaris clavus ferrive aliqua robigo aut panni marcor adfuerit nascenti, omnem ilico sucum alienum saporemque in venenum concoqui deprehendisse qui nisi agrestes possunt atque qui colligant ipsi?

95

alia vitia ne hi quidem, si serpentis caverna iuxta fuerit, si patescentem primo adhalaverit, capaci venenorum cognatione ad virus accipiendum. itaque caveri conveniat prius, quam se condant serpentes. signa erunt tot herbae, tot arbores fruticesque ab emersu earum ad latebram usque vernantes et vel fraxini tantum folia nec postea nascentia nec ante decidentia. et boletis quidem ortus occasusque omnis intra dies septem est.

[imago inanis]
xlvii
[imago inanis]
96

Fungorum lentior natura et numerosa genera, sed origno non nisi ex pituita arborum. tutissimi qui rubent callo, minus diluto rubore quam boleti; mox candidi, velut apice flaminis insignibus pediculis; tertium genus suilli, venenis accommodatissimi. familias nuper interemere et tota convivia, Annaeum Serenum, praefectum Neronis vigilum, et tribunos centurionesque.

97

quae voluptas tam ancipitis cibi? quidam discrevere arborum generibus, fico ferulave et cummim ferentibus, non item taxo aut robore, cupresso, ut diximus. sed ista quae spondet in venalibus? omnium colos lividus; hic habebit veneni argumentum, quo similior fuerit arborum cortici. adversus haec diximus remedia dicemusque;

98

interim sunt aliqua et in iis. Glaucias stomacho utiles putat boletos. siccantur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e Bithynia veniunt. hi fluctionibus alvi, quas rheumatismos vocant, medentur excrescentibusque in sede carnibus; minuunt enim eas et tempore absumunt, item lentiginem et mulierum in facie vitia. lavantur etiam, ut plumbum, in oculorum medicamenta. sordidis ulceribus et capitis eruptionibus, canum morsibus ex aqua inlinuntur.

99

libet et coquendi dare aliquas communes in omni eo genere observationes, quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum solum et cogitatione ante pascuntur sucinis novaculis aut argenteo apparatu comitante. noxii erunt fungi, qui in coquendo duriores fient; innocentiores, qui nitro addito coquentur, utique si percoquantur. tutiores fiunt cum carne cocti aut cum pediculo piri; prosunt et pira confestim sumpta. debellat eos et aceti natura contraria iis.

[imago inanis]
xlviii
[imago inanis]
100

Imbribus proveniunt omnia haec, imbre et silphium venit primo, ut dictum est. ex Syria nunc hoc maxime inportatur, deterius Parthico, sed Medico melius, extincto omni Cyrenaico, ut diximus. usus silphii in medicamenta foliorum ad purgandas vulvas pellendosque emortuos partus; decocuntur in vino albo et odorato, ut bibatur mensura acetabuli a balineis. radix prodest arteriis exasperatis, collectionibus sanguinis inlinitur. sed in cibis concoquitur aegre, inflationes facit et ructus. urinae quoque noxia est, suggillatis cum vino et oleo amicissima et cum cera strumis. verrucae sedis crebriore eius suffitu cadunt.

[imago inanis]
xlix
[imago inanis]
101

Laser e silphio profluens quo diximus modo inter eximia naturae dona numeratum plurimis compositionibus inseritur, per se autem algores excalfacit, potum nervorum vitia extenuat. feminis datur in vino et lanis mollibus admovetur vulvae ad menses ciendos. pedum clavos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit. urinam ciet ciceris magnitudine dilutum.

102

Andreas spondet copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam aestate utilius, et tum aquam bibentibus. cavendum, ne qua sit exulceratio intus. ab aegritudine recreationi efficax in cibo; tempestive enim datum cauterii vim optinet, adsuetis etiam utilius quam expertibus.

103

extera corporum indubitatas confessiones habent: venena telorum et serpentium extinguit potum; ex aqua vulneribus his circumlinitur, scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus vero non maturescentibus cum farina hordeacia vel fico sicca, carbunculis cum ruta vel cum melle vel per se visco superlitum, ut haereat; sic et ad canis morsus; excrescentibus circa sedem cum tegmine punici mali ex aceto decoctum, clavis, qui volgo morticini appellantur, nitro mixto.

104

alopecias nitro ante subactas replet cum vino et croco aut pipere ac murium fimmo et aceto. perniones ex vino fovet et ex oleo coctum; inponitur sic et callo, clavis pedum superrasis; praecipuae utilitatis contra aquas malas, pestilentes tractus vel dies; in tussi, uva; fellis veteri suffusioni, hydropicis, raucitatibus; confestim enim purgant fauces vocemque reddit.

105

podagras in spongea dilutum posca lenit. pleuriticis in sorbitione vinum poturis datur, contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera circumlitum. in angina gargarizatur. anhelatoribus et in tussi vetusta cum porro ex aceto datur; at ex aceto his, qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum vitiis syntecticis, comitialibus cum vino, in aqua mulsa linguae paralysi. coxendicibus et lumborum doloribus cum decocto melle inlinitur.

106

non censuerim, quod auctores suadent, cavernis dentium in dolore inditum cera includi, magno experimento hominis, qui se ea de causa praecipitavit ex alto. quippe tauros inflammat naribus inlitis, serpentes avidissimas vini admixtum rumpit; ideo nec inungui suaserim, cum Attico licet melle praecipiant. quas habet utilitates admixtum aliis, inmensum est referre, et nos simplicia tractamus, quoniam in his naturam esse apparet, in illis coniecturam saepius fallacem, nulli satis custodita in mixturis concordia naturae ac repugnantia. qua de re mox plura.

[imago inanis]
l
[imago inanis]
107

Non esset mellis auctoritas in pretio minor quam laseris, ni ubique nasceretur. illud ipsa fabricata est natura, sed huic gignendo animal, ut diximus, innumeros ad usus, si quotiens misceatur aestimemus. prima propolis alvorum, de qua diximus, aculeos et omnia infixa corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, dolores nervorum mulcet ulceraque iam desperantia cicatricem cludit.

108

mellis quidem ipsius natura talis est, ut putrescere corpora non sinat. iucundo sapore atque non aspero, alia quam salis natura, faucibus, tonsillis, anginae omnibusque oris desideriis utilissimum arescentique in febribus linguae, iam vero peripneumonicis, pleuriticis decoctum, item vulneribus, a serpente percussis et contra venena, fungos, paralyticis in mulso, quamquam suae mulso dotes constant. mel auribus instillatur cum rosaceo, lendes et foeda capitis animalia necat.

109

usus despumati semper aptior, stomachum tamen inflat, bilem auget, fastidium creat. et oculis per se inutile aliqui arbitrantur; rursus quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. mellis causas atque differentias nationesque et indicationem in apium ac deinde florum natura diximus, cum ratio operis dividi cogeret miscenda rursus naturam rerum pernoscere volentibus.

[imago inanis]
li
[imago inanis]
110

In mellis operibus et aqua mulsa debet tractari. duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inveteratae. repentina despumat melle praeclaram utilitatem have in cibo aegrotantium levi, hoc est alica eluta, viribus recreandis, ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando. frigidam enim dari utilius ventri molliendo. invenio apud auctores, decoctum bibendum alsiosis, item animi humilis et praeparci, quos illi dixere micropsychos.

111

ut est ratio subtilitatis inmensae a Platone descendes, corpusculis rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus ad aliorum naturam accednetibus, ideo non eadem omnibus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam et in siti. ergo et haec animi asperitas, seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat euntem redeuntemque. experimenta in se cuique: nullius non ira luctusque, tristitia et omnis animi impetus cibo mollitur, ideoque observanda sunt quae non solum corporum medicinam, sed et morum habent.

[imago inanis]
lii
[imago inanis]
112

Aqua mulsa et tussientibus utilis traditur, calefacta invitat vomitiones, contra venenum psimithii salutaris addito oleo, item contra hyoscyami cum lacte maxime asinino, et contra halicacabi, ut diximus. infunditur et auribus et genitalium fistulae. vulvis inponitur cum pane molli, subitis tumoribus, luxatis leniendisque omnibus. inveteratae usum damnavere posteri, minus innocentem aqua minusque vino firmum; longa tamen vetustate transit in vinum, ut constat inter omnes, stomacho inutilissimum nervisque contrarium.

[imago inanis]
liii
[imago inanis]
113

Semper mulsum ex vetere vino utilissimum, facillimeque cum melle concorporatur, quod in dulci numquam evenit. ex austero factum non inflat stomachum, neque ex decocto melle, minusque implet, quod fere evenit; adpetendi quoque revocat aviditatem cibi. alvum mollit frigido potu, pluribus calido sistit, corpora auget.

114

multi senectam longam mulsi tantum intrita toleravere, neque alio ullo cibo, celebri Pollionis Romili exemplo. centensimum annum excedentem eum divus Augustus hospes interrogavit, quanam maxime ratione vigorem illum animi corporisque custodisset. at ille respondit: intus mulso, foris oleo. Varro regium cognominatum arquatorum morbum tradit, quoniam mulso curetur.

[imago inanis]
liv
[imago inanis]
115

Melitites quo fieret modo ex musto et melle, docuimus in ratione vini. saeculis iam fieri non arbitror hoc genus, inflationibus obnoxium. solebat tamen inveteratum alvi causa dari in febre, item articulario morbo et nervorum infirmitate laborantibus et mulieribus vini abstemiis.

[imago inanis]
lv
[imago inanis]
116

Mellis naturae adnexa cera est, de cuius origine, bonitate, nationibus suis locis diximus. omnis autem mollit, calefacit, explet corpora. recens melior. datur in sorbitione dysintericis, favique ipsi in pulte alicae prius tostae. adversatur lactis naturae, ac milii magnitudine decem grana cerae hausta non patiuntur coagulari lact in stomacho. si inguen tumeat, albam ceram in pube fixisse remedio est.

[imago inanis]
lvi
[imago inanis]
117

Nec huius usus, quos mixta aliis praestat, enumerare possit medicina, sicuti nec ceterorum, quae cum aliis prosunt. ista, ut diximus, ingeniis constant. non fecit ceratum, malagmata, emplastra, collyria, antidota parens illa ac divina rerum artifex; officinarum haec, immo verius avaritiae commenta sunt. naturae quidem opera absoluta atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non et coniectura rebus adsumptis, ut suco aliquo sicca temperentur ad meatus aut corpore alio umentia ad nexus.

118

scripulatim quidem colligere ac miscere vires non coniecturae humanae opus, sed inpudentiae est. nos nec Indicarum Arabicarumque mercium aut externi orbis adtingimus medicinas. non placent remediis tam longe nascentia, non nobis gignuntur, immo ne illis quidem; alioqui non venderent. odorum causa unguentorumque et deliciarum, si placet, etiam superstitionis gratia emantur, quoniam ture supplicamus et costo. salutem quidem sine istis posse constare, vel ob id probabimus, ut tanto magis sui delicias pudeat.

[imago inanis]
lvii
[imago inanis]
119

Sed medicinas e floribus coronamentisque et hortensiis quaeque mandantur herbae persecuti quonam modo frugum omittimus? nimirum et has indicare conveniat. in primis sapientissima animalium esse contat, quae fruge vescantur. siliginis grana combusta et trita in vino Ammineo, oculis inlita epiphoras sedant, triticio vero ferro cumbusta iis, quae frigus iusserit, praesentaneao sunt remedio.

120

farina tritici ex aceto cocta nervorum contractionibus, cum rosaceo vero et fico sicca myxisque decoctis furfures tonsillis faucibusque gargarizatione prosunt. Sex. Pomponius, praetorii viri pater, Hispaniae citerioris princeps, cum horreis suis ventilandis praesideret, correptus dolore podagrae mersit in triticum super genua sese, levatusque siccatis pedibus mirabilem in modum hoc postea remedio usus est.

121

vis tanta est, ut cados plenos siccet. paleam quoque tritici vel hordei calidam inponi ramicum incommodis experti iubent, quaque decoctae sint aqua fovere. est in farre vermiculus teredini similis, quo cavis dentium cera incluso cadere vitiati dicuntur, etiam si fricentur. olyram arincam cimu vocari. hac decocta fit medicamentum, quod Aegyptii atheram vocant, infantibus utilissimum, sed et adultos inlinunt eo.

[imago inanis]
lviii
[imago inanis]
122

Farina ex hordeo et cruda et decocta collectiones impetusque discutit, lenit concoquitque. decoquitur alias in mulsa aqua aut fico sicca; at iocineris doloribus, cum pus concoqui opus est, in vino; cum inter coquendum discutiendumque cura est, tunc in aceto melius aut in faece aceti aut cotoneis pirisve decoctis; ad multipedae morsus cum melle, ad serpentium in aceto et contra suppurantia, ad extrahendas suppurationes ex posca addita resina Gallica;

123

ad concoctiones vero et ulcera vetera cum resina, ad duritias cum fimo columbarum at fico sicca aut cinere, ad nervorum inflammationes aut intestinorum vel laterum dolores cum papavere aut meliloto, et quotiens ab ossibus caro recedit, ad strumas cum pice et inpubis pueri urina, cum oleo. cum Graeco feno contra praecordiorum tumores vel in febribus cum melle vel adipe vetusto.

124

suppuratis triticea farina multo lenior. nervis cum hyoscyami suco inlinitur, ex aceto et melle lentigini. zeae, ex qua alicam fieri diximus, efficacior etiam hordeacea videtur, trimenstris mollior, ex vino rubro ad scorpionum ictus tepida et sanguinem excreantibus, item arteriae, tussi cum caprino sebo aut butyro.

125

ex feno Graeco, mollissima omnium, ulcera manantia sanat et furfures corporis, stomachi dolores, pedes et mammas cum vino et nitro cocta. aerina magis ceteris purgat ulcera vetera et gangraenas cum raphano et sale, ex aceto lichenas, lepras cum sulpure vivo, et capitis dolores cum adipe anserino inposita fronti. strumas et panos concoquit cum fimo columbino et lini semine decocta in vino.

[imago inanis]
lix
[imago inanis]
126

De polentae generibus in frugum loco satis diximus. medicorum ratione a farina hordei distat eo, quod torretur, ob id stomacho utilis. alvum sistit impetusque rubicundi tumoris; et oculis inlinitur et capitis dolori cum menta aut alia refrigerante herba, item pernionibus et serpentium plagis, item ambustis ex vino, inhibetque pusulas.

[imago inanis]
lx
[imago inanis]
127

Farina in pollinem subacta vim extrahendi umoris habet adeo, ut cruore suffusis in fascias usque sanguinem perducat, efficacius in sapa. inponitur et pedum callo clavisque. nam cum oleo vetere ac pice decocto polline condylomata et alia omnia sedis vitia quam maxime calido mirabilem in modum curantur. pulte corpus augetur. farina, qua chartae glutinantur, sanguinem excreantibus datur tepida sorbenda efficaciter.

[imago inanis]
lxi
[imago inanis]
128

Alica res Romana est et non pridem excogitata; alioqui non tisanae potius laudes scripsissent Graeci. nondum arbitror Pompei Magni aetate in usu fuisse, et ideo vix quicquam de ea scriptum ab Asclepiadis scholas. esse quidem eximie utilem nemo dubitat, sive eluta detur ex aqua mulsa sive in sorbitione decocta sive in pulte.

129

eadem in alvo sistenda torretur, dein favorum cera coquitur, ut supra diximus. peculiariter tamen longo morbo ad tabitudinem redactis subvenit ternis eius cyathis in sextarium aquae sensim decoctis, donec omnis aqua consumatur, postea sextario lactis ovilli aut caprini addito per continuos dies . . ., mox adiecto melle. tali genere sorbitionis emendantur syntexis.

[imago inanis]
lxii
[imago inanis]
130

Milio sistitur alvus, discutiuntur tormina, in quem usum torretur ante. nervorum doloribus et aliis fervens in sacco inponitur, neque aliud utilius, quoniam levissimum mollissimumque est et caloris capacissimum. itaque talis usus eius est ad omnia, quibus calor profuturus est. farina eius cum pice liquida serpentium et multipedae plagis inponitur.

[imago inanis]
lxiii
[imago inanis]
131

Panicum Diocles medicus mel frugum appellavit. effectus habet quos milium. in vino potum prodest dysintericis. similiter his, quae vaporanda sunt, excalfactum inponitur. sistit alvum in lacte caprino decoctum et bis die haustum. sic prodest et ad tormina.

[imago inanis]
lxiv
[imago inanis]
132

Sesima trita in vino sumpta inhibet vomitiones. aurium inflammationi inlinitur et ambustis. eadem efficit et dum in herba est. hoc amplius oculis inponitur decocta in vino. stomacho inutilis in cibis et animae gravitatem facit. stellionum morsibus resistit, item ulceribus, quae cacoëthe vocant, et auribus oleum, quod ex ea fit, prodesse diximus.

133

sesamoides a similitudine nomen accepit, grano amaro, folio minore. nascitur in glareosis. detrahit bilem in aqua potum semen, inlinitur igni sacro, discutit panos. est etiamnum aliud sesamoides, Anticyrae nascens, quod ideo aliqui Anticyricon vocant, cetera simile erigeronti herbae, de qua dicemus suo loco, grano sesamae, datur in vino dulci ad detractiones quantum tribus digitis capitur. miscent ibi et ellebori albi unum et dimidium obolum, purgationem eam adhibentes maxime insaniae melancholicae, comitialibus, podagris. et per se drachmae pondere exinanit.

[imago inanis]
lxv
[imago inanis]
134

Hordeum optimum quod candidissimum. sucus decocti in aqua caelesti digeritur in pastillos, ut infundantur exulceratis interaneis et vulvis. cinis eius ambustis inlinitur et carnibus, quae recedunt ab ossibus, et eruptionibus pituitae, muris aranei morsibus. idem asperso sale ac melle candorem dentibus, suavitatem oris facit.

135

eos, qui pane hordeacio utuntur, morbo pedum temptari negant. novem granis furunculum si quis circumducat, singulis ter manu sinistra, et omnia in ignem abiciat, confestim sanari aiunt. est et herba phoenice appellata a Graecis, nostris vero hordeum murinum; haec trita e vino pota praeclare ciet menses.

[imago inanis]
lxvi
[imago inanis]
136

Tisanae, quae ex hordeo fit, laudes uno volumine condidit Hippocrates, quae nunc omnes in alicam transeunt. quanto innocentior alica! Hippocrates tamen sorbitionis gratia laudavit, quoniam lubrica ex facili hauriretur, quoniam sitim arceret, quoniam in alvo non intumesceret, quoniam facile redderetur et adsuetis hic cibus solus in febri bis die posset dari, tantum remotus ab istis, qui medicinam fame exercent. sorbitionem tamen dari totam vetuit aliudve quam sucum tisanae; item vetuit, quamdiu pedes frigidi essent, tunc quidem nec potionem dandam. fit et ex tritico glutinosior arteriaeque exulceratae utilior.

[imago inanis]
lxvii
[imago inanis]
137

Amylon hebetat oculos, et gulae inutile, contra quam creditur. item alvum sistit, epiphoras oculorum inhibet et ulcera sanat, item pusulas et fluctiones sanguinis. genas duras emollit. datur cum ovo iis, qui sanguinem reiecerint, in vesicae vero dolore semuncia amyli cum ovo et passi tribus ovis subfervefacta a balineo. quin et avenacea farina decocta in aceto naevos tollit.

[imago inanis]
lxviii
[imago inanis]
138

Panis hic ipse, quo vivitur, innumeras paene continet medicamentas. ex aqua et oleo aut rosaceo mollit collectiones; ex aqua mulsa ad duritias valde mitigandas, ex vino ad discutienda aut quae praestringi opus sit et, si magis etiamnum, ex aceto, adversus acutas pituitae fluctiones, quas Graeci rheumatismos vocant, item ad percussa, luxata, ad omnia autem fermentatus, qui vocatur autopyrus, utilior. inlinitur et paronychiis et callo pedum in aceto. vetus aut nauticus panis tusus atque iterum coctus sistit alvum.

139

vocis studiosis et contra destillationes siccum esse primo cibo utilissimum est. sitanius, hoc est e trimestri, incussa in facie aut desquamata cum melle aptissime curat. candidus aegris aqua calida frigidave madefactus levissimum cibum praebet. oculorum tumori ex vino inponitur; sic et pusulis capitis aut adiecta arida myrto. tremulis panem ex aqua esse ieiunis statim a balineis demonstrant. quin et gravitatem odorum in cubiculis ustus emendat et vini in saccos additus.

[imago inanis]
lxix
[imago inanis]
140

Et faba auxiliatur. namque solida fricta fervensque in acre acetum coniecta torminibus medetur. in cibo fresa et cum alio cocta contra deploratas tusses suppurationesque pectorum cotidiano cibo sumitur, et commanducata ieiuno ore et ad furunculos maturandos discutiendosve inponitur, et in vino decocta ad testium tumores, ad genitalia.

141

lomento quoque ex aceto decocto tumores maturat atque aperit, item livoribus, combustis medetur. voci eam prodesse auctor est M. Varro. fabalium etiam siliquarumque cinis ad coxendices, ad nervorum veteres dolores cum adipis suilli vetustate prodest. et per se cortices decocti ad tertias sistunt alvum.

[imago inanis]
lxx
[imago inanis]
142

Lens optima quae facillime coquitur et ea, quae maxime aquam absorbet. aciem quidem oculorum obtundit et stomachum inflat, sed alvum sistit in cibo magisque caelesti aqua discocta; eadem solvit minus percocta. pusulas ulcerum rumpit; ea, quae intra os sunt, purgat et adstringit. collectiones omnes inposita sedat maximeque exulceratas et rimosas, oculorum autem epiphoras cum meliloto aut cotoneo. contra suppurantia cum polenta inponitur.

143

decoctae sucus ad oris exulcerationes et genitalium adhibetur, ad sedem cum rosaceo aut cotoneo, in iis, quae acrius remedium exigant, cum putamine punici melle modico adiecto. ad id demum, ne celeriter inarescat, adiciunt et betae folia. inponitur et strumis, panis vel maturis vel maturescentibus ex aceto discocta, rimis ex aqua mulsa et gangraenis cum punici tegmine; item podagris cum polenta et vulvis et renibus, pernionibus, ulceribus difficile cicatricem trahentibus.

144

propter dissolutionem stomachi XXX grana lentis devorantur. in choleris quoque et dysinteria efficacior est in tribus aquis cocta, in quo usu melius semper eam torrere ante et tundere, ut quam tenuissima detur vel per se vel cum cotoneo malo aut piris aut myrto aut intubo erratico aut beta nigra aut plantagine. pulmoni est inutilis et capitis dolori nervosisque omnibus et felli, nec somno facilis, at pusulis utilis ignique sacro et mammis in aqua marina decocta, in aceto autem duritias et strumas discutit.

145

stomachi quidem causa polentae modo potionibus inspergitur. quae sint ambusta, aqua semicocta curant, postea trita et per cribrum effuso furfure, mox procedente curatione addito melle. ex posca coquitur ad guttura. est et palustris lens, per se nascens in aqua non profluenti, refrigeratoriae naturae, propter quod collectionibus inlinitur et maxime podagris et per se et cum polenta. glutinat et interanea procidentia.

[imago inanis]
lxxi
[imago inanis]
146

Est silvestris elelisphacos dicta a Graecis, aliis sphacos dicta, sativa lente leviore et folio minore atque sicciore et odoratiore. est et alterum genus eius silvestrius, odore gravi; haec mitior folia habet cotonei mali effigie, set minora et candida, quae cum ramis decocuntur. menses ciet et urinas, et pastinacae marinae ictus sanat, torporem autem obducit percusso loco. bibitur cum absinthio et dysinteriae.

147

cum vino eadem commorantes menses trahit, abundantes sistit decocto eius poto. per se inposita herba vulnerum sanguinem cohibet. purgat et serpentium morsus et, si in vino decoquatur, pruritus testium sedat. nostri, qui nunc sunt, herbarii elelisphacum Graece, salviam Latine vocant, mentae similem, canam, odoratam. partus emortuos ea adposita extrahunt, item vermes ulcerum auriumque.

[imago inanis]
lxxii
[imago inanis]
148

Cicer et silvestre est, foliis simile, odore gravi. si largius sumatur, alvus solvitur et inflatio contrahitur et tormina. tostum salubrius habetur. cicercula etiamnum magis in alvo proficit. farina utriusque ulcera manantia capitis sanat, efficacius silvestris, item comitiales et iocinerum tumores et serpentium ictus.

149

ciet menses et urinas, grano maxime. emendat et lichenas et testium inflammationes, regium morbum, hydropicos. laedunt omnia haec genera exulceratam vesicam et renes. gangraenis utiliora cum melle et his, quae cacoëthe vocantur. verrucarum in omni genere prima luna singulis granis singulas tangunt, eaque grana in linteolo deligata post se abiciunt, ita fugari vitium arbitrantes.

150

nostri praecipiunt arietinum in aqua cum sale discoquere, ex eo bibere cyathos binos in difficultatibus urinae; sic et calculos pelli morbumque regium. eiusdem foliis sarmentisque decoctis aqua quam maxime calida morbos pedum lenit, et ipsum calidum tritumque inlitum. columbini decocti aqua horrorem tertianae et quartanae minuere creditur. nigrum autem cum gallae dimidio tritum oculorum ulceribus ex passo medetur.

[imago inanis]
lxxiii
[imago inanis]
151

De ervo quaedam in mentione eius diximus, nec potentiam ei minorem veteres quam brassicae tribuere contra serpentium ictus ex aceto, ad crocodilorum hominumque morsum. si quis ervum cotidie ieiunus edit, lienem eius absumi certissimi auctores adfirmant. farina eius varos, sed et maculas cutis toto corpore emendat. serpere ulcera non patitur, in mammis efficacissimum.

152

carbunculos rumpit ex vino. urinae difficultates, inflationem, vitia iocineris, tenesmon et quae cibum non sentiant, atropha appellata, tostum et in nucis abellanae magnitudinem melle collectum devoratumque corrigit; item impetigines ex aceto coctum et quarto die solutum. panos in melle inpositum suppurare prohibet.

153

aqua decocti perniones et pruritus sanat fovendo. quin et universo corpori, si quis cotidie ieiunus biberit, meliorem fieri colorem existumant. cibis idem hominis alienum. vomitiones movet, alvum turbat, capiti et stomacho onerosum; genua quoque degravat. sed madefactum pluribus diebus mitescit, bubus iumentisque utilissimum. siliquae eius virides prius, quam indurescant, cum suo caule foliisque contritae capillos nigro colore inficiunt.

[imago inanis]
lxxiv
[imago inanis]
154

Lupini quoque silvestres sunt, omni modo minores praeterquam amaritudine. ex omnibus, quae eduntur, sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. mitescunt cinere aut aqua calidis. colorem hominis frequentiores in cibo exhilarant, amari contra aspidas valent. ulcera atra aridi decorticatique triti supposito linteolo ad vivum corpus redigunt. strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt.

155

sucus decoctorum cum ruta et pipere vel in febri datur ad ventris animalia pellenda minoribus XXX annorum, pueris vero etiam inpositi in ventrem ieiunis prosunt, et alio genere tosti vel in defruto poti vel ex melle sumpti. iidem aviditatem cibi faciunt, fastidium detrahunt. farina eorum aceto subacta papulas pruritusque in balneis inlita cohibet et per se siccat ulcera. livores emendat, inflammationes cum polenta sedat.

156

silvestrium efficacior vis contra coxendicum et lumborum debilitatem. ex iisdem decocta lentigines et cutem foventium corrigunt, si vero ad mellis crassitudinem decoquantur, vel [sativi] vitiligines nigras et lepras emendant. sativi quoque rumpunt carbunculos inpositi, panos, strumas minuunt aut maturant cocti ex aceto, cicatricibus candidum colorem reddunt; si vero caelesti aqua discoquantur, sucus ille zmegma fit, quo fovere gangraenas, eruptiones pituitae, ulcerum manantia expediat, ad lienem bibere et cum melle haerentibus menstruis.

157

lieni crudi cum fico sicca triti ex aceto inponuntur. radix quoque in aqua decocta urinas pellit. medentur pecori cum chamaeleone herba decocti, aqua in potum colata. sanant et scabiem quadripedum omnium in maurca decocti vel utroque liquore postea mixto. fumus crematorum culices necat.

[imago inanis]
lxxv
[imago inanis]
158

Irionesm inter fruges sesamae similem esse diximus et a Graecis erysimon vocari, Galli velam appellant. est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo, semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et in thoracis purulentis excreationibus. datur et regio morbo et lumborum vitiis, pleuriticis, torminibus, coeliacis. inlinitur vero parotidum et carcinomatum malis, testium ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque utilissimum, item sedis vitiis et articulariis morbis cum melle et fico, contra venena etiam efficax potu. medetur et suspiriosis, item fistulis cum axungia vetere ita, ne intus addatur.

[imago inanis]
lxxvi
[imago inanis]
159

Horminum semine, ut diximus, cumino simile est, cetero porro, dodrantali altitudine, duorum generum: alteri semen nigrius et oblongum — hoc ad venerem stimulandam et ad oculorum argema, albugines —, alteri candidius semen et rotundius. utroque tuso extrahuntur aculei ex corpore per se inlito vel ex aqua, folia ex aceto inposita panos per se vel cum melle discutiunt, item furunculos, priusquam capita faciant, omnesque acrimonias.

[imago inanis]
lxxvii
[imago inanis]
160

Quin et ipsae frugum pestes in aliquo sunt usu. infelix dictum est a Vergilio lolium, hoc tamen molitum, ex aceto coctum inpositumque sanat inpetigines celerius, quo saepius mutatum est. medetur et podagrae aliisque doloribus cum oxymelite. ratio haec: aceti sextario uno diluuntur mellis unciae duae. iustum est ita temperatis sextariis tribus decoctae farinae lolii sextarios . . . . usque ad crassitudinem, calidumque inponi dolentibus membris. eadem farina extrahit ossa fracta.

[imago inanis]
lxxviii
[imago inanis]
161

Miliaria appellatur herba, quae necat milium. haec trita et cornu cum vino infusa podagras iumentorum dicitur sanare.

[imago inanis]
lxxix
[imago inanis]

Bromos semen est spicam ferentis herbae. nascitur inter vitia segetis avenae genere, folio et stipula triticum imitatur; in cacuminibus dependentes parvolas veluti locustas habet. semen utile ad cataplasmata, ad quae hordeum et similia. prodest tussientibus sucus.

[imago inanis]
lxxx
[imago inanis]
162

Orobanchen appellavimus necantem ervum et legumina; alii cynomorion eam appellant a similitudine canini genitalis. cauliculis est sine foliis, pinguis, rubens. estur et per se et in patinis, cum tenera est, decocta.

[imago inanis]
lxxxi
[imago inanis]
163

Et leguminibus innascuntur bestiolae venenatae, quae manus pungunt et periculum vitae adferunt, solipugnarum generis. adversus has omnia eadem medentur, quae contra araneos et phalangia demonstrantur. et frugum quidem haec sunt in usu medico.

[imago inanis]
lxxxii
[imago inanis]
164

Ex iisdem fiunt et potus, zythum in Aegypto, caelia et cerea in Hispania, cervesia et plura genera in Gallia aliisque provinciis, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. nam quod ad potum ipsum attinet, praestat ad vini transire mentionem atque a vite ordiri medicinas arborum.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Non. Mai. 01

Accessibility