Brevis URL huic paginae:
bit.ly/PlinyNH30
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
i |
1 | Magicas vanitates saepius quidem antecedente operis parte, ubicumque causae locusque poscebant, coarguimus detegemusque etiamnum. in paucis tamen digna res est, de qua plura dicantur, vel eo ipso quod fraudulentissima artium plurimum in toto terrarum orbe plurimisque saeculis valuit. auctoritatem ei maximam fuisse nemo miretur, quandoquidem sola artium tres alias imperiosissimas humanae mentis complexa in unam se redegit. |
2 | natam primum e medicina nemo dubitabit ac specie salutari inrepsisse velut altiorem sanctioremque medicinam, ita blandissimis desideratissimisque promissis addidisse vires religionis, ad quas maxime etiam nunc caligat humanum genus, atque, ut hoc quoque successerit, miscuisse artes mathematicas, nullo non avido futura de sese sciendi atque ea e caelo verissime peti credente. ita possessis hominum sensibus triplici vinculo in tantum fastigii adolevit, ut hodieque etiam in magna parte gentium praevaleat et in oriente regum regibus imperet. |
ii |
3 | Sine dubio illic orta in Perside a Zoroastre, ut inter auctores convenit. sed unus hic fuerit an postea et alius, non satis constat. Eudoxus, qui inter sapientiae sectas clarissimam utilissimamque eam intellegi voluit, Zoroastren hunc sex milibus annorum ante Platonis mortem fuisse prodidit; sic et Aristoteles. |
4 | Hermippus, qui de tota ea arte diligentissime scripsit et viciens C milia versuum a Zoroastre condita indicibus quoque voluminum eius positis explanavit, praeceptorem, a quo institutum diceret, tradidit Agonacen, ipsum vero quinque milibus annorum ante Troianum bellum fuisse. mirum hoc in primis, durasse memoriam artemque tam longo aevo, non commentariis intercedentibus, praeterea nec claris nec continuis successionibus custoditam. |
|
5 | quotus enim quisque hominum auditu saltem cognitos habet, qui soli nominantur, Apusorum et Zaratum Medos Babyloniosque Marmarum et Arabantiphocum aut Assyrium Tarmoendam, quorum nulla exstant monumenta? maxime tamen mirum est, in bello Troiano tantum de arte silentium fuisse Homero tantumque operis ex eadem in Ulixis erroribus, adeo ut vel totum opus non aliunde constet, |
|
6 | siquidem Protea et Sirenum cantus apud eum non aliter intellegi volunt, Circe utique et inferum evocatione hoc solum agi. nec postea quisquam dixit, quonam modo venisset Telmesum, religiosissimam urbem, quando transisset ad Thessalas matres, quarum cognomen diu optinuit in nostro orbe, aliena genti Troianis utique temporibus Chironis medicinis contentae et solo Marte fulminanti. |
|
7 | miror equidem Achillis populis famam eius in tantum adhaesisse, ut Menander quoque, litterarum subtilitati sine aemulo genitus, Thessalam cognominaret famulam complexam ambages feminarum detrahentium lunam. Orphea putarem e propinquo artem primum intulisse ad vicina usque superstitionis ac medicinae provectum, si non expers sedes eius tota Thrace magices fuisset. |
|
8 | primus, quod exstet, ut equidem invenio, commentatus est de ea Osthanes Xerxen regem Persarum bello, quod is Graeciae intulit, comitatus ac velut semina artis portentosae sparsit obiter infecto, quacumque commeaverat, mundo. diligentiores paulo ante hunc ponunt Zoroastren alium Proconnensium. quod certum est, hic maxime Osthanes ad rabiem, non aviditatem modo scientiae eius, Graecorum populos egit. quamquam animadverto summam litterarum claritatem gloriamque ex ea scientia antiquitus et paene semper petitam. |
|
9 | certe Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato ad hanc discendam navigavere exiliis verius quam peregrinationibus susceptis, hanc reversi praedicavere, hanc in arcanis habuere. Democritus Apollobechen Coptiten et Dardanum e Phoenice inlustravit voluminibus Dardani in sepulchrum eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quae recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam aeque ac nihil in vita mirandum est; |
|
10 | in tantum fides istis fasque omne deest, adeo ut qui cetera in viro probant, haec opera eius esse infitientur. sed frustra. hunc enim maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat. plenumque miraculi et hoc, pariter utrasque artes effloruisse, medicinam dico magicenque, eadem aetate illam Hippocrate, hanc Democrito inlustrantibus, circa Peloponnesiacum Graeciae bellum, quod gestum est a trecentesimo urbis nostrae anno. |
|
11 | est et alia magices factio a Mose et Janne et Lotape ac Iudaeis pendens, sed multis milibus annorum post Zoroastren. tanto recentior est Cypria. non levem et Alexandri Magni temporibus auctoritatem addidit professioni secundus Osthanes comitatu eius exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragravit. |
iii |
12 | Extant certe et apud Italas gentes vestigia eius in XII tabulis nostris aliisque argumentis, quae priore volumine exposui. DCLVII demum anno urbis Cn. Cornelio Lentulo P. Licinio Crasso cos. senatusconsultum factum est, ne homo immolaretur, palamque fit, in tempus illut sacra prodigiosa celebrata. |
iv |
13 | Gallias utique possedit, et quidem ad nostram memoriam. namque Tiberii Caesaris principatus sustulit Druidas eorum et hoc genus vatum medicorumque. sed quid ego haec commemorem in arte oceanum quoque transgressa et ad naturae inane pervecta? Britannia hodieque eam adtonita celebrat tantis caerimoniis, ut dedisse Persis videri possit. adeo ista toto mundo consensere, quamquam discordi et sibi ignoto. nec satis aestimari potest, quantum Romanis debeatur, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum. |
v |
14 | Ut narravit Osthanes, species eius plures sunt. namque ex aqua et sphaeris et aëre et stellis et lucernis ac pelvibus securibusque et multis aliis modis divina promittit, praeterea umbrarum inferorumque colloquia. quae omnia aetate nostra princeps Nero vana falsaque comperit. quippe non citharae tragicique cantus libido illi maior fuit, fortuna rerum humanarum summa gestiente in profundis animi vitiis, primumque imperare dis concupivit nec quicquam generosius voluit. nemo umquam ulli artium validius favit. |
15 | ad hoc non opes ei defuere, non vires, non discentis ingenium, quae non alia patiente mundo! inmensum, indubitatum exemplum est falsae artis, quam dereliquit Nero; utinamque inferos potius et quoscumque de suspitionibus suis deos consuluisset, quam lupanaribus atque prostitutis mandasset inquisitiones eas! nulla profecto sacra, barbari licet ferique ritus, non mitiora quam cogitationes eius fuissent. saevius sic nos replevit umbris. |
vi |
16 | sunt quaedam Magis perfugia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina aut cerni. an obstitit forte hoc in illo? nihil membris defuit. nam dies eligere certos liberum erat, pecudes vero, quibus non nisi ater colos esset, facile; nam homines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiridates venerat Armeniacum de se triumphum adferens et ideo provinciis gravis. |
17 | navigare noluerat, quoniam expuere in maria aliisque mortalium necessitatibus violare naturam eam fas non putant. Magos secum adduxerat, magicis etiam cenis eum initiaverat; non tamen, cum regnum ei daret, hanc ab eo artem accipere valuit. proinde ita persuasum sit, intestabilem, inritam, inanem esse, habentem tamen quasdam veritatis umbras, sed in his veneficas artes pollere, non magicas. |
|
18 | quaereat aliquis, quae sint mentiti veteres Magi, cum adulescentibus nobis visus Apion grammaticae artis prodiderit cynocephalian herbam, quae in Aegypto vocaretur osiritis, divinam et contra omnia veneficia, sed si tota erueretur, statim eum, qui eruisset, mori, seque evocasse umbras ad percunctandum Homerum, quanam patria quibusque parentibus genitus esset, non tamen ausus profiteri, quid sibi respondisse diceret. |
vii |
19 | Peculiare vanitatis sit argumentum, quod animalium cunctorum talpas maxime mirantur tot modis a rerum natura damnatas, caecitate perpetua, tenebris etiamnum aliis defossas sepultisque similes. nullis aeque credunt extis, nullum religionum capacius iudicant animal, ut, si quis cor eius recens palpitansque devoret, divinationes et rerum efficiendarum eventus promittant. |
20 | dente talpae vivae exempto sanari dentium dolores adalligato adfirmant. cetera ex eo animali placita eorum suis reddemus locis. nec quicquam probabilius invenietur quam muris aranei morsibus adversari eas, quoniam et terra orbitis, ut diximus, depressa adversatur. |
viii |
21 | Cetero dentium doloribus, ut idem narrant, medetur canum, qui rabie perierunt, capitum cinis crematorum sine carnibus instillatus ex oleo cyprio per aurem, cuius e parte doleant, caninus dens sinister maximus, circumscariphato qui doleat, aut draconis os e spina, item enhydridis; est autem serpens masculus et albus. huius maximo dente circumscariphant, aut in superiorum dolore duos superiores adalligant, e diverso inferiores. |
22 | huius adipe perunguuntur qui crocodilum captant. dentes scariphant et ossibus lacertae e fronte luna plena exemptis ita, ne terram adtingant. colluunt dentibus caninis decoctis in vino ad dimidias partes. cinis eorum pueros tarde dentientes adiuvat cum melle. fit eodem modo et dentifricium. cavis dentibus cinis e murino fimo inditur vel iocur lacertarum aridum. |
|
23 | anguinum cor, si mordeatur adalligeturve, efficax habetur. sunt inter eos qui murem bis in mense mandi doloresque ita cavere. vermes terreni decocti in oleo infusique auriculae, cuius a parte doleant, praestant levamentum. eorundem cinis exesis dentibus coniectus ex facili cadere eos cogit, integros dolentes inlitus iuvat; comburi autem oportet in testo. prosunt et cum mori radice in aceto scillite decocti ita, ut collunatur dentes. |
|
24 | is quoque vermiculus, qui in herba Veneris labro appellata invenitur, cavis dentium inditus mire prodest. nam urucae e brassicae foliis contactu cadunt, et e malva cimices infunduntur auribus cum rosaceo. harenulae, quae inveniuntur in cornibus coclearum, cavis dentium inditae statim liberant dolore. coclearium inanium cinis cum murra gingivis prodest, serpentis cum sale in olla exustae cinis cum rosaceo in contrariam aurem infusus, anguinae vernationis membrana cum oleo taedaeque resina calefacta et auri alterutri infusa — |
|
25 | adiciunt aliqui tus et rosaceum —; eadem cavis indita, ut sine molestia cadant, praestat. vanum arbitror esse circa canis ortum angues candidos membranam eam exuere, quoniam ante ortum in Italia visum est multoque minus credibile in tepidis regionum tam sero exui. hanc autem vel inveteratam cum cera celerrime evellere tradunt. et dens anguium adalligatus dolores mitigat. |
|
26 | sunt qui et araneum animal ipsum sinistra manu captum tritumque in rosaceo et in aurem infusum, cuius a parte doleat, prodesse arbitrentur. ossiculi gallinarum in pariete servati fistula salva tacto dente vel gingiva scariphata proiectoque ossiculo statim dolorem abire tradunt, item fimo crovi lana adalligato vel passerum cum oleo calefacto et proximae auriculae infuso. pruritum quidem intolerabilem facit, et ideo utilius est passeris pullorum sarmentis crematorum cinerem ex aceto infricare. |
ix |
27 | Oris saporem commendari adfirmant, murino cinere cum melle si fricentur dentes; admiscent quidam marathi radices. pinna vulturis si scalpantur dentes, acidum halitum faciunt. hoc idem hystricis spina fecisse ad firmitatem pertinet. linguae ulcera et labrorum hirundines in mulso decoctae sanant, adeps anseris aut gallinae rimas, oesypum cum galla, araneorum telae candidae et quae in trabibus parvae texuntur. si ferventia os intus exusserint, lacte canino statim sanabuntur. |
x |
28 | Maculas in facie oesypum cum melle Corsico, quod asperrimum habetur, extenuat, item scobem cutis in facie cum rosaceo inpositum vellere — quidam et butyrum addunt —, si vero vitiligines sint, fel caninum prius acu conpunctas, liventia et suggillata pulmones arietum pecudumque in tenues consecti membranas calidi inpositi vel columbinum fimum. |
29 | cutem in facie custodit adeps anseris vel gallinae. lichenas et murino fimo ex aceto inlinunt et cinere irenacei ex oleo; in hac curatione prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt. tollit ex facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim inveniuntur, cum melle cinis. omnium quidem colcearum cinis spissat, calfacit smectica vi et ideo causticis miscetur psorisque et lepris et lentigini inlinitur. invenio et formicas Herculaneas appellari, quibus tritis adiecto sale exiguo talia vitia sanentur. |
|
30 | buprestis animal est rarum in Italia, simillimum scarabaeo longipedi; fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque tacto felle ita inflammat, ut rumpat. haec cum hircino sebo inlita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra dictum est. vulturinus sanguis cum chamaeleontos albae, quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus contectusque brassica lepras sanat, item pedes locustarum cum sebo hircino triti, varos adeps gallinaceus cum cepa subactus. utilissimum et in facie mel, in quo apes sint inmortuae, praecipue tamen faciem purgat atque erugat cygni adeps. stigmata delentur columbino fimo ex aceto. |
xi |
31 | Gravedinem invenio finiri, si quis nares mulinas osculetur. uva et faucium dolor mitigatur fimo agnorum, priusquam herbam gustaverint, in umbra arefacto, uva suco cocleae acu transfossae inlita, ut coclea ipsa in fumo suspendatur, hirundinum cinere cum melle; sic et tonsillis succurritur. |
32 | tonsillas et fauces lactis ovilli gargarizatio adiuvat, multipeda trita, fimum columbinum cum passo gargarizatum, etiam cum fico arida ac nitro inpositum extra. asperitatem faucium et destillationes leniunt cocleae — coqui debent inlotae demptoque tantum terreno conteri et in passo dari potui; sunt qui Astypalaeicas efficacissimas putent et minimas earum —, gryllus infricatus aut si quis manibus, quibus eum contriverit, tonsillas attingat. |
xii |
33 | Anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est Ovidius poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli silvestrium — figura nidorum eas deprehendit —, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli; ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuiuscumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno non metuatur id malum. |
34 | strangulatos cum sanguine comburunt in vase et cinerem cum pane aut in potu dant. quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui. in sale quoque servatae hirundines ad anginam drachma bibuntur, cui malo et nidus earum mederi dicitur potus. |
|
35 | milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii XX tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quoniam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et murem cum verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse, et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum columbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis, opisthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari dicitur, |
|
36 | strumis exulceratis mustelae sanguis, ipsa decocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis conbustae mixtum axungia. lacertus viridis adalligatur; oportet post dies XXX alium adalligatum. quidam cor eius in argenteo vasculo servant ad femineas strumas et viriles. |
|
37 | cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime quae frutectis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item anguium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum. |
|
38 | et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum terra a talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea et utuntur ad omnia, quae intumescant, et quae apostemata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla tunc vetant. |
|
39 | tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes — nomen cornicula dedere —, alii pediculos terrae vocant; ab his quoque terram egestam inlinunt strumis et similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest haec medicina in annum, omniaque his adscribunt, quae nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot sint strumae, adalligant, pariterque cum iis arescunt. |
|
40 | alii viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo praeligata infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et milipedis utuntur adda resinae terebinthinae parte quarta, quo medicamento omnia apostemata curari iubent. |
xiii |
41 | Umeri doloribus mustelae cinis cum cera medetur. — Ne sint alae hirsutae, formicarum ova pueris infricata praestant, item mangonibus, ut lanugo sit pubescentium, sanguis e testiculis agnorum, cum castrantur. qui evulsis pilis inlitus et contra virus proficit. |
xiv |
42 | Praecordia vocamus uno nomine exta in homine, quorum in dolore cuiuscumque partes si catulus lactens admoveatur adprimaturque his partibus, transire in eum dicitur morbus, idque exinterato perfusoque vino deprehendi vitiato viscere illo, quod doluerit homini, sed obrui tales religio est. |
|
This paragraph of Pliny and another (XXVII.120) contributed to the apparent solution of a rather curious mystery — a mass grave of infants and puppies in Lugnano in Teverina. (With the continued shrinking of the Web, the interesting page has disappeared, however.) | |||
43 | ii quoque, quos Melitaeos vocamus, stomachi dolorem sedant adplicati saepius; transire morbos aegritudine eorum intellegitur, plerumque et morte. pulmonum quoque vitiis medentur, item mures, maxime Africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in cibo sumpti. eadem res et purulentis vel cruentis excreationibus medetur, |
xv |
44 | praecipue vero coclearum cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque ita e vino garoque sumi, praecipue Africanas. nuper hoc conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut numero inpari sumantur. virus tamen earum gravitatem halitus facit. prosunt et sanguinem excreantibus dempta testa tritae in aqua potu. |
45 | laudatissimae autem sunt Africanae — ex iis Iolitanae —, Astypalaeicae, item Siculae modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, Baliaricae, quas caviticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alsoln, item omnes minutae. contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae. |
|
46 | praeterea sunt quae ἀκερατοι vocantur, latae, multifariam nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallinaceorum ventris membrana, si inveterata est, inspersa potioni destillationes pectoris et umidam tussim vel recens tosta lenit. cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis III si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et canina cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum stomachus recreatur. |
xvi |
47 | Iocinerum doloribus medetur mustela silvestris in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra porcelli modo inassata, suspiriosis multipeda, ut ter septane in Attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne enim vas nigrescit contactu. quidam torrent sextarium in patina, donec candidae fiunt, tunc melle miscent [alii centipedam vocant] et ex aqua calida dari iubent in cibo. |
48 | cocleae iis, quos linquit animus aut quorum alienatur mens aut quibus veritigines fiunt, ex passi cyathis III singulae contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus plurimum VIIII; aliqui singulas primo die dedere, sequenti binas, tertio ternas, quarto II, quinto I; sic et suspiria emendant et vomicas. |
|
49 | esse animal locustae simile sine pennis, quod trixallis Graece vocetur, Latinum nomen non habeat, aliqui arbitrantur, nec pauci auctores, hoc esse quod grylli vocentur; ex his XX torreri iubent ac bibi e mulso contra orthopnoeas. sanguinem expuentibus cocleae, si qui inlotis protropum infundat vel marina aqua ita decoquat et in cibo sumat aut si tritae cum testis suis sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. |
|
50 | vomicas privatim sanat mel, in quo apes sint demortuae. sanguinem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis conbustus, adiecto flore Punici mali ex parte dimidia, item cotoneorum liliorumque isdem portionibus, potus mane atque vesperi e vino, si febres absint, si minus, ex aqua, in qua cotonea decocta sint. |
xvii |
51 | Pecudis lien recens magicis praeceptis super dolentem lienem extenditur dicente eo, qui medeatur, lieni se remedium facere. post hoc iubent in pariete dormitorii eius tectorio includi et obsignari anulo ter novies eademque dici. caninus si viventi eximatur et in cibo sumatur, liberat eo vitio. quidam recentem superinligant. |
52 | alii duum dierum catuli ex aceto scillite dant ignoranti vel irenacei lienem, item coclearum cinerem cum semine lini et urticae addito melle, donec persanet. liberat et lacerta viridis viva in olla ante cubiculum dormitorium eius, cui medeatur, suspensa, ut egrediens revertensque attingat manu, cinis e capite bubonis cum unguento, mel, in quo apes sint mortuae, araneus et maxime qui lycos vocatur. |
xviii |
53 | Upupae cor lateris doloribus laudatur, coclearum cibus in tisana decoctarum; et per se inlinuntur. canis rabiosi calvariae cinis potioni inspergitur. — Lumborum dolori stelio transmarinus capite ablato et intestinis decoctus in vino cum papaveris nigris denarii pondere dimidio eo suco bibitur. lacertae virides decisis pedibus et capite in cibo sumuntur, cocleae III contritae cum testis suis atque in vino decoctae cum piperis granis XV. |
54 | aquilae pedes evelleunt in aversum a suffragine ita, ut dexter dextrae partis doloribus adalligetur, sinister laevae. multipedae quoque, quam oniscon appellavimus, medetur denarii pondere ex vini cyathis II pota. vermem terrenum catillo ligneo ante fisso et ferro vincto inpositum aqua excepta perfundere et defodere, unde effoderis, Magi iubent, mox aquam bibere catillo, mire id prodesse ischiadicis adfirmantes. |
xix |
55 | Dysintericos recreant femina pecudum decocta cum lini semine ea aqua pota, caseus ovillus vetus, sebum ovium decoctum in vino austero. hoc et ileo medetur et tussi veteri, dysintericis stelio transmarinus ablatis intestinis et capite pedibusque ac cute decoctus aeque et in cibo sumptus, cocleae II cum ovo, utraque cum putamine contrita atque in vase novo addito sale et passi cyathis II aut palmarum suco et aquae cyathis III subfervefacta et in potu data. |
56 | prosunt et combustae, ut cinis earum bibatur in vino, addito resinae momento. cocleae nudae, de quibus diximus, in Africa maxime inveniuntur, utilissimae dysintericis, quinae combustae cum denarii dimidii pondere acaciae; ex eo cinere dantur coclearia bina in vino myrtite aut quolibet austero cum pari modo caldae. |
|
57 | quidam omnibus Africanis ita utuntur, alii totidem Africanas velatas infundunt potius et, si maior fluctio sit, addunt acaciam fabae magnitudine. senectus anguium dysinteriae et tenesmis in stagneo vase decoquitur cum rosaceo vel, si in alio, cum stagno inlinitur. ius ex gallinaceis isdem medetur, sed veteris gallinacei vehementius salsum ius alvum ciet. |
|
58 | membrana gallinarum tosta et data in oleo ac sale coeliacorum dolores mulcet — abstineri autem frugibus ante et gallinam et hominem oporteat —, fimum columbarium tostum potumque. caro palumbis in aceto decocta dysintericis et coeliacis medetur, turdus inassatus cum myrti bacis dysintericis, item merulae, mel, in quo apes sint inmortuae, decoctum. |
xx |
59 | Gravissimum vitium alvi ileos appellatur. huic resisti sunt discerpti vespertilionibus sanguine, em inlito ventre subveniri. sistit alvum coclea sicut diximus in suspiriosis temperata, item cinis earum, quae vivae crematae sint, potus ex vino austero, gallinaceorum iocur assum aut ventriculi membrana, quae abici solet, inveterata admixto papaveris suco — alii recentem torrent ex vino bibendam —, |
60 | ius perdicum et per se ventriculus contritus ex vino nigro, item palumbis ferus ex posca decoctus, lien pecudis tostus et in vino tritus, fimum columbinum cum melle inlitum, ossifragi venter arefactus et potus, iis, qui cibos non conficiant, utilissimus, vel si manu tantum teneant capientes cibum. quidam adalligant ex hac causa, sed continuare non debent, maciem enim facit. |
|
61 | sistit et anatum mascularum sanguis. inflationes discutit coclearum cibus, tormina lien ovium tostus atque e vino potus, palumbis ferus ex posca decoctus, adips otidis ex vino, cinis ibide sine pennis cremata potus. quod praeterea traditur in torminibus, mirum est, adposita ventri transire morbum anatemque emori. |
|
62 | tormina et melle curantur, in quo sint apes inmortuae, decocto. coli vitium efficacissime sanatur ave galerita assa in cibo sumpta. quidam in vase fictili novo cum plumis exuri iubent conterique in cinerem, bibi ex aqua coclearibus ternis per quadriduum, quidam cor eius adalligari femini; alias recens tepensque adhuc devoratur. |
|
63 | consularis Asprenatum domus est, in qua alter e fratribus colo liberatus est ave hac in cibo sumpta et corde eius armilla aurea incluso, alter sacrificio quodam facto crudis laterculis ad formam camini atque, ut sacrum peractum est, obstructo sacello. unum est ossifrago intestinum mirabili natura omnia devorata conficienti; huius partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat. — |
|
64 | Sunt occulti interaneorum morbi, de quibus mirum proditur. si catuli, priusquam videant, adplicentur triduo stomacho maxime ac pectori et ex ore aegri suctum lactis accipiant, transire vim morbi, postremo exanimari dissectisque palam fieri aegri causas; monent humari debere eos obrutos terra. Magi quidem vespertilionibus sanguine contacto ventre in totum annum caveri tradunt aut in dolore, si quis aquam ter pedes eluens haurire sustineat. |
xxi |
65 | Murino fimo contra calculos inlinere ventrem prodest. irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam reddat. haec caro ad hunc modum occisi stillicidium vesicae emendat, item suffitus ex eodem. quod si urinam in se reddiderit, eos, qui carnem comederint, stranguriae morbum contrahere traditur. |
66 | iubent et vermes terrenos bibi ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis III tritasque in vini cyatho bibi, sequenti die II, tertio die I, ut stillicidium urinae emendent, testarum vero inanium cinerem ad calculos pellendos, item hydri iocur bibi vel scorpionum cinerem aut in pane sumi [vel si quis ut locusta edit], lapillos, |
|
67 | qui in gallinaceorum vesica aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et potioni inspergi, item membranam e ventriculo gallinacei aridam vel, si recens sit, tostam, fimum quoque palumbinum in faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicae, similiter plumarum cinerem palumbium frorum ex aceto mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus III, e nido hirundinum glaebam dilutam aqua calida, |
|
68 | ossifragi ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum vel ipsius sicoctae ius. turdos quoque edisse cum bacis myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam oniscon bibisse et in vesicae doloribus decoctum agninorum pedum. alvum ciet gallinaceorum discoctorum ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto melle subditum. |
xxii |
69 | Sedis vitiis efficacissima sunt oesypum — quidam adiciunt pompholygem et rosaceum —, canini capitis cinis, senecta serpentis ex aceto, si rhagades sint, cinis fimi canin candidi cum rosaceo — aiunt inventum Aesculapii esse eodemque et verrucas efficacissime tolli —, murini fimi cinis, adeps cygni, adeps bovae. procidentia ibi sucus coclearum punctis evocatus inlita repellit. |
70 | adtritis medetur cinis muris silvatici cum melle, fel irenacei cum vespertilionibus cerbebro et canino lacte, adeps anserinus cum cerebro et alumine et oesypo, fimum columbinum cum melle, condylomatis privatim araneus dempto capite pedibusque infricatus, ne acria perurant, adeps anserinus cum cera Punica, cerussa, rosaceo, adeps cygni. hic et haemorrhoidas sanare dicitur. |
|
71 | ischiadicis cocleas crudas tritas cum vino Ammineao et pipere potu prodesse dicunt, lacertam viridem in cibo ablatis pedibus, interaneis, capite; sic et stelionem adiectis huic papaveris nigris obolis III; ruptis, convulsis fel ovium cum lacte mulierum. |
|
72 | verendorum formicationibus verrucisque medetur arietini pulmonis inassati sanies, ceteris vitiis vellerum eius vel sordidorum cinis ex aqua, sebum ex omento pecudia, praecipue a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex aqua frigida, carnes pecudis combustae ex aqua, mulae ungularum cinis, dentis caballini contusi farina inspersa, testibus vero farina ex ossibus canini capitis sine carne tusis. si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam in remedio esse tradunt. |
|
73 | taetris ibi ulceribus et manantibus auxiliantur canini capitis recentes cineres, cocleae parvae, latae contritate ex aceto, senectus anguium ex aceto vel cinis eius, mel, in quo apes sint inmortuae, cum resina, cocleae nudae, quas in Africa gigni diximus, tritae cum turis polline et ovorum albo; XXX die resolvunt; aliqui pro ture bulbum admiscent. |
|
74 | hydrocelicis stelionis mire prodesse tradunt capite, pedibus, interaneis adeptis relicum corpus inassatum — in cibo id saepius datur —, sicut ad urinae incontinentiam caninum adipem cum alumine schisto fabae magnitudine, cocleas Africanas cum sua carne et testa crematas poto cinere, anserum III linguas inassatas in cibo. huius rei auctor est Anaxilaus. |
|
75 | at panos aperit sebum pecudum cum sale tosto, murinum fimum admixto turis polline et sandaraca discutit, lacertae cinis et ipsa divisa inposita, item multipeda contrita admixta resina terbinthina ex parte tertia — quidam et sinopidem admiscent —, cocleae contusae per se, cinis inanium coclearum cerae mixtus. discussoriam vim habet fimum columbarium per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia inlitum. cantharides mixtae calce panos scalpelli vice auferunt, inguinum tumorem cocleae minutae cum melle inlitae leniunt. |
xxiii |
76 | Varices ne nascantur, lacertae sanguine pueris crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. podagras lenit oesypum cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum, quod liquidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo, mures dissecti inpositi, sanguis mustelae cum plantagine inlitus et vivae combustae cinis, ex aceto ac rosaceo si pinna inlinatur vel si cera et rosaceum admisceatur, fel caninum ita, ne manu attingatur, sed pinna inlinatur, fimum gallinarum, vermium terrenorum cinis cum melle ita, ut tertio die solvantur. |
77 | aliqui ex aqua inlinere malunt, alii ipsos acetabuli mensura cum mellis cyathis III, pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem binae in vino tritae. eaedem inlinuntur cum helxines herbae suco; quidam ex aceto intrivisse contenti sunt. sale, qui una cum vipera crematus sit in olla nova, saepius sumpto aiunt podagra liberari; utile esse et adipe viperino pedes perungui. |
|
78 | et de miluo adfirmant, si inveterato tritoque quantum III digiti capiant bibatur ex aqua aut si pedes sanguine eius perunguantur. inlinuntur et columbarum sanguine cum urtica vel pennis earum, cum primum nascentur, tritis cum urtica. quin et fimum earum articulorum doloribus inlinitur, item cinis mustelae aut coclearum, et cum amylo vel tragacantha. incussos articulos aranei telae commodissime curant. sunt qui cinere earum uti malunt, sicut fimi columbini cinere cum polenta et vino albo. |
|
79 | articulis luxatis praesentaneum est sebum pecudis cum cinere e capillo mulierum. pernionibus quoque inponitur sebum pecudum cum alumine, canini capitis cinis aut fimi murini. quod si pura sint, ulcera cera adda ad cicatricem perducunt soricum vel glirium crematorum favilla ex oleo, item muris silvatici cum melle, vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cocleae, quae nudae inveniuntur. |
|
80 | ulcera omnia pedum sanat cinis earum, quae vivae combustae sint, fimi gallinarum cinis exulcerationis, columbini fimi ex oleo. adtritus calciamentorum veteris soleae cinis, agninis pulmo et arietis sanant, dentis caballini contusi farina privatim subluviem, lacertae viridis sanguis subtritos et hominum et iumentorum pedes sublitus, clavos pedum urina muli mulaeve cum luo suo inlita, fimum ovium, iocur lacertae viridis vel sanguis flocco inpositus, vermes terreni ex oleo, stelionis caput cum viticis foliis par modo tritum ex oleo, fimum columbinum decoctum ex aceto, |
|
81 | verrucarum omnia genera urina canis recens cum suo luto inlita, fimi canini cinis cum cera, fimum ovium, sanguis recens murinus inlitus vel ipse mus divolsus, irenacei fel, caput lacertae vel sanguis vel cinis totius, membrana senectutis anguium, fimum gallinae cum oleo ac nitro. cantharides cum uva taminia intritae exedunt, sed ita erosas aliis, quae ad persananda ulcera demonstravimus, curari oportet. |
xxiv |
82 | Nunc praevertemur ad ea, quae totis corporibus metuenda sunt. Fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt Magi domus totius suffitae eo purificataeve contra omnia mala medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus genitaleque eius sub limine ianuae defossum. minus mirentur hoc qui sciunt, foedissimum animalium in quantum magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginae nec finis alia quam morte, diutius in fame viventi: septenis ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus dehiscere; |
83 | hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare adalligatum. et indicium in augurio vitalium habent, nam si aeger initio respondeat ei, qui intulerit, a pedibus stanti interrogantique de morbo, spem vitae certam esse, moriturum nihil respondere. adiciunt ut evellatur ex aure laeva canis, cui non sit alius quam niger colos. |
|
84 | Nigidius fugere toto die canes conspectum eius, qui e sue id animal evellerit, scriptum reliquit. rursus Magi tradunt lymphatos sanguinis talpae adspersu resipiscere, eos vero, qui a nocturnis diis Faunisque agitentur, draconis lingua et oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis ac sub diu nocte refrigeratis perunctionibus matutinis vespertinisque liberari. |
xxv |
85 | Perfrictionibus remedio esse tradit Nicander amphisbaenam serpentem mortuam adalligatam vel pellem tantum eius, quin immo arbori, quae caedatur, adalligata non algere caedentes, faciliusque succedere ita. quae sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens et ante cuculi cantum. aliud est cuculo miraculum: quo quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur ac vestigium id effodiatur, non gigni pulices, ubicumque spargatur. |
xxvi |
86 | Paralysim caventibus pinguia glirium decoctorum et soricum utilissima tradunt esse, milipedas ut in angina diximus potas; phthisim sentientibus lacertam viridem decoctam in vini sextariis III ad cyathum unum, singulis coclearibus sumptis per dies, donec convalescant, coclearum cinerem potum in vino; |
xxvii |
87 | comitialibus morbis oesypum cum murrae momento et vini cyathis II dilutum magnitudine nucis abellane, a balineo potum, testiculos arietinos inveteratos tritosque dimidio denarii pondere in aquae vel lactis asinini hemina. interdicitur vini potus quinis diebus ante et postea. |
88 | magnifice laudatur et sanguis pecudum potus, item fel cum melle, praecipue agninum, catulus lactens sumptus absciso capite pedibusque ex vino et murra, lichen mulae potus in oxymelite cyathis III, stelionis transmarini cinis potus in aceto, tunicula stelionis, quam eodem modo ut anguis exuit, in potu. quidam et ipsum harundine exinteratum inveteratumque bibendum dederunt, alii in cibo ligneis veribus inassatum. |
|
89 | operae pretium est scire, quo modo praeripiatur, cum exuerit, membrana hiberna alias devoranti eam, quoniam nullum animal fraudulentius invidere homini tradunt, inde stelionum nomine in maledictum translato. observant cubile eius aestatibus; est autem in loricis ostiorum fenestrarumque aut camaris sepulchrisve. ibi vere incipiente fissis harundinibus textas opponunt ceu nassas, quarum angustiis etiam gaudet, eo facilius exuens circumdatum torporem; sed relicto non potest remeare. |
|
90 | nihil ei remedio in comitialibus morbis praefertur. prodest et cerebrum mustelae inveteratum potumque et iocur eius, testiculi quoque volvaque aut ventriculus inveteraturs cum coriandro, ut diximus, item cinis, silvestris vero tota in cibo sumpta. eadem omnia praedicantur ex viverra. lacerta viridis cum condimentis, quae fastidium abstergeant, ablatis pedibus ac capite, coclearum cinis addito semine lini et urticae cum melle inlitu sanant. |
|
91 | Magis placet draconis cauda in pelle dorcadis adalligata cervinis nervis vel lapilli e ventre hirundinum pullorum sinistro lacerto adnexi; dicuntur enim excluso pullo lapillum dare. quod si pullus is detur in cibo, quem primum pepererit, cum quis primum temptatus sit, liberatur eo malo; postea medetur hirundinum sanguis cum ture vel cor recens devoratum. quin et e nido earum lapillus inpositus recreare dicitur confestim, adalligatus in perpetuum tueri. |
|
92 | praedicatur et iocur milui devoratum et senectus serpentium, iocur vulturis tritum cum suo sanguine ter septenis diebus potum, cor pulli vulturini adalligatum. sed et ipsum vulturem in cibo dari iubent et quidem satiatum humano cadavere. quidam pectus eius bibendum censent in cerrino calice, aut teste gallinacei ex aqua et lacte, antecedente V dierum abstinentia vini; ob id inveterant. fuere et qui muscas XXI rufas, et quidem a mortuo, in potu darent, infirmioribus pauciores. |
xxviii |
93 | Morbo regio resistunt sordes aurium aut mammarum pecudis denarii pondere cum murrae momento et vini cyathis II canini capitis cinis in mulso, multipeda in vini hemina, vermes terreni in aceto mulso cum murra, gallina, si sit luteis pedibus, prius aqua purifacti, dein collutis vino, quod bibatur, |
94 | cerebrum perdicis aut aquilae in vini cyathis III, cinis plumarum aut interaneorum palumbis in mulso ad coclearia III, passerum cinis sarmentis crematorum coclearibus II in aqua mulsa. avis icterus vocatur a colore; quae si spectetur, sanari id malum tradunt et avem mori. hanc puto Latine vocari galgulum. |
xxix |
95 | Phreneticis prodesse videtur pulmo pecudum calidus circa capit alligatus. nam muris cerebrum dare potui ex aqua aut cinerem mustelae vel etiam inveteratas carnes irenacei quis possit furenti, etiamsi certa sit medicina? bubonis quidem oculorum cinerem inter ea, quibus prodigiose vitam ludificantur, acceperim, praecipueque febrium medicina placitis eorum renuntiat. |
96 | namque et in duodecim signa digessere eam sole transmeante iterumque luna, quod totum abdicandum paucis e pluribus edocebo, siquidem crematis tritisque cum oleo perungunt iubent aegros, cum geminos transeat sol, cristis et auribus et unguibus gallinaceorum; |
|
97 | si luna, radiis barbisque eorum; si virginem alteruter, hordei granis; si sagittarium, vespertilionibus alis; si leonem luna, tamaricis fronde, et adiciunt sativae; si aquarium, e buxo carbonibus tritis. ex istis confessa aut certe verisimilia ponemus, sicuti lethargum olfactoriis excitari et inter ea fortassis mustelae testiculis inveteratis aut iocinere usto. his quoque pulmonem pecudis calidum circa caput adalligari putant utile. |
xxx |
98 | In quartanis medicina clinice propemodum nihil pollet. quam ob rem plura eorum remedia ponemus primumque ea, quae adalligari iubent: pulverem, in quo se accipiter volutaverit, lino rutilo in linteolo, canis nigri dentem longissimum. pseudosphecem vocant vespam, quae singularis volitat; hanc sinistra manu adprehensam subnectunt, alii vero quam quis eo anno viderit primam; viperae caput abscisum in linteolo vel cor viventi exemptum; |
99 | muris rostellum auriculasque summas russeo panno ipsumque dimittunt; lacertae vivae dextrum oculum effossum, mox cum capite suo deciso in pellicula caprina scarabaeum, qui pilas volvit. propter hunc Aegypti magna pars scarabaeos inter numina colit, curiosa Apionis interpretatione, qua colligat Solis operum similitudinem huic animali esse, ad excusandos gentis suae ritus. |
|
100 | sed et alios adalligant Magi: cui sunt cornicula reflexa, sinistra manu collectum; tertium, qui vocatur fullo, albis guttis, dissectum utrique lacerto adalligant, cetera sinistro: cor anguium sinistra manu exemptum viventibus, scorpionis caudae IIII articulos cum aculeo panno nigro ita, ut nec scorpionem dimissum nec eum, qui adalligaverit, videat aeger triduo, post tertium circuitum id condat. |
|
101 | urucam in linteolo ter lino circumdant totidem nodis ad singulos dicente, quare faciat, qui medebitur, limacem in pellicula vel IIII limacum capita praecisa harundine, multipedam lana involutam, vermiculos, ex quibus tabani fiunt, antequam pennas germinent, alios e spinosis frutectis lanuginosos. quidam ex illis quaternos inclusos iuglandis nucis putamine adalligant. |
|
102 | cocleas, quae nudae inveniuntur, stelionem, cum incluserunt capsulis, subiciunt capiti et sub decessu febris emittunt. devorari autem iubent cor mergi marini sine ferro exemptum, inveteratumque conteri et in calida aqua bibi, hirundinum corda cum melle; alii fimum drachma una in lactis caprini vel ovilli vel passi cyathis III ante accessiones; sunt qui totas censeant devorandas. |
|
103 | aspidis cutem pondere sexta parte denarii cum piperis pari modo Parthorum gentes in remedium quartanae bibunt. Chrysippus philosophus tradit phryganion adalligatum remedio esse quartanis. quod esset animal, neque ille descripsit nec nos invenimus qui novisset; demonstrandum tamen fuit a tam gravi auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi. cornicis carnes esse et nidum inlinere in longis morbis utilissimum putant. — |
|
104 | Et in tertianis fiat potestas experiendi, quoniam miserias copia spei delectat, anne aranei, quem lycon vocant, tela cum ipso in spleniolo resinae ceraeque inposita utrisque temporibus et fronti prosit, aut ipse calamo adalligatus, qualiter et aliis febribus prodesse traditur, item lacerta viridis adalligata viva in eo vase, quod capiat, quo genere et recidivas frequenter abigi adfirmant. |
xxxi |
105 | Hydropicis oesypum ex vino adda murra modice potui datur, nucis abellanae magnitudine. aliqui addunt et anserinum adipem ex vino myrteo. sordes ab uberibus ovium eundem effectum habent, item carnes inveteratae irenacei sumptae. vomitus quoque canum inlitus ventri aquam trahere promittitur. |
xxxii |
106 | Igni sacro medetur oesypum cum pompholyge et rosaceo, ricini sanguis, vermes terreni ex aceto inliti, gryllus contritus in manibus, quo genere praestat, ut qui id fecerit, antequam incipiat vitum, toto ei anno non accidat — oportet autem eum ferro, cum terra cavernae suae tolli —, anseris adeps, viperae caput aridum adservatum et combustum, dein ex aceto inpositum, senectus serpentium ex aqua inlita a balneo cum bitumine et sebo agnino. |
xxxiii |
107 | Carbunculus fimo columbino aboletur per se inlito vel cum lini semine ex aceto mulso, item apibus, quae in melle sint mortuae, inpositis polentaque inposita insuper. si in verendis sit, ceterisque ibi ulceribus occurrit ex melle oesypum cum plumbi squamis, item fimum pecudum incipientibus carbunculis. tubera et quaecumque molliri opus sit efficacissime anserino adipe curantur; idem praestat et gruum adeps. |
xxxiv |
108 | Furunculis mederi dicitur araneus, priusquam nominetur, inpositus et tertio die solutus, mus araneus pendens enecatus sic, ut terram ne postea attingat, ter circumlatus furunculo, totiens expuentibus medente et cui is medebitur, ex gallinaceo fimo, quod est rufum, maxime recens inlitum ex aceto, ventriculus ciconiae ex vino decoctus, muscae inpari numero infricatae digito medico, sordes ex pecudum auriculis, sebum ovium vetus cum cinere capilli mulierum, sebum arietis cum cinere pumicis et salis pari pondere. |
xxxv |
109 | Ambustis canini capitis cinis medetur, item glirium cum oleo, fimum ovium cum cera, murium cinis, coclearium quoque sic, ut ne cicatrix quidem appareat, adips viperinus, fimi columbini cinis ex oleo inlitus; |
xxxvi |
110 | nervorum nodis capitis viperini cinis in oleo cyprino, terreni vermes cum melle inliti. dolores eorum . . . . adips, amphisbaena mortua adalligata, adips vulturinus cum . . . ., venter arefactus tritusque cum adipe suillo inveterato, cinis e capite bubonis in mulso potus cum lilii radice, si Magis credimus. in contractione nervorum caro palumbina in cibis prodest et inveterata, irenacei spasticis, item mustelae cinis, serpentium senectus in pelle taurina adalligata. spasmos fieri prohibet et opisthotonos milui iocur aridum III obolis in aquae mulsae cyathis III potum. |
xxxvii |
111 | Reduvias et quae in digitis nascuntur pterygia tollunt canini capitis cinis aut vulva decocta in oleo, superinlito butyro ovillo cum melle, item folliculus cuiuslibet animalium fellis; unguium sacabirtiam cantharides cum pice tertio die solutae aut locustae frictae cum sebo hircino, ecudum sebum. aliqui miscent viscum et porcillacam, alii aeris florem et viscum ita, ut tertio die solvant. |
xxxviii |
112 | Sanguinem sistit in naribus sebum ex omento pecudum inditum, item coagulum ex aqua, maxime agninum, subductum vel infusum, etiam si alia non prosint, adips anserinus cum butyro pari pondere pastillis ingestus, coclearum terrena, sed et ipsis extractae testis; e naribus fluentem cocleae contritae fronti inlitae, aranei tela; gallinacei cerebellum vel sanguis profluvia ex cerebro, item columbinus ob id servatus concretusque. si vero ex vulnere inmodice fluat, fimi caballini cum putaminibus ovorum cremati cinis inpositus mire sistit. |
xxxix |
113 | Ulceribus medetur oesypum cum hordei cinere et aerugine aequis partibus, ad carcinomata quoque ac serpentia valet. erodit et ulcerum margines, carnesque exscrescentes ad aequalitatem redigit; explet quoque et ad cicatricem perducit. magna vis et in cinere pecudum fimi ad carcinomata, addito nitro, aut in cinere ex ossibus feminum agninorum, praecipue in iis ulceribus, quae cicatricem non trahant. magna et pulmonibus, praecipue arietum: carnes excrescentes in ulceribus ad aequalitatem efficacissime reducunt; |
114 | fimo quoque ipso ovium sub testo calefacto et subacto tumor vulnerum sedatur, fistulae purgantur sananturque, item epinyctides. summa vero in canini capitis cinere: excrescentia omnia spodii vice erodit ac persanat. et murino fimo eroduntur, item mustelae fimi cinere. duritias in alto ulcerum et carcinomata persequitur multipeda trita admixta resina terebinthina et sinopide. eadem utilissima sunt in iis ulceribus, quae vermibus periclitentur. |
|
115 | quin et vermium ipsorum genera mirandos usus habent. cosses, qui in ligno nascuntur, sanant ulcera omnia, nomas vero combusti cum pari pondere anesi ex oleo inliti. vulnera recentia conglutinant terreni adeo, ut nervos quoque abscisos inlitis solidari intra septimum diem persuasio sit; itaque in melle servandos censent. cinis eorum margines ulcerum duriores absumit cum pice liquida vel symphyto et melle. |
|
116 | quidam arefactis in sole ad vulnera ex aceto utuntur nec solvunt nisi biduio intermisso. eadem ratione et coclearum terrena prosunt, totaeque exemptae recentia vulnera tusae inpositae conglutinant et nomas sistunt. — (Herpes quoque animal a Graecis vocatur, quo praecipue sanantur quaecumque serpunt). — cocleae prosunt et cum testis suis tusae; cum murra quidem et ture etiam praecisos nervos sanare dicuntur. |
|
117 | draconum quoque adeps siccatus in sole magnopere prodest, item gallinacei cerebrum recentibus plagis. sale viperino in cibo sumpto tradunt et ulcera tractabiliora fieri ac celerius sanari. Antonius quidem medicus, cum incidisset insanabilia ulcera, viperas edendas dabat miraque celeritate persanabat. trixallidum cinis margines ulcerum duros aufert cum melle, item fimi columbini cum arrhenico et melle, eademque erodentia sunt. |
|
118 | bubonis cerebrum cum adipe anserino mire vulnera dicitur glutinare; quae vero vocantur cacoëthe, cinis feminum arietis cum lacte muliebri, diligenter prius elutis linteolis, ulula avis cocta in oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum et mel. ulcerum labra duriora apes in melle mortuae emolliunt, et elephantiasin sanguis et cinis mustelae. verberum vulnera atque vibices pellibus ovium recentibus inpositis obliterantur. |
xl |
119 | Articulorum fracturis cinis feminum pecudis peculiariter medetur cum cera — efficacius idem medicamentum fit maxillis simul ustis cornuque cervino et cera mollita rosaceo —; ossibus fractis caninum cerbrum linteolo inlito, superpositis lanis, quae subinde oleo subfundantur; fere XIIII diebus solidat, nec tardius cinis silvestris muris cum melle aut vermium terrenorum, qui et ossa extrahit. |
xli |
120 | Cicatrices ad colorem reducit pecudum pulmo, praecipue ex ariete, sebum ex nitro, lacertae viridis cinis, vernatio anguium ex vino decocta, fimum columbinum cum melle, item vitiligines albas ex vino, vitiliginem et cantharides cum rutae foliorum II partibus. in sole, donec formicet cutis, tolerandae sunt, postea fovere oleoque perunguere necessarium iterumque inlinere, idque pluribus diebus facere, caventes exulcerationem altam. |
121 | ad easdem vitiligines et muscas inlini iubent cum radice Eupatoriae, gallinarum fimi candidum servatum in oleo vetere cornea pyxide, vespertilionibus sanguinem, fel irenacei ex aqua. scabiem vero bubnois cerebrum cum aphronitro, sed ante omnia sanguis caninus sedat, pruritum cocleae minutae, late contritae inlitae. |
xlii |
122 | Harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt corpori evocat mus dissectus inpositus, praecipue vero lacerta dissecta et vel caput tantum eius contusum cum sale inpositum, cocleae ex iis, quae gregatim folia sectantur, contusae inpositae cum testis et eae, quae manduntur, exemptae testis, sed cum leporis coagulo efficacissime. ossa anguium eundem cum coagulo cuiuscumque quadripedis intra tertium diem adprobant effectum. laudantur et cantharides tritae cum farina hordei. |
xliii |
123 | In muliebribus malis membranae e partu ovium proficiunt, sicut in capris rettulimus. fimum quoque pecudum eosdem usus habet. locustarum suffitu stranguriae maxume mulierum iuvantur. gallinaceorum testes si subinde a conceptu edat mulier, mares in utero fieri dicuntur. partus conceptos hystricum cinis potus continet, maturat caninum lacte potum, evocat membrana e secundis canum, si terram non attigerit, lumbis parturientum tactis. |
124 | fimum murinum aqua pluvia dilutum mammas mulierum a partu tumentes reficit. cinis irenaceorum cum oleo perunctarum custodit partus contra abortus. facilius enituntur quae . . um anserinum cum aquae II cyathis sorbuere aut ex utriculo mustelino per genitale effluentes aquas. — |
|
125 | Vermes terreni inliti, ne cervicis scapularumque nervi doleant, praestant. graves secundas pellunt in passo poti. iidem per se inpositi mammarum suppurationes concocunt et aperiunt extrahuntque et ad cicatricem perducunt. lac devocant poti cum mulso. inveniuntur et in gramine vermiculi, qui adalligati collo continet partum; detrahuntur autem sub partu, alias eniti non patiuntur; cavendum et ne in terra ponantur. conceptus quoque causa dantur in potu quini aut septeni. — |
|
126 | Cocleae in cibo sumptae adcelerant partum, item conceptum inpositae cum croco. eaedem ex amylo et tragacantha inlitae profluvia sistunt. prosunt et purgationibus sumptae in cibo et vulvam aversam corrigunt cum medulla cervina ita, ut uni cocleae denarii pondus addatur et cypri. inflationes quoque vulvarum discutiunt exemptae testis tritae cum rosaceo. ad haec Astypalaeicae maxime eliguntur. |
|
127 | alio modo Africanae binae tritae cum feni Graeci quod III digitis capiatur, addito melle coclearibus IIII, inlinuntur alvo prius irino suco perunctae. sunt et minutae arefactae sole in tegulis tusaeque in farinam miscentur lomento aequis partibus candoremque et levorem corpori adferunt. scabendi desideria tollunt minutae et latae cum polenta. — |
|
128 | Viperam mulier praegnans si transcenderit, abortum faciet, item amphisbaenam, mortuam dumtaxat, nam vivam habentes in pyxide inpune transeunt; etiam si mortua sit atque adservata, partus faciles praestat. in mortua mirum, si sine adservata transcenderit gravida, innoxium fieri, si protinus transcendat adservatam. — Anguis inveterati suffitu menstrua adiuvant. |
xliv |
129 | anguium senectus adalligata lumbis faciliores partus facit, protinus a puerperio removenda. dant et in vino bibendam cum ture; aliter sumpta abortum facit. baculum, quo angui rana excussa sit, parturientes adiuvat; trixallidum cinis inlitus cum melle purgationes, item araneus: qui filum deducit ex alto, capi debet manu cava tritusque admoveri, quod, si redeuntem prenderit, inhibebit idem purgationes. — |
130 | Lapis aëtites in aquilae repertus nido custodit partus contra omnes abortuum insidias. penna vulturina subiecta pedibus adiuvat parturientes. ovum corvi cavendum gravidis constat, quoniam transgressis abortum per os faciat. fimum accipitris in mulso potum videtur fecundas facere. vulvarum duritias, collectiones adeps anserinus aut cygni emollit. |
xlv |
131 | mammas a partu custodit adeps anseris cum rosaceo et araneo. Phryges et Lycaones mammis puerperio vexatis invenerunt otidum adipem utilem esse. iis, quae vulva strangulentur, et blattas inlinunt. ovorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus et cerae stantes mammas servat. putant et ter circumductas ovo perdicis aut . . . . non inclinari et, si sorbeantur, eadem fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum anserino adipe perunctis mammis dolores minuere, molas uteri rumpere, scabiem vulvarum sedare, si cum cimice trito inlinantur. |
xlvi |
132 | Vespertilionum sanguis psilotri vim habet, sed alis puerorum inlitus non satis proficit, nisi aerugo vel cicutae semen postea inducatur; sic enim aut in totum tolluntur pili aut non excedunt lanuginem. idem et cerebro eorum profici putant; est autem duplex, rubens tique et candidum. aliqui sanguinem et iocur eiusdem admiscent. |
133 | quidam in III heminis olei discocunt viperam exemptis ossibus, psilotri vice utuntur, evolsis prius pilis, quos renasci nolunt. fel irenacei psilotrum est, utique mixtum vespertilionis cerebro et lacte caprino, item per se cinis. lacte canis primiparae, prius evolsis pilis vel nondum natis, perunctae partes alios non sufficiunt. |
|
134 | idem evenire traditur sanguine ricini evulsi cani, item hirundino sanguine vel felle, ovis formicarum. supercilia denigrari muscis tritis tradunt; si vero oculi nigri nascentium placeant, soricem praegnanti edendum; capilli ne canescat, vermium terrenorum cinere praestari admixto oleo. |
xlvii |
135 | Infantibus, qui lacte concreto vexantur, praesidio est agninum coagulum ex aqua potum, aut si coagulo lacte acciderit, discutitur coagulo ex aceto dato. ad dentitiones cerberum pecoris utilissimum est. ossibus in canino fimo inventis audstio infantium, quae vocatur siriasis, adalligatis emendatur, ramex infantium lacertae viridis admotae dormientibus morsu. postea harundini inligant et suspendunt in fumo traduntque pariter cum expirante ea sanari infantem. |
136 | coclearum saliva inlita infantium oculis palpebras corrigit gignitque. ramicosis coclearum cinis cum ture ex ovi albo specillo inlitus per dies XXX medetur. inveniuntur in corniculis coclearum harenaceae duritiae; hae dentitionem facilem praestant adalligatae. coclearum inanium cinis cerae mixtus procidentium interaneorum partes extremas prohibet; oportet autem cineri misceri saniem punctis emissam ante. |
|
137 | cerebrum viperae inligatum pellicula dentitiones adiuvat. idem valent et grandissimi dentes serpentium. fimum corvi lana adalligatum infantium tussi medetur. — Vix est serio conplecti quaedam, non omittenda tamen, quia sunt prodita. ramici infantium lacerta mederi iubent. marem hanc prendi; intellegi eo, quod sub cauda unam cavernam habeat. |
|
138 | id agendum, ut per aureum vel argenteum claustrum mordeat vitium; tum in calice novo inligatam in fumo poni. urina infantium cohibetur muribus elixis in cibo datis. scarabaeorum cornua grandia denticulata adalligata iis amuleti naturam obtinent. |
|
139 | bovae capiti lapillum inesse tradunt, quem ab ea expui, si necem timeat; inopinantis praeciso capite exemptum adalligatumque mire prodesse dentitioni. item cerebrum eiusdem ad eundem usum adalligari iubent et limacis lapillum sive ossiculum; invenitur in dorso. magnifice iuvat et ovis cerebrum gingivis inlitum, sicut aures adeps anserinus cum ocimi suco inpositus. sunt vermiculi in spinosis herbis asperi, lanuginosi; hos adalligatos protinus mederi tradunt infantibus, si quid ex cibo haereat. |
xlviii |
140 | Somnos adlicit oesypum cum murrae momento in vini cyathis II dilutum vel cum adipe anserino et vino myrtite, avis cuculus leporina pelle adalligatus, ardiolae rostrum in pelle asinina fronti adalligatum. putant et per se rostrum effectus eius esse vino collutum. e diverso sumnum arcet vespertilionibus caput aridum adalligatum. |
xlix |
141 | In urina virili enecata lacerta venerem eius, qui fecerit, inhibet; nam inter amatoria esse Magi dicunt. inhibent et cocleae, fimum columbinum cum oleo et vino potum. pulmonis vulturini dextrae partes venerem concitant viris adalligatae gruis pelle, item si lutea ex ovis quinis columbarum admixta adipis suilli denarii pondere ex melle sorbeantur, passeres in cibo vel ova eorum, gallinacei dexter testis arietina pelle adalligatus. |
142 | ibium cinere cum adipe anseris et irino perunctis sic conceptos partus contineri, contra inhiberi venerem pugnatoris galli testiculis anserino adipe inlitis adalligatisque pelle arietina tradunt, item cuiuscumque galli, si cum sanguine gallinacei lecto subiciantur. cogunt concipere invitas saetae ex cauda mulae, si iunctis evellantur, inter se conligatae in coitu. |
|
143 | qui in urinam canis suam egesserit, dicitur ad venerem pigrior fieri. mirum et de stelionis cinere, si verum est, linamento involutum in sinistra manu venerem stimulare, si transferatur in dextram, inhibere, item vespertilionis sanguinem collectum flocco subpositumque capiti mulierum libidinem movere aut anseris linguam in cibo vel potione sumptam. |
l |
144 | Phthiriasim et totius corporis pota membrana senectutis anguium triduo necat, serum exempto caseo potum cum exiguo sale. — Caseos, si cerebrum mustelae coagulo addatur, negant corrumpi vetustate aut a muribus attingi. eiusdem mustelae cinis si detur in offa gallinaceis et columbinis, tutos esse a mustelis. — Iumentorum urinae tormina vespertilione adalligato finiuntur, verminatio ter circumlato mediis palumbe. mirum dictu, palumbis emissus moritur iumentumque liberatur confestim. |
li |
145 | Ebriosis ova noctuae per triduum data in vino taedium eius adducunt. ebrietatem arcet pecudum assus pulmo praesumptus. hirundinis rostri cinis cum murra tritus et vino, quod bibetur, inspersus securos praestabit a temulentia. invenit Orus Assyriorum rex. |
lii |
146 | Praeter haec sunt notabilia animalium ad hoc volumen pertinentium: gromphenam, avem in Sardinia narratam grui similem, ignotam iam etiam Sardis existimo. in eadem provincia ophion, cervis tantum pilo similis nec alibi nascens. iidem auctores sirulugum nec quale esset animal nec ubi nasceretur tradiderunt. fuisse quidem non dubito, cum et medicinae ex eo sint demonstratae. M. Cicero tradit animalia biuros vocati, qui vites in Campania erodant. |
liii |
147 | Reliqua mirabilia ex iis, quae diximus: non latrari a cane membranam e secundis canis habentem aut leporis fimum vel pilos tenentem. in culicum genere muliones . . . . . non amplius quam uno die vivere, eosque, qui arborarii pici rostrum habeant et mella eximant, ab apibus non attingi; porcos sequi eum, a quo cerebrum corvi acceperint in offa. |
148 | pulverem, in quo se mula volutaverit, corpori inspersum mitigare ardores amoris. sorices fugere, si unus castratus emittatur. anguina pelle et sale et farre, serpyllo contritis una deiectisque cum vino in fauces boum uva maturescente, toto anno eos valre, vel si hirundinum pulli terni ternis offis dentur. pulvere e vestigio anguium collecto sparso apes in alvos reverti. |
|
149 |
arietis dextro teste praeligato oves tantum gigni. non lassescere in ullo labore qui nervos ex alis et cruribus gruis habeant. mulas non calcitrare, cum vinum biberint. ungulas tantum mularum repertas, neque aliam ullam materiam, quae non perroderetur a veneno Stygis aquae, cum id dandum Alexandro Magno Antipater mitteret, memoria dignum est, magna Aristoteles infamia excogitatum. Nunc ad aquatilia praevertemur. |
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Historia Naturalis |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: prid. Kal. Nov. 17