[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

Liber XXXI

[imago inanis]
i
[imago inanis]
1

Aquatilium secuntur in medicina beneficia, opifice natura ne in illis quidem cessante et per undas fluctusque ac reciprocos aestus amniumque rapidos cursus inprobas exercente vires, nusquam potentia maiore, si verum fateri volumus, quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat.

2

terras devorant aquae, flammas necant, scandunt in sublime et caelum quoque sibi vindicant ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant, quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. quid esse mirabilius potest aquis in caelo stantibus? at aliae, ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secundum piscium examina, sese etiam lapides, subeuntque portantes aliena pondera.

3

eaedem cadentes omnium terra enascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis velit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in caelum migrare aquas animamque etiam herbis vitalem inde deferre, iusta confessione, omnes terrae quoque vires aquarum esse beneficii. quapropter ante omnia ipsarum potentiae exempla ponemus. cunctas enim enumerare quis mortalium queat?

[imago inanis]
ii
[imago inanis]
4

Emicant benigne passimque in plurimis terris alibi frigidae, alibi calidae, alibi iunctae, sicut in Tarbellis Aquitanica gente et in Pyrenaeis montibus tenui intervallo discernente, alibi tepidae, egelidae, atque auxilia morborum profitentes et e cunctis animalibus hominum tantum causa erumpentes augent numerum deorum nominibus variis urbesque condunt, sicut Puteolos in Campania, Statiellas in Liguria, Sextias in Narbonensi provincia. nusquam tamen largius quam in Baiano sinu nec pluribus auxiliandi generibus:

5

aliae sulpuris vi, aliae aluminis, aliae salis, aliae nitri, aliae bituminis, nonnullae etiam acida salsave minxtura, vapore ipso aliquae prosunt, tantaque est vis, ut balneas calefaciant ac frigidam etiam in soliis fervere cogant. quae in Baiano Posidianae vocantur, nomine accepto a Claudii Caesaris liberto, obsonia quoque percocunt. vaporant et in mari ipso quae Licinii Crassi fuere, mediosque inter fluctus existit aliquid valetudini salutare.

[imago inanis]
iii
[imago inanis]
6

Iam generatim nervis prosunt pedibusve aut coxendicibus, aliae luxatis fractisve, inaniunt alvos, sanant vulnera, capiti, auribus privatim medentur, oculis vero Ciceronianae. dignum memoratu, villa est ab Averno lacu Puteolos tendentibus inposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam vocabat M. Cicero Academian ab exemplo Athenarum, ibi compositis voluminibus eiusdem nominis, in qua et monumenta sibi instauraverat, ceu vero non et in toto terrarum orbe fecisset.

7

huius in parte prima exiguo post obitum ipsius Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi perquam salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tulli, qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam ministeriorum haustus ex illa maiestate ingenii. ponam enim ipsum carmen, ut ubique et non ibi tantum legi queat:

8

Quo tua, Romanae vindex clarissime linguae,
silva loco melius surgere iussa viret
atque Academiae celebratam nomine villam
nunc reparat cultu sub potiore Vetus,
hoc etiam apparent lymphae non ante repertae,
languida quae infuso lumina rore levant.
nimirum locus ipse sui Ciceronis honori
hoc dedi, hac fontes cum patefacit ope,
ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem
sint plures oculis quis medeantur aquae.

[imago inanis]
iv
[imago inanis]

In eadem Campaniae regione Sinuessanae aquae sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere produntur,

[imago inanis]
v
[imago inanis]
9

in Aenaria insula calculosis mederi et quae vocatur Acidula ab Teano Sidicino IIII p. — haec frigida —, item in Stabiano quae Dimidia vocatur et in Venafrano ex fonte Acidulo. idem contingit in Velino lacu potantibus, item in Syriae fonte iuxta Taurum montem auctor est M. Varro et in Phrygiae Gallo flumine Callimachus. sed ibi in potando necessarius modus, ne lymphatos agat, quod in Aethiopia accidere iis, qui e fonte Rubro biberint, Ctesias scribit.

[imago inanis]
vi
[imago inanis]
10

iuxta Romam Albulae aquae volneribus medentur, egelidae hae, sed Cutiliae in Sabinis gelidissimae suctu quodam corpora invadunt, ut prope morsus videri possit, aptissimae stomacho, nervis, universo corpori.

[imago inanis]
vii
[imago inanis]

Thespiarum fons conceptus mulieribus repraesentat, item in Arcadia flumen Elatum, custodit autem Linus fons in eadem Arcadia abortusque fieri non patitur. e diverso in Pyrrha flumen, quod Aphrodisium vocatur, steriles facit.

[imago inanis]
viii
[imago inanis]
11

Lacu Alphio vitiligines tolli Varro auctor est Titiumque praetura functum marmorei signi faciem habuisse propter id vitium. Cydnus Ciliciae amnis podagricis medetur, sicut apparet epistula Cassi Parmensis ad M. Antonium. contra aquarum culpa in Troezene omnium pedes vitia sentiunt.

12

Tungri civitas Galliae fontem habet insignem plurimis bullis stillantem, ferruginei saporis, quod ipsum non nisi in fine potus intellegitur. purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculorum vitia. eadem aqua igne admoto turbida fit ac postremo rubescit. Leucogaei fontes inter Puteolos et Neapolim oculis et vulneribus medentur. Cicero in admirandis posuit Reatinis tantum paludibus ungulas iumentorum indurari.

[imago inanis]
ix
[imago inanis]
13

Eudicus in Hesitaeotide fontes duos tradit esse, Ceronam, ex quo bibentes oves nigras fieri, Nelea, ex quo albas, ex utroque varias, Theophrastus Thuriis Crathim candorem facere, Sybarim nigritiam bubus ac pecori,

[imago inanis]
x
[imago inanis]
14

quin et homines sentire differentiam eam; nam qui e Sybari bibant, nigriores esse durioresque et crispo capillo, qui e Crathi candidos mollioresque ac porrecta coma. item in Macedonia qui velint sibi candida nasci, ad Haliacmonem ducere, qui nigra aut fusca, ad Axium. idem omnia fusca nasci quibusdam in locis dicit et fruges quoque, sicut in Messapis, at in Lusis Arcadiae quodam fonte mures terrestres vivere et conversari. Erythris Aleos amnis pilos gignit in corporibus.

[imago inanis]
xi
[imago inanis]
15

In Boeotia ad Trophonium deum iuxta flumen Hercynnum e duobus fontibus alter memoriam, alter oblivionem adfert, inde nominibus inventis.

[imago inanis]
xii
[imago inanis]

in Cilicia apud oppidum Cescum rivus fluit Nuus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in Cetera insula fontem esse, quo hebetes fiant, Zamae in Africa, ex quo canorae voces. —

[imago inanis]
xiii
[imago inanis]
16

Vinum taedio venire iis, qui ex Clitorio lacu biberint, ait Eudoxus, set Theopompus inebriari fontibus iis, quos diximus, Mucianus Andri e fonte Liberi patris statis diebus septenis eius dei vinum fluere, si auferatur e conspectu templi, sapore in aquam transeunte,

[imago inanis]
xiv
[imago inanis]
17

Polyclitus Lipari iuxta Solos Ciliciae ungui, Theophrastus hoc idem in Aethiopia eiusdem nominis fonte, Lycos in Indis Oratis fontem esse, cuius aqua lucernae luceant; idem Ecbatanis traditur. Theopompus in Scotusaeis lacum esse dicit, qui volneribus medeatur,

[imago inanis]
xv
[imago inanis]
18

Iuba in Trogodytis lacum Insanum malefica vi appellatum ter die fieri amarum salsumque ac deinde dulcem totiensque et nocte, scatentem albis serpentibus vicenum cubitorum; idem in Arabia fontem excilire tanta vi, ut nullum non pondus inpactum respuat;

[imago inanis]
xvi
[imago inanis]
19

Theophrastus Marsyae fontem in Phrygia ad Celaenarum oppidum saxa egerere. non procul ab eo sunt fontes Claeon et Gelon ab effectu Graecorum nominum dicit. Cyzici fons Cupidinis vocatur, ex quo potantes amorem deponere Mucianus credit.

[imago inanis]
xvii
[imago inanis]
20

Cranone est fons calicus citra summum fervorem, qui vino addito trito calorem potionis custodit in vasis. sunt et attiaci in Germania fontes calidi trans Rhenum, quorum haustus triduo fervet, circa margines vero pumicem faciunt aquae.

[imago inanis]
xviii
[imago inanis]
21

Quod si quis fide carere ex his aliqua arbitratur, discat in nulla parte naturae maiora esse miracula, quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus. Ctesias tradit Silan vocari stagnum in Indis, in quo nihil innatet, omnia mergantur; Caelius apud nos in Averno etiam folia subsidere, Varro aves, quae advolaverint, emori.

22

contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur, item in Siciliae fonte Phinthia, ut Aplon tradit, et in Medorum lacu puteoque Saturni. item fluvii fons Limyrae transire solet in loca vicina portendens aliquid; mirum quoque quod cum piscibus transit. responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt adnuentes, si vero eventum negent, caudis abigunt.

23

mn Alcas in Bithynia Bryazum adluit — hoc est et templo et doe nomen —, cuius gurgitem periuri negantur pati velut flammam urentem. et in Cantabria fontes Tamarici in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes, in unum alveum coeunt vasto amne.

24

singuli siccantur duodenis diebus, aliquando vicenis, citra suspicionem ullam aquae, cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus. dirum est non profluere eos aspicere volentibus, sicut proxime Larcio Licinio legato pro praetore post septem dies accidit. in Iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur.

[imago inanis]
xix
[imago inanis]
25

E diverso miracula alia dira. Ctesias in Armenia fontem esse scribit, ex quo nigros pisces ilico mortem adferre in cibis. quod et circa Danuvii exortum audivi, donec veniatur ad fontem alveo adpositum, ubi finitur id genus piscium, ideoque ibi caput amnis eius intellefit fama. hoc idem et in Lydia in stagno Nympharum tradunt.

26

in Arcadia ad heneum aqua profluit e saxis Styx appellata, quae ilico necat, ut diximus, sed esse pisces parvos in ea tradit Theophrastus, letales et ipsos, quod non in alio genere mortiferorum fontium.

27

necare aquas Theopompus et in Thracia apud Cichros dicit, Lycos in Leontinis tertio die quam quis biberit, Varro ad Soracten in fonte, cuius sit latitudo quattuor pedum; sole oriente eum exundare ferventi similem; aves, quae degustaverint, iuxta mortuas iacere. namque et haec insidiosa condicio est, quod quaedam etiam blandiuntur aspectu, ut ad Nonacrim Arcadiae, omnino nulla deterrent qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote cum profluens ipsa lapidescat.

28

aliter circa Thessalica Tempe, quoniam virus omnibus terrori est, traduntque aëna etiam ac ferrum erodi illa aqua. profluit, ut indicavimus, brevi spatio, mirumque, siliqua silvestris amplecti radicibus fontem eum dicitur, semper florens purpura. et quaedam sui generis herba in labris fontis viret. in Macedonia non procul Euripidis poetae sepulchro duo rivi confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi.

[imago inanis]
xx
[imago inanis]
29

In Perperenis fons est, quamcumque rigat, lapideam faciens terram, item calidae aquae in Euboeae Aedepso. nam quae adit rivus saxa in altitudinem crescunt. in Eurymenis deiectae coronae in fontem lapideae fiunt. in Colossis flumen est, quo lateres coniecti lapidei extrahuntur. in Scyretico metallo arbores, quaecumque flumine adluuntur, saxeae fiunt cum ramis.

30

destillantes quoque guttae lapide durescunt in antris, conchatis ideo, nam Miezae in Macedonia etiam pendentes in ipsis camaris, at in Corycio cum cecidere, in quibusdam speluncis utroque modo columnasque faciunt, ut in Phausis Cherrhonesi adversae Rhodo in antro magno, etiam discolori aspectu. et hactenus contenti simus exemplis.

[imago inanis]
xxi
[imago inanis]
31

Quaeritur inter medicos, cuius generis aquae sint utilissimae. stagnantes pigrasque merito damnant, utiliores quae profluunt existimantes, cursu enim percussuque ipso extenuari atque proficere; eoque miror cisternarum ab aliquis maxime probari. sed hi rationem auferunt, quoniam levissima sit imbrium, ut quae subire potuerit ac pendere in aëre.

32

ideo et nives praeferunt nivibusque etiam glaciem, velut ad infinitum coacta subtilitate; leviora enim haec esse et glaciem multo leviorem aqua. horum sententiam refelli interest vitae. in primis enim levitas illa deprehendi aliter quam sensu vix potest, nullo paene momento ponderis aquis inter se distantibus. nec levitatis in pluvia aqua argumentum est subisse eam in caelum, cum etiam lapides subire appareat cadensque inficiatur halitu terrae, quo fit ut pluviae aquae sordium plurimum inesse sentiatur citissimeque ideo calefiat aqua pluvia.

33

nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi eius videri miror adposito grandinum argumento, e quibus pestilentissimum potum esse convenit. nec vero pauci inter ipsos e contrario ex gelu ac nivibus insaluberrimos potus praedicant, quoniam exactum sit inde quod tenuissimum fuerit. minui certe liquorem omnem congelationem deprehenditur et rore nimio scabiem fieri, pruina uredinem, cognatis et nivis causis.

34

pluvias quidem aquas celerrime putrescere convenit minimeque durare in navigatione. Epigenes autem aquam, quae septies putrefacta purgata sit, ait amplius non putrescere. nam cisternas etiam medici confitentur inutiles alvo duritia faucibusque, etiam limi non aliis inesse plus aut animalium, quae faciunt taedium.

35

item confitendum habent nec statim amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius, lacusque plurimos salubres. quaenam igitur et cuius generis aptissimae? aliae alibi. Parthorum reges ex Choaspe et Eulaeo tantum bibunt; eae quamvis in longinqua comitantur illos. sed horum placere, non quia sint amnes, apparet, quoniam neque e Tigri neque Euphrate neque e multis aliis bibunt.

[imago inanis]
xxii
[imago inanis]
36

Limus aquarum vitium est. si tamen idem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti frigoris taenias in fonte gigni. ante omnia autem damnantur amarae et quae sorbentem statim implent, quod evenit Troezene. nam nitrosas atque salmacidas in desertis Rubrum mare petentes adda polenta utiles intra duas horas faciunt ipsaque vescuntur polenta. damnantur in primis quae fonte caenum faciunt quaeque malum colorem bibentibus, refert et si vasa aerea inficiant aut si legumina tarde percocant, si liquatae leniter terram relinquant decoctaeque crassis obducant vasa crustis.

37

est etiamnum vitium non fetidae modo, verum omnino quicquam resipientis, iucundum sit illud licet gratumque et, ut saepe, ad viciniam lactis accedens. aquam salubrem aëri quam simillimam esse oportet. unus in toto orbe traditur fons aquae iucunde olentis in Mesopotamia Chabura; fabulae rationem adferunt, quoniam eo Iuno perfusa sit. de cetero aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet.

[imago inanis]
xxiii
[imago inanis]
38

Quidam statera iudicant de salubritate, frustrante diligentia, quando perrarum est ut levior sit aliqua. certior subtilitas, inter pares meliorem esse quae calefiat refrigereturque celerius. quin et haustam vasis portatis, ne manu pendeant, depositisque in humum tepescere adfirmant. ex quonam ergo genere maxime probabilis continget? puteis nimirum, ut in oppidis video constare, sed iis, quibus et exercitationis ratio crebro haustu continget et illa tenuitas colante terra.

39

salubritate haec satis sunt; frigori et opacitas necessaria utque caelum videant. super omnia una observatio — eadem et ad perennitatem pertinet —, ut illa e vado exiliat vena, non e lateribus. nam ut tactu gelida sit, etiam arte contingit, si expressa in altum aut e sublimi deiecta verberatum corripiat aëra. in natando quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem.

40

Neronis principis inventum est decoquere aquam vitroque demissam in nives refrigerare; ita voluptas frigoris contingit sine vitiis nivis. omnem utique decoctam utiliorem esse convenit, item calefactam magis refrigerari, subtilissimo invento. vitiosae aquae remedium est, si decoquatur ad dimidias partes. aqua frigida ingesta sistitur sanguis. aestus in balineis arcetur, si quis ore teneat. quae sint haustu frigidissimae, non perinde et tactu esse, alternante hoc bono, multi familiari exemplo colligunt.

[imago inanis]
xxiv
[imago inanis]
41

Clarissima aquarum omnium in toto orbe frigoris salubritatisque palma praeconio urbis Marcia est, inter reliqua deum munera urbi tributa. vocabatur haec quondam Aufeia,​a fons autem ipse Pitonia. oritur in ultimis montibus Paelignorum, transit Marsos et Fucinum lacum, Romam non dubie petens. mox in specus mersa in Tiburtina se aperit, ita novem milibus passuum fornicibus structis perducta. primus eam in urbem ducere auspicatus est Ancus Marcius, unus e regibus, postea Q. Marcius Rex in praetura, rursusque restituit M. Agrippa.

[imago inanis]
xxv
[imago inanis]
42

idem et Virginem adduxit ab octavi lapidis diverticulo duo milia passuum Praenestina via. iuxta est Herculaneus rivus, quem refugiens Virginis nomen obtinuit. horum amnium comparatione differentia supra dicta deprehenditur, cum quantum Virgo tactu praestat, tantum praestet Marcia haustu, quamquam utriusque iam pridem urbi periit voluptas, ambitione avaritiaque in villas ac suburbana detorquentibus publicam salutem.

[imago inanis]
xxvi
[imago inanis]
43

Non ab re sit quaerendi aquas iunxisse rationem. reperiuntur in convallibus maxime et quodam convexitatis cardine aut montium radicibus. multi septentrionales ubique partes aquosas existimavere, qua in re varietatem naturae aperuisse conveniat. in Hyrcanis montibus a meridiano latere non pluit; ideo silvigeri ab aquilonis tantum parte sunt. at Olympus, Ossa, Parnasus, Appenninus, Alpes undique vestiuntur amnibusque perfunduntur, aliqui ab austro, sicut in Creta Albi montes. nihil ergo in his perpetuae observationis iudicabitur.

[imago inanis]
xxvii
[imago inanis]
44

Aquarum sunt notae iuncus et herba, de qua dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana. salix enim erratica et alnus aut vitex aut harundo aut hedera sponte proveniunt et conrivatione aquae pluviae in locum humiliorem e superioribus defluentis, augurio fallaci, certiore multo nebulosa exhalatione ante ortum solis longius intuentibus, quod quidam ex edito speculantur proni terram adtingente mento.

45

est et peculiaris aestimatio peritis tantum nota, quam ferventissimo aesto secuntur dieique horis ardentissimis, qualis ex quoque loco repercussus splendeat. nam si terra sitiente umidior sit ille, indubitata spes promittitur.

46

sed tanta oculorum intentione opus est, ut indolescant. quod fugientes ad alia experimenta decurrunt. loco in altitudinem pedum quinque defosso ollisque e figlino opere crudis aut peruncta pelvi aerea lanae vellere cooperto lucernaque ardente concamarata frondibus, dein terra, si figlinum umidum ruptumve aut in aere sudor vel lucerna sine defectu olei restincta aut etiam vellus lanae madidum reperiatur, non dubie promittunt aquas. quidam et igni prius excocunt locum, tanto efficaciore vasorum argumento.

[imago inanis]
xxviii
[imago inanis]
47

Terra vero ipsa promittit candicantibus maculis aut tota glauci coloris. in nigra enim scaturigines non fere sunt perennes. figularis creta semper adimit spes, nec amplius puteum fodiunt coria terrae observantes, ut a nigra descendat ordo supra dictus.

48

aqua semper dulcis in argillosa terra, frigidior in tofo. namque et hic probatur, dulces enim levissimasque facit et colando continet sordes. sabulum exiles limosasque promittit, glarea incertas venas, sed boni saporis, sabulum masculum et harena carbunculus certas stabilesque et salubres, rubra saxa optimas speique certissimae, radices montium saxosae et silex hoc amplius rigentes. oporteat autem fodientibus umidiores adsidue respondere glaebas faciliusque ferramenta descendere.

49

depressis puteis sulpurata vel aluminosa occurrentia putearios necant. experimentum huius periculi est demissa ardens lucerna si extinguatur; tunc secundum puteum dextra ac sinistra fodiuntur aestuaria, quae graviorem illum halitum recipiant. fit et sine his vitiis altitudine ipsa gravior aër, quem emendant adsiduo linteorum iactatu eventilando. cum ad aquam ventum est, sine harenato opus surgit, ne venae obstruantur.

50

Quaedam aquae vere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est — hibernis enim constat imbribus —, quaedam a canis ortu, sicut in Macedoniae Pella utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate frigida est palustris, dein maximo aestu in excelsioribus oppidi riget. hoc et in Chio evenit simili ratione portus et oppidi. Athenis Enneacrunos nimbosa aestate frigidior est quam puteus in Iovis horto, at ille siccitatibus riget. maxime autem putei circa arcturum, non ipsa aestate, deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam vero multi hieme tota, ut circa Olynthum, vere primum aquis redeuntibus.

51

in Sicilia quidem circa Messanam et Mylas hieme in totum inarescunt fontes, aestate exundant amnemque faciunt. Apolloniae in Ponto fons iuxta mare aestate tantum superfluit et maxime circa canis ortum, parcius, si frigidior sit aestas. quaedam terrae imbribus sicciores fiunt, velut in Narniensi agro, quod admirandis suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre pulverem. —

[imago inanis]
xxix
[imago inanis]
52

Omnis aqua hieme dulcior est, aestate minus, autumno minime, minusque per siccitates. neque aequalis amnium plerumque gustus est magna alvei differentia. quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam fluunt, qualesve herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant saporem et influentes rivi, ut Borysthenen, victique diluuntur. aliqui vero et imbre mutantur. ter accidit in Bosporo, ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et Nili rigua pluviae amara fecere, magna pestilentia Aegypti.

[imago inanis]
xxx
[imago inanis]
53

Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos arborum alimenta consumebant, sicut in Haemo obsidente Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent. plerumque vero damnosi torrentes conrivantur detracta collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et coli moverique terram callumque summae cutis solvi aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato oppido, quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque, qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos emersisse, ut quaeque coepissent partes coli.

54

terrae quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa Pheneum Arcadiae quinquies accidisse constat. sic et in Coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli. illa mutatio mira, cuius causa nulla evidens apparet, sicut in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore, et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis, qui fuerat ante dulcis, mutatus in salem est.

55

et illa miraculi plena, Arethusam Syracusis fimum redolere per Olympia, verique simile, quoniam Alpheus in eam insulam sub maria permeet. Rhodiorum fons in Cherroneso nono anno purgamenta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut Babylone lacus aestate rubras habet diebus XI

56

et Borysthenes statis temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani, in quo et illud mirabile, austris flantibus superiorem Hypanim fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est, quod nullum halitum, non modo nebulam, emittat. qui volunt diligentes circa haec videri, dicunt aquas graviores post brumam fieri.

[imago inanis]
xxxi
[imago inanis]
57

Ceterum a fonte duci fictilibus tubis utilissimum est crassitudine binum digitorum, commissuris pyxidatis ita, ut superior intret, calce viva ex oleo levigatis. libramentum aquae in centenos pedes sicilici minimum erit, si cuniculo veniet, in binos actus lumina esse debebunt. quam surgere in sublime opus fuerit, plumbo veniat. subit altitudinem exortus sui. si longiore tractu veniet, subeat crebro descendatque, ne libramenta pereant.

58

fistulas denum pedum longitudinis esse legitimum est et, si quinariae erunt, sexagena pondo pendere, si octonariae, centena, si denariae, centena vicena ac deinde ad has portiones. denaria appellatur cuius lamnae latitudo, antequam curvetur, digitorum X est, dimidioque eius quinaria. in anfractu omni collis quamquam fieri, ubi dometur impetus, necessarium est, item castella, prout res exiget.

[imago inanis]
xxxii
[imago inanis]
59

Homerum calidorum fontium mentionem non fecisse demiror, cum alioqui lavari calida frequenter induceret, videlicet quia medicina tunc non erat haec, quae nunc aquarum perfugio utitur. est autem utilis sulpurata nervis, aluminata paralyticis aut simili modo solutis, bituminata aut nitrosa, qualis Cutilia est, bibendo itaque purgationibus.

60

plerique in gloria ducunt plurimis horis perpeti calorem earum, quod est inimicissimum, namque paulo diutius quam balineis uti oportet ac postea frigida dulci, nec sine oleo discedentes, quod vulgus alienum arbitratur, idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis, quippe et vastitate odoris capita replentur et frigore infestantur sudantia, reliqua corporum parte mersa. similis error quam plurimo potu gloriantium, vidique iam turgidos bibendo in tantum, ut anuli integerentur cute, cum reddi non posset hausta multitudo aquae.

61

nec hoc ergo fieri convenit sine crebro salis gustu. utuntur et caeno fontium ipsorum utiliter, sed ita, si inlitum sole inarescat. nec vero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum, sicut in Segesta Siciliae, Larisa Troade, Magnesia, Melo, Lipara. nec decolor species aeris argentive, ut multi existimavere, medicaminum argumentum est, quando nihil eorum in Patavinis fontibus, ne odoris quidem differentia aliqua deprehenditur.

[imago inanis]
xxxiii
[imago inanis]
62

Medendi modus idem et in marinis erit, quae calefiunt ad nervorum dolores, feruminanda a fracturis ossa, contusa, item corpora siccanda, qua de causa et frigido mari utuntur. praeterea est alius usus multiplex, principalis vero navigandi phthisi adfectis, ut diximus, aut sanguine egesto, sicut proxime Annaeum Gallionem fecisse post consulatum meminimus.

63

neque enim Aegyptus propter se petitur, sed propter longinquitatem navigandi. quin et vomitiones ipsae instabili volutatione commotae plurimis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur omnibusque, propter quae helleborum bibitur. aquam vero maris per sese efficaciorem discutiendis tumoribus putant medici, si illa decoquatur hordeacia farina, ad parotidas. emplastris etiam, maxime albis, et malagmatis miscent; prodest et infusa crebro ictu.

64

bibitur quoque, quamvis non sine iniuria stomachi, ad purganda corpora bilemque atram aut sanguinem concretum reddendum alterutra parte. quidam et in quartanis dedere eam bibendam et in tenesmis articulariisque morbis adservatam in hoc ut vetustate virus deponentem, aliqui decoctam, omnes ex alto haustam nullaque dulcium mixtura corruptam. in quo usu praecedere vomitum volunt. tunc quoque acetum aut vinum et aquam miscent.

65

qui puram dedere, raphanos supermandi ex mulso aceto iubent, ut ad vomitiones revocent. clysteribus quoque marinam infundunt tepefactam. testium quidem tumores fovendo non aliud praeferunt, item pernionum vitio ante ulcera, simili modo pruritibus, psoris et lichenum curationi. lendes quoque et taetra capitis animalia hac curantur. et liventia reducit eadem ad colorem. in quibus curationibus post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. quin et ad ictus venenatos salutaris intellegitur, ut phalangiorum et scorpionum, et ptyade aspide respersis; calida autem in his adsumitur.

66

suffitur eadem cum aceto capitis doloribus. tormina quoque et choleras calida infusa clysteribus sedant. difficilius perfrigescunt marina calefacta. mammas sororientes, praecordia maciemque corporis piscinae maris corrigunt, aurium gravitatem, capitis dolores cum aceto ferventium vapor. rubiginem ferro marinae celerrime exterunt, pecorum quoque scabiem sanant lanasque emolliunt.

[imago inanis]
xxxiv
[imago inanis]
67

Nec ignoro haec mediterraneis supervacua videri posse. verum et hoc cura providit inventa ratione, qua sibi quisque aquam maris faceret. illud in ea ratione mirum, si plus quam sextarius salis in IIII sextarios aquae mergatur, vinci aquam salemque non liquari. cetero sextarius salis cum IIII aquae sextariis salsissimi maris vim et naturam implet. moderatissimum autem putant supra dictam aquae mensuram octonis cyathis salis temperari, quoniam ita et nervos excalefaciat et corpus non exasperet.

[imago inanis]
xxxv
[imago inanis]
68

Inveteratur et quod vocant thalassomeli aequis portionibus maris, mellis, imbris. ex alto et ad hunc usum advehunt fictilique vaso et picato condunt. prodest ad purgationes maxime sine stomachi vexatione et sapore grato et odore. —

[imago inanis]
xxxvi
[imago inanis]
69

Hydromeli quoque ex imbre puro cum melle temperabatur quondam, quod daretur adpetentibus vini aegris veluti innocentiore potu, damnatum iam multis annis, isdem vitiis quibus vinum nec isdem utilitatibus. —

[imago inanis]
xxxvii
[imago inanis]
70

Quia saepe navigantes defectua aquae dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimus. expansa circa navem vellera madescunt accepto halitu maris, quibus dulcis umor exprimitur, item demissae reticulis in mare concavae e cera pilae vel vasa inania opturata dulcem intra se colligunt umorem. nam in terra marina aqua argilla percolata dulcescit.

71

Luxata corpora et hominum et quadrupedum natando in cuius libeat generis aqua facillime in artus redeunt. — Est et in metu peregrinantium ut temptent valetudinem aquae ignotae. hoc cavent e balineis egressi statim frigidam suspectam hauriendo. —

[imago inanis]
xxxviii
[imago inanis]
72

Muscus, qui in aqua fuerit, podagris inlitus prodest, idem oleo admixto talorum dolori tumorique. spuma aquae adfrictu verrucas tollit, nec non harena litorum maris, praecipue tenuis et sole candens; in medicina est siccandis corporibus coopertis hydropicorum aut rheumatismos sentientium.

Et hactenus de aquis, nunc de aquatilibus. ordiemur autem, ut in reliquis, a principalibus eorum, quae sunt salsa ac spongea.

[imago inanis]
xxxix
[imago inanis]
73

Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore vel siccato. siccatur in lacu Tarentino aestivis solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine genua non excedens, item in Sicilia in lacu, qui Cocanicus vocatur, et alio iuxta Gelam. horum extremitates tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius coquitur et usque ad medium. aliud etiam in eo mirabile, quod tantundem nocte subvenit, quantum die auferas. omnis e stagnis sal minutus atque non glaeba est.

74

lad genus ex aquis maris sponte gignitur spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis rore densatur, et est acrior qui in scopulis invenitur. sunt etiamnum naturales differentiae tres. namque in Bactris duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios, sale exaestuant, sicut ad Citium in Cypro et circa Memphin extrahunt e lacu, dein sole siccant.

75

sed et summa fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub gelu fluente, item circa Mardos et Armenios. praeterea et apud Bactros amnes Ochus et Oxus ex adpositis montibus deferunt salis ramenta.

76

sunt et in Africa lacus, et quidem turbidi, salem ferentes. ferunt quidem et calidi fontes, sicut Pagasaei. et hac habent se genera ex aquis sponte provenientia.

77

sunt et montes nativi salis, ut in Indis Oromenus, in quo lapicidinarum modo caeditur renascens, maiusque regum vectigal ex eo est quam ex auro atque margaritis. effoditur et e terra, ut palam est umore densato, in Cappadocia. ibi quidem caeditur specularium lapidum modo; pondus magnum glaebis, quas micas vulgus appellat.

78

Gerris Arabiae oppido muros domosque massis salis faciunt aqua feruminantes. invenit et iuxta Pelusium Ptolemaeus rex, cum castra faceret. quo exemplo postea inter Aegyptum et Arabiam etiam squalentibus locis coeptus est inveniri detractis harenis, qualiter et per Africae sitientia usque ad Hammonis oraculum, is quidem crescens cum luna noctibus.

79

nam et Cyrenaici tractus nobilitantur Hammoniaco et ipso, quia sub harenis inveniatur, appellato. similis est colore alumini, quod schiston vocant, longis glaebis neque perlucidis, ingratus sapore, sed medicinae utilis. probatur quam maxime perspicuus, rectis scissuris. insigne de eo proditur, quod levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus vix credibili pondere ingravescat. causa evidens, cuniculorum spiritu madido sic adiuvante molientes, ut adiuvant aquae. adulteratur Siculo, quem Cocanicum appellavimus, nec non et Cyprio mire simili.

80

in Hispania quoque citeriore Egelestae caeditur glaebis paene translucentibus, cui iam pridem palma a plerisque medicis inter omnia salis genera perhibetur. omnis locus, in quo reperitur sal, sterilis est nihilque gignit. et in totum sponte nascens intra haec est.

81

Facticii varia genera. volgaris plurimusque in salinis mari adfuso non sine aquis dulcibus riguis, sed imbre maxime iuvante ac super omnia sole multo . . . .que, aliter non inarescens. Africa circa Uticam construit acervos salis ad collium speciem, qui ubi sole lunaque induruere, nullo umore liquescunt vixque etiam ferro caeduntur. fit tamen et in Creta sine riguis mare in salinas infundentibus et circa Aegyptum ipso mari influente in solum, ut credo, Nilo sucosum.

82

fit et puteis in salinas ingestis. prima densatio Babylone in bitumen liquidum cogitur oleo simile, quo et in lucernis utuntur. hoc detracto subest sal. et in Cappadocia e puteis ac fonte aquam in salinas ingerunt. in Chaonia excocunt aquam e fonte refrigerandoque salem faciunt inertem nec candidum.

83

Galliae Germaniaeque ardentibus lignis aquam salsam infundunt;

[imago inanis]
xl
[imago inanis]

Hispaniae quadam sui parte e puteis hauriunt muriam appellantes. illi quidem et lignum referre arbitrantur. quercus optima, ut quae per se cinere sincero vim salis reddat, alibi corylus laudatur. ita infuso liquore salso arbor etiam in salem vertitur. quicumque ligno confit sal niger est. Apud Theophrastum invenio Umbros harundinis et iunci cinerem decoquere aqua solitos, donec exiguum superesset umoris. quin et e muria salsamentorum recoquitur iterumque consumpto liquore ad naturam suam redit, vulgo e menis iucundissimus.

[imago inanis]
xli
[imago inanis]
84

Marinorum maxume laudatur Cyprius a Salamine, at e stagnis Tarentinus ac Phrygius, qui Tattaeus vocatur. hi duo oculis utiles. e Cappadocia qui in laterculis adfertur, cutis nitiorem dicitur facere. magis tamen extendit is, quem Citium appellavimus, itaque a partu ventem eo cum melanthio inlinunt.

85

salsissimus sal qui siccissimus, suavissimus omnium Tarentinus atque candidissimus, set de cetero fragilis qui maxime candidus. pluvia dulcescit omnis, suaviorem tamen rores faciunt, sed copiosum aquilonis flatus. austro non nascitur. flos salis non fit nisi aquilonibus. in igni nec crepitat nec exilit Tragasaeus neque Acanthius, ab oppido appellatus, nec ullius spuma aut ramentum tenuius. Agrigentinus ignium patiens ex aqua exilit.

86

sunt et colorem differentiae. rubet Memphi, rufus est circa Oxum, Centuripis purpureus, circa Gelam in eadem Sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat. in Cappadocia crocinus effoditur, tralucidus et odoratissimus. ad medicinae usus antiqui Tarentinum maxime laudabant, ab hoc quemcumque e marinis, ex eo genere spumeum praecipue, iumentorum vero et boum oculis Tragasaeum et Baeticum.

87

ad opsonium et cibum utilior quisquis facile liquescit, item umidior, minorem enim amaritudinem habent, ut Atticus et Euboicus. servandis carnibus aptior acer et siccus, ut Megaricus. conditur etiam odoribus additis et pulmentarii vicem implet, excitans aviditatem invitansque in omnibus cibis ita, ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta, item in mandendo quaesitus garo.

88

quin et pecudes armentaque et iumenta sale maxime sollictiantur ad pastus, multo tum largiore lacte multoque gratiore etiam in caseo dote. ergo, Hercules, vita humanior sine sale non quit degere, adeoque necessarium elementum est, uti transierit intellectus ad voluptates animi quoque eximias. sales appellantur, omnisque vitae leps et summa hilaritas laborumque requies non alio magis vocabulo constat.

89

honoribus etiam militaeque interponitur salariis inde dictis, magna apud antiquos et auctoritate, sicut apparet ex nomine Salariae viae, quoniam illa salem in Sabinos portari convenerat. Ancus Marcius rex salis modios VI in congiario dedit populis et salinas primus instituit. Varro etiam pulmentarii vice usos veteres auctor est, salem cum pane esitasse eos proverbio apparet. maxime tamen in sacris intellegitur auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola salsa.

[imago inanis]
xlii
[imago inanis]
90

Salinarum sinceritas summam fecit suam differentiam quadam favilla salis, quae levissima ex eo est et candidissima. appellatur et flos salis, in totum diversa res umidiorisque naturae et crocei coloris aut rufi, veluti rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari dissentiens a sale, non modo a spuma. Aegyptus invenit, videturque Nilo deferri.

91

et fontibus tamen quibusdam innatat. optimum ex eo quod olei quandam pinguitudinem reddit; est enim etiam in sale pinguitudo, quod miremur. adulteratur autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa tra, qui fucus aqua deprehenditur diluente facticium colorem, cum verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter colorem eo maxime utantur. canitia in vasis summa est, media vero pars umidior, ut diximus.

92

floris natura aspera, excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, alsol in vino et aqua, acopis et zmecticis utilis. detrahit et ex palpebris pilos. ima faecis concutiuntur, ut croci color redeat.

Praeter haec etiamnum appellatur in salinis salsugo, ab aliis salsilago, tota liquida, a marina aqua salsiore vi distans. —

[imago inanis]
xliii
[imago inanis]
93

Aliud etiamnum liquoris exquisiti genus, quod garum vocavere, intestinis piscium ceterisque, quae abicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Graeci garon vocabant, capite eius usto suffitu extrahi secundas monstrantes,

94

nunc e scombro pisce laudatissimum in Carthaginis spartariae cetariis — sociorum id appellatur —, singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos. nec liquor ullus paene praeter unguenta maiore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros et Mauretania Baeticaeque etiam Carteia ex oceano intrantes capiunt, ad nihil aliud utiles. laudantur et Clazomenae garo Pompeique et Leptis, sicut muria Antipolis ac Thurii, iam vero et Delmatia. —

scombros et Mauretania Baeticaeque etiam Carteia ex oceano intrantes capiunt: to inject a personal note here, one of my earliest archaeological memories is of the ruins of the garum processing plant at Cotta near Tangier when I was 13. (No, unfortunately I don't have any pictures.)
[imago inanis]
xliv
[imago inanis]
95

Vitium huius est allex atque inperfecta nec colata faex. coepit tamen et privatim ex inutili pisciculo minimoque confici. apuam nostri, aphyen Graeci vocant, quoniam is pisciculus e pluvia nascatur. Foroiulienses piscem, ex quo faciunt, lupum appellant. transiit deinde in luxuriam, creveruntque genera ad infinitum, sicuti garum ad colorem mulsi veteris adeoque suavitatem dilutum, ut bibi possit. aliud vero est castimoniarum superstitioni etiam sacrisque Iudaeis dicatum, quod fit e piscibus squama carentibus. sic allex pervenit ad ostreas, echinos, urticas maris, mullorum iocinera, innumerisque generibus ad sapores gulae coepit sal tabescere.

96

Haec obiter indicata sint desideriis vitae. et ipsa tamen non nullius usus in medendo. namque et allece scabies pecoris sanatur infusa per cutem incisam, et contra canis morsus draconisve marini prodest, in linteolis autem concerptis inponitur,

97

et garo ambusta recentia sanantur, si quis infundat ac non nominet garum. contra canum quoque morsus prodest maximeque crocodili et ulceribus, quae serpunt, aut sordidis. oris quoque et aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. muria quoque sive illa salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat, dysintericis utilis, em si nome intestina corripiat, ischiadicis, coeliacis veteribus infunditur. fotu quoque apud mediterraneos aquae marinae vicem pensat.

[imago inanis]
xlv
[imago inanis]
98

Salis natura per se ignea est et inimica ignibus, fugiens eos, omnia erodens, corpora vero adstringens, siccans, adligans, defuncta etiam a putrescendi tabe vindicans, ut durent ea per saecula, in medendo vero mordens, adurens, repurgans, extenuans, dissolvens, stomacho tantum inutilis, praeterquam ad excitandam aviditatem. adversus serpentium morsus cum origano, melle, hysopo, contra cerasten cum origano et cedria aut pice aut melle.

99

auxiliatur contra scolopendras ex aceto potus, adversus scorpionum ictus cum quarta parte lini seminis et oleo vel aceto inlitus, adversus crabrones vero et vespas similiaque ex aceto, ad heterocranias capitisque ulcera et pusulas papulasve et incipientes verrucas cum sebo vitulino, item oculorum remediis et ad excrescentes ibi carnes totiusque corporis pterygia, sed in oculis peculiariter, ob id collyriis emplastrisque additus — ad haec maxime probatur Tattaeus aut Caunites —,

100

ex ictu vero suffusis cruore oculis suggillatisque cum murra pari pondere ac melle aut cum hysopo ex aqua calida, utque foveantur salsugine — ad haec Hispaniensis eligitur —, contraque suffusiones oculorum cum lacte in coticulis teritur, privatim suggillationibus in linteolo involutus crebroque ex aqua ferventi inpositus, ulceribus oris manantibus in linteolo concerpto, gingivarum tumori infricatus et contra scabritiem linguae fractus comminutusque.

101

aiunt dentes non erodi nec putrescere, si quis cotidie mane ieiunus salem contineat sub lingua, donec liquescat. lepras idem et furunculos et psoras emendat cum passa uva exempto eius ligno et sebo bubulo atque origano ac fermento vel pane; maxime Thebaicus ad haec et pruritus eligitur. tonsillis et uvis cum melle prodest quicumque, ad anginas hoc amplius cum oleo et aceto eodem tempore extra faucibus inlitus cum pice liquida.

102

emollit et alvum vino mixto, innoxie et taeniarum genera pellit in vino potus. aestus balnearum convalescentes ut tolerare possint, linguae subditus praestat. nervorum dolores, maxime circa umeros et renes, in saccis aqua ferventi crebro candefactus levat, colum torminaque et coxarum dolores potus et in isdem saccis inpositus candens, podagras cum farina ex melle et oleo tritas, ibi maxime usurpanda observatione, quae totis corporibus nihil esse utilius sale et sole dixit. utique cornea videmus corpora piscatorum, sed hoc praecipuum iudicatur in podagris.

103

tollit et clavos pedum, item perniones. ambustis ex oleo inponitur aut commanducatus pusulasque reprimit, ignibus vero sacris, ulceribus, quae serpant, ex aceto aut hysopo, carcinomatis cum uva taminia, phagedaenis ulcu tostus cum farina hordei, superinposito linteolo madente vino. morbo regio laborantes, donec sudent ad ignem, contra pruritus, quos sentiunt, ex oleo et aceto infricatus iuvat, fatigatos ex oleo.

104

multi et hydropicos sale curavere fervoresque febrinum cum oleo perunxere et tussim veterem linctu eius discussere, clysteribus infudere ischiadicis, ulcu excrescentibus vel putrescentibus inposuere, crocodilorum morsibus ex aceto in linteolis ita, ut battuerentur ante his ulcera. bibitur et contra opium ex aceto mulso, luxatis inponitur cum farina et melle, item extuberationibus.

105

dentium dolori cum aceto fotus et inlitus cum resina prodest. ad omnia autem spuma salis iucundior utiliorque. sed quicumque sal acopis additur ad excalfactiones, item zmegmatis ad extendendam cutem levandamque. pecorum quoque scabiem et boum inlitus tollit datusque lingendus et oculis iumentorum inspuitur. haec de sale dicta sint.

[imago inanis]
xlvi
[imago inanis]
106

Non est differenda et nitri natura, non multum a sale distans et eo diligentius dicenda, quia palam est medicos, qui de eo scripserunt, ignorasse naturam nec quemquam Theophrasto diligentius tradidisse.

Exiguum fit apud Medos canescentibus siccitate convallibus, quod vocant halmyraga, minus etiam in Thracia iuxta Philippos, sordidium terra, quod appellant agrium.

107

nam quercu cremata numquam multum factitatum est et iam pridem in totum omissum. aquae vero nitrosae plurimis locis reperiuntur, sed sine viribus densandi. optimum copiosumque in Clitis Macedoniae, quod vocant Chalestricum, candidum purumque, proximum sali. lacus est nitrosus exiliente, e medio dulci fonticulo. ibi fit nitrum circa canis ortum novenis diebus totidemque cessat ac rursus innatat et deinde cessat.

108

quo apparet soli naturam esse, quae gignat, quoniam compertum est nec soles proficere quicquam, cum cesset, nec imbres. mirum et illud, scatebra fonticuli semper emicante lacum neque augeri neque effluere. iis autem diebus, quibus gignitur, si fuere imbres, salsius nitrum faciunt, aquilones deterius, quia validius commovent limum.

109

Et hoc quidem nascitur, in Aegypto autem conficitur, multo abundantius, sed deterius, nam fuscum lapidosumque est. fit paene eodem modo quo sal, nisi quod salinis mare infundunt, Nilum autumno nitrariis. hae accedente Nilo rigantur, decedente madent suco nitri XL diebus continuis, non ut in Macedonia statis. si etiam imbres adfuerunt, minus e flumine addunt, statimque ut densari coeptum est, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. hic quoque olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis.

110

ipsum autem conditu in acervis durat. mirum in lacu Ascanio et quibusdam circa Chalcida fontibus summas aquas dulces esse potarique, inferiores nitrosas. — In nitro optimum quod tenuissimum, et ideo spuma melior, ad aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes. magnus et vitro usus, qui dicetur suo loco. —

111

Nitrariae Aegypti circa Naucratim et Memphin tantum solebant esse, circa Memphin deteriores. nam et lapidescit ibi in acervis, multique sunt cumuli ea de causa saxei. faciunt ex his vasa nec non et frequenter liquatum cum sulpure coquentes. in carnibus quoque, quas inveterari volunt, illo nitro utuntur. sunt ibi nitrariae, in quibus et rufum exit a colore terrae.

112

Spumam nitri, quae maxime laudatur, antiqui negabant fieri, nisi cum ros cecidisset praegnantibus nitrariis, sed nondum parientibus; itaque non fieri incitatis, etiamsi caderet.

113

alii acervorum fermento gigni existimavere. proxima aetas medicorum aphronitrum tradidit in Asia colligi in speluncis molibus destillans — specus eos colligas vocant —, dein siccari sole. optimum putatur Lydium; probatio, ut sit minime ponderosum et maxime friabile, colore paene purpureo. hoc in pastillis adfertur, Aegyptum in vasis picatis, ne liquescat; vasa quoque ea sole inarescentia perficiuntur.

114

Nitri probatio, ut sit tenuissimum et quam maxime spongeosum fistulosumque. adulteratur in Aegypto calce, deprehenditur gustu. sincerum enim statim resolvitur, adulteratum pungit calce et aspersum reddit odorem vehementer. uritur in testa opertum, ne exultet. alias igni non exilit nitrum, nihilque gignit aut alit, cum in salinis herbae gignantur et in mari tot animalia, tantum algae.

115

sed maiorem esse acrimoniam nitri apparet non hoc tantum argumento, sed et illo, quod nitrariae calciamenta protinus consumunt, alias salubres oculorumque claritati utiles. in nitrariis non lippiunt; ulcera allata eo celerrime sanantur, ibi facta tarde. ciet et sudores cum oleo perunctis corpusque emollit. in pane salis vice utuntur Chalestraeo, ad raphanos Aegyptio; teneriores eos facit, sed obsonia alba et deteriora, olera viridiora. in medicina autem calfacit, extenuat, mordet, spissat, siccat, exulcerat,

116

utile iis, quae evocanda sint aut discutienda et lenius mordenda atque extenuanda, sicut in papulis pusulisque. quidam in hoc usu accensum vino austero restingunt atque ita trito in balneis utuntur sine oleo. sudores nimios inhibet cum iride arida adiecto oleo viridi. extenuat et cicatrices oculorum et scabritias genuarum cum fico inlitum aut decoctum in passo ad dimidias partes — item contra argema —,

117

oculorum ungues decoctum in passo cum mali Punici calyce; adiuvat claritatem visus cum melle inunctum. prodest dentium dolori, ex vino si cum pipere collunatur; item cum porro decoctum nigrescentes dentes, crematum dentifricio, ad colorem reducit. capitis animalia et lendes necat cum Samia terra inlitum ex oleo. auribus purulentis vino liquatum infunditur, sordes eiusdem partis erodit ex aceto, sonitus et tinnitus discutit siccum additum.

118

vitiligines albas cum creta Cimolia aequo pondere ex aceto in sole inlitum emendat. furunculos admixtum resinae extrahit; cum uva alba passa nucleis eius simul tritis testium inflammationi occurrit, item eruptionibus pituitae in toto corpore cum axungia, contraque canis morsus adda et resina inlitis. cum aceto inlinitur sic et serpentium morsibus; phagedaenis et ulceribus, quae serpunt aut putrescunt, cum calce ex aceto. hydropicis cum fico tusum datur inliniturque.

119

discutit et tormina, si decoctum bibatur pondere drachmae cum ruta vel aneto vel cumino. reficit lassitudines cum oleo et aceto perunctorum, et contra algores horroresque prodest manibus pedibusque confricatis cum oleo. conprimit et pruritus suffusorum felle, maxime cum aceto instillatum. succurrit et venenis fungorum ex posca potum aut, si buprestis hausta sit, ex aqua, vomitionesque evocat.

120

in facie quoque exulcerationes sanat cum melle et lacte bubulo. ambustis tostum, donec nigrescat, tritumque inlinitur. infunditur vesicae et renium dolori aut rigori corporum nervorumque doloribus. paralysi in lingua cum pane inponitur.

121

suspiriosis in tisana sumitur. tussim veterem sanat flore mixto galbano, resinae terebinthinae pari pondere omnium ita, ut fabae magnitudo devoretur. coquitur dilutumque postea cum pice liquida sorbendum in angina datur.

Flos eius cum oleo cypreo et articulorum doloribus in sole iucundus est. regium quoque morbum extenuat in potione vini et inflationes discutit, sanguinis profluvium e naribus sistit ex ferventi aqua vapore naribus rapto.

122

porriginem alumine permixto tollit, alarum virus ex aqua cottidiano fotu, ulcera ex pituita nata cera permixtum, quo genere nervis quoque prodest. coeliacis infunditur. perungui ante accessiones frigidas nitro et oleo multi praecepere, sicut adversus lepras, lentigines; podagris in balneis uti. solia nitri prosunt atrophis, opisthotonis, tetanis. — Sal nitrum sulpuri concoctum in lapidem vertitur.

[imago inanis]
xlvii
[imago inanis]
123

0earum genera diximus in naturis aquatilium marinorum. quidam ita distingunt: alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura; alias feminas maioribus fistulis ac perpetuis; maribus alias duriores, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. candidae cura fiunt: e mollissimis recentes per aestatem tinctae salis spuma ad lunam et pruinas sternuntur inversae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant.

124

animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam umoris, nec avelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere, quin et . . . . eas, quae ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usque diutius durare spiritum medici adfirmant. sic et prodesse corporibus, quia nostro suum misceant, et ideo magis recentes magisque umidas, se minus in calida aqua minusque unctas aut unctis corporibus inpositas et spissas minus adhaerescentes.

125

mollissimum genus earum penicilii. oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, iidem abstergendae lippitudini, utilissime ex aqua; tenuissimos esse mollissimosque oportet. inponuntur et spongeae ipsae epiphoris ex posca et ex aceto calido ad capitis dolores. de cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt, veteres non glutinant vulnera. usus earum ad abstergenda, fovenda, operienda a fotu, dum aliud inponatur.

126

ulcera quoque umida et senilia inpositae siccant. fracturae et vulnera spongeis utilissime foventur. sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. et ipsae vulnerum inflammationibus inponuntur nunc siccae, nunc aceto adspersae nunc vino, nunc ex aqua frigida; ex aqua vero caelesti inpositae secta recentia non patiuntur intumescere.

127

inponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta laborantibus, quae discutienda sit, et iis, quae apostemata vocant, melle decocto perunctis, item articulis alias aceto salso madidae, alias e posca; si ferveat impetus, ex aqua, eaedem callo e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto. in vulnerum curatione et sucidae lanae vicem implent ex eadem; differentia haec, quod lanae emolliunt, spongeae coercent rapiuntque vitia ulcu.

128

circumligantur et hydropicis siccae vel ex aqua tepida poscave, utcumque blandiri opus est operirive aut siccare cutem. inponuntur et iis morbis, quos vaporari oporteat, ferventi aqua perfusae expressaeque inter duas tabulas. sic et stomacho prosunt et in febri contra nimios ardores, sed splenicis e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud; inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant.

129

sanguinis profluvium sistunt ex aceto aut frigida, livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. ad canum morsus utiliter concisae inponuntur ex aceto aut frigida aut melle, abunde subinde umectandae. Africanae cinis cum porri sectivi suco sanguinem reicientibus haustus, aliis ex frigida, prodest. idem cinis vel cum oleo vel cum aceto fronti inlitus tertianas tollit.

130

privatim Africanae ex posca tumorem discutit, omnium autem cinis cum pice crematarum sanguinem sistit vulnerum; aliqui raras tantum ad hoc cum pice urunt. et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum excrescentesque carnes et quicquid opus sit ibi destringere, spissare, explere.

131

utilius in eo usu lavare cinerem. praestant et strigilium vicem linteorumque adfectis corporibus. et contra solem apte protegunt capita. medici inscitia ad duo nomina eas redegere, Africanas, quarum firmius sit robur, Rhodiacasque ad fovendum molliores. nunc autem mollissimae circa muros Antiphelli urbis reperiuntur. Trogus auctor est circa Lyciam penicillos mollissimos nasci in alto, unde ablatae sint spongeae, Polybius super aegrum suspensos quietiores facere noctes.

Nunc praevertemur ad marina animalia.


Adnotatio Thayeri:

a aqua Aufeia ἅπαξ λεγόμενον est et crux; a Meriwether Stuart emendatur aqua Aemilia et Fulvia: vide AJP 64:440‑444.


[Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIII Kal. Aug. 2012

Accessibility