[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris pars est operis
Belli Jugurthini

C. Sallusti Crispi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXI (recensiti MCMXXXI)

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

 p212  C. Sallusti Crispi
Bellum Jugurthinum
Capitula XXXVI‑LXXVI

36 [link to English translation] Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. 2 At contra Iugurtha trahere omnia et alias deinde alias morae causas facere, polliceri deditionem ac deinde metum simulare, cedere instanti et paulo  p214 post, ne sui diffiderent, instare; ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare.

3 [link to English translation] Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis existumarent, neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. 4 Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.

37 [link to English translation] Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur. 2 P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat. 3 Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae, milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. 4 Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat — nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat — tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine  p216 caecus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem iacere, aliaque quae incepto usui forent properare.

38 [link to English translation] At Iugurtha, cognita vanitate atque imperitia legati, subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. 2 Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur; ita delicta occultiora fore.​39 3 Interea per homines callidos diu​40 noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque turmarum partim​41 uti transfugerent corrumpere, alii signo dato locum uti desererent.

4 [link to English translation] Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. 5 Milites Romani perculsi tumultu insolito arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis. Vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps, postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. 6 Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae  p218 legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit eaque Numidae cuncti irrupere. 7 Nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, proxumum collem occupaverunt. 8 Nox atque praeda castrorum hostis quo minus victoria uterentur remorata sunt. 9 Deinde Iugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit. Tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret,​42 tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub iugum missurum. Praeterea uti diebus decem Numidia decederet. 10 Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen quia mortis metu mutabantur, sicuti regi lubuerat pax convenit.

39 [link to English translation] Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere. Pars dolere pro gloria imperi, pars insolita rerum bellicarum timere libertati, Aulo omnes infesti, ac maxume qui bello saepe praeclari fuerant,​43 quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiverat. 2 Ob ea consul Albinus, ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens, senatum de foedere consulebat et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare.

3 [link to English translation] Senatus ita uti par fuerat, decernit suo atque  p220 populi iniussu nullum potuisse foedus fieri. 4 Consul, impeditus a tribunis plebis ne quas paraverat copias secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur; nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus in provincia hiemabat. 5 Postquam eo venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.

40 [link to English translation] Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset,​44 quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent. 2 Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxume per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. 3 Sed plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae; tanta lubido in partibus erat.

 p222  4 [link to English translation] Igitur, ceteris metu perculsis, M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat uti ipse in eo numero crearetur. 5 Sed quaestio exercita aspere violenterque ex rumore et lubidine plebis. Ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.

41 [link to English translation] Ceterum mos partium​45 et factionum​46 ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. 2 Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. 3 Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere. 4 Ita quod in advorsis rebus optaverant otium postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. 5 Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partis abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata.

 p224  6 [link to English translation] Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat. 7 Paucorum arbitrio belli domique agitabatur, penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urgebatur, praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant. 8 Interea parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur. 9 Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa​47 praecipitavit. 10 Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.

42 [link to English translation] Nam postquam Ti. et C. Gracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa, modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat, et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum,  p226 alterum​48 triumvirum coloniis deducundis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat. 2 Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit. 3 Sed bono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere.

4 [link to English translation] Igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga exstinxit plusque in relicum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitatis pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt. 5 Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret. Quam ob rem ad inceptum redeo.

43 [link to English translation] Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati provincias inter se partiverant Metelloque Numidia evenerat, acri viro et quamquam advorso populi partium, fama tamen aequabili et inviolata. 2 Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat animum intendit. 3 Igitur diffidens veteri exercitui milites scribere,​49 praesidia undique arcessere, arma,  p228 tela, equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. 4 Ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. 5 Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium, cum propter artis bonas tum maxume quod advorsum divitias invictum animum gerebat; et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.

44 [link to English translation] Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino proconsule iners, imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. 2 Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae accedebat. 3 Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum mora imminuerat et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere quam maiorum disciplina milites laborare coegisset. 4 Nam Albinus Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis  p230 aestivorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat, nisi cum odor​50 aut pabuli egestas locum mutare subegerat. 5 Sed neque muniebantur​51 ea neque more militari vigiliae deducebantur; uti cuique lubebat ab signis aberat. Lixae permixti cum militibus diu noctuque vagabantur et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere eaque mutare cum mercatoribus vino advecticio et aliis talibus, praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari; postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra​52 in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.

45 [link to English translation] Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum. 2 Namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse, ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne miles gregarius in castris neve in agmine servum aut iumentum haberet; ceteris arte modum statuisse. Praeterea transvorsis itineribus cotidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire, item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine  p232 egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. 3 Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.

46 [link to English translation] Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma​53 factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est. 2 Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantum modo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. 3 Sed Metello iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. 4 Itaque legatos alium ab alio divorsos aggreditur ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxume vivom, sin id parum procedat, necatum sibi traderent. Ceterum palam quae ex voluntate forent regi nuntiari​54 iubet.

5 [link to English translation] Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant. Ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia quae imperarentur  p234 facere. 6 Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari. 7 Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum eis permixti velites, quocumque accederent equitatus hostium, propulsarent. 8 Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut absens an praesens, pacem an​55 bellum gerens perniciosior esset, in​56 incerto haberetur.

47 [link to English translation] Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. 2 Huc consul simul temptandi gratia si paterentur, et ob opportunitates​57 loci praesidium imposuit. Praeterea imperavit frumentum et alia quae bello usui forent comportare,  p236 ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu iuvaturam​58 exercitum et iam paratis rebus munimento fore.

3 [link to English translation] Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem quam postulabat neque abnuere neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum expectare.

48 [link to English translation] Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animadvortit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare. 2 Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit.

3 [link to English translation] Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio quasi collis oriebatur in immensum  p238 pertingens, vestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum quae humi arido atque harenoso gignuntur.​59 4 Media autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

49 [link to English translation] Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. Ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos conlocat. 2 Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant; cum eis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli​60 melioribus manum consererent; 3 proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere; illum diem aut omnis  p240 labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum initium fore. 4 Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benifici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro​61 cuiusque ingenio pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; cum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu conspicatur.​62 Primo dubius quidnam insolita facies ostenderet — 5 nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati — dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. 6 Ibi commutatis ordinibus in dextro​63 latere, quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit; inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis in planum deducit.

50 [link to English translation] Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animadvortit, veritus ex anni tempore et inopia  p242 aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existumans hostis crebro impetu et transvorsis proeliis iter suum remoraturos, et quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. 2 Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.

3 [link to English translation] At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum​64 videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus advorsariis receptui ac post munimento foret. Dein repente signo dato hostis invadit. 4 Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare, quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur neque contra feriundi aut conserundi manum copia erat; 5 ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant,  p244 sed alius alio quam maxume divorsi. 6 Ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere nequiverant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.

51 [link to English translation] Ceterum facies totius negoti varia, incerta, foeda atque miserabilis. Dispersi a suis pars cedere, alii insequi, neque signa neque ordines observare, ubi quemque periculum ceperat ibi resistere ac propulsare, arma tela, equi viri, hostes atque cives permixti, nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere.

2 [link to English translation] Itaque multum diei processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat. 3 Denique, omnibus labore et aestu languidis, Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit et cohortis legionarias quattuor advorsum pedites hostium collocat. Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. 4 Simul orare et hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere: neque illis castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent; in armis omnia sita. 5 Sed ne Iugurtha quidem interea  p246 quietus erat; circumire, hortari, renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia, subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat eminus pugnando retinere.

52 [link to English translation] Eo modo inter se duo imperatores summi viri certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. 2 Nam Metello virtus militum erat, locus advorsus, Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. 3 Denique Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri — et iam die​65 vesper erat — advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. 4 Amisso loco Numidae fusi fugatique. Pauci interiere, plerosque​66 velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.

5 [link to English translation] Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra dixumus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum deducit ac dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit quid ubique hostis ageret explorare. 6 Post quam Rutilium consedisse iam et animo vacuom accepit simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem quam diffidens virtuti militum  p248 arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit.

53 [link to English translation] Romani ex improviso pulveris vim magnam animadvortunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere, et sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. 2 Deinde, ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. 3 Numidae tantum modo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, auxilio integri abeunt. 4 Elephanti quattuor capti, reliqui omnes numero quadraginta interfecti. 5 At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi​67 erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt. 6 Nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. 7 Ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu velut hostes adventare,​68 alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent.  p250 8 Igitur pro metu repente gaudium exortum,​69 milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, advorsae res etiam bonos detrectant.

54 [link to English translation] Metellus in eisdem castris quatriduo​70 moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, univorsos in contione laudat atque agit gratias, hortatur ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant; pro victoria satis iam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore. 2 Tamen interim transfugas et alios opportunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret exploratum misit. 3 At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem. 4 Id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur; quo cuiusque animus fert, eo discedunt neque id flagitium militiae ducitur. Ita se mores habent.

5 [link to English translation] Igitur Metellus ubi videt regis etiam tum animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine geri non posset, praeterea iniquum​71 certamen  p252 sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerundum. 6 Itaque in loca Numidiae opulentissuma pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interfici​72 iubet, alia omnia militum praedam esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides, frumentum et alia, quae usui forent affatim praebita, ubicumque res postulabat praesidium impositum.

7 [link to English translation] Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant, 8 quippe cuius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur, et qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. 9 Tamen ex copia quod optumum videbatur consilium capit, exercitum plerumque in eisdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur. 10 Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis discedunt.

55 [link to English translation] Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more  p254 maiorum gereret, in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini socordia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere. 2 Itaque senatus ob ea feliciter acta dis immortalibus supplicia decernere; civitas trepida antea et sollicita de belli eventu laeta agere, de Metello fama praeclara esse. 3 Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cavere tamen necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi. 4 Ita quo clarior erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipse, reliquos Marius ducebat. 5 Sed igni magis quam praeda ager vastabatur. 6 Duobus locis haud longe inter se castra faciebant. 7 Ubi vi opus erat, cuncti aderant. Ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, divorsi agebant.

8 [link to English translation] Eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere, modo se Metello, interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim  p256 in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantum modo hostem ab incepto retinere.

56 [link to English translation] Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte qua sita erat arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore. 2 At ille quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit. Oppidanos hortatur moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat. Praeterea pollicetur in tempore semet cum exercitu adfore. 3 Ita compositis rebus, in loca quam maxume occulta discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat. 4 Eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, simul magna voce Siccenses hortatur uti cohortis ab tergo circumveniant; fortunam illis praeclari facinoris casum dare. Si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos. 5 Ac ni Marius signa inferre atque evadere  p258 oppido properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent; tanta mobilitate sese Numidae gerunt. 6 Sed milites Iugurthini paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.

57 [link to English translation] Marius ad Zamam pervenit. Id oppidum in campo situm magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. 2 Igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat ubi quisque curaret. 3 Deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur neque ea res Numidas terret; infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur. 4 Romani pro ingenio quisque pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere. 5 Contra ea oppidani in proxumos​73 saxa volvere, sudes, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardentia​74 mittere. 6 Sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniverat. Nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa volnerabant parique periculo sed fama impari boni atque ignavi erant.

58 [link to English translation] Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improviso castra hostium cum magna manu invadit, remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam  p260 proelium expectantibus portam irrumpit. 2 At nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere, magna pars volnerati aut occisi. 3 Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani, grege facto, locum cepere paulo quam alii editiorem neque inde maxuma vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari;​75 sin Numidae propius accessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi caedere, fundere atque fugare.

4 [link to English translation] Interim Metellus cum acerrume rem gereret, clamorem ut tumultum​76 hostilem a tergo accepit, dein convorso equo animadvortit fugam ad se vorsum fieri; quae res indicabat popularis esse. 5 Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans per amicitiam perque rem publicam obsecrat nequam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostis inultos abire sinat. Ille brevi mandata efficit. 6 At Iugurtha munimento castrorum impeditus, cum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. 7 Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.

 p262  59 [link to English translation] Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. 2 Interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit. Qui in proxumo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt. 3 Neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. Quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis​77 concurrere, implicare ac perturbare aciem; ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.

60 [link to English translation] Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese​78 spem habere, pariterque oppidani agere; oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, 2 clamor permixtus hortatione, laetitia, gemitu, item strepitus armorum ad  p264 caelum ferri, tela utrimque volare. 3 Sed illi qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant. 4 Eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadvorteres, ac sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari aut manu significare aut niti corporibus et ea huc et illuc, quasi vitabundi aut iacientes tela, agitare.

5 [link to English translation] Quod ubi Mario cognitum est — nam is in ea parte curabat — consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere. 6 Ita illis studio suorum adstrictis repente magna vi murum aggreditur. Et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt. 7 Nostri primo resistere, deinde, ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant afflicti sunt, ceteri quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus confecti abeunt. 8 Denique utrimque proelium nox diremit.

61 [link to English translation] Metellus postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi neque Iugurtham nisi​79 ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in eis urbibus quae ad se​80 defecerant satisque munitae loco aut  p266 moenibus erant praesidia imponit. 2 Ceterum exercitum in provinciam, quae proxuma est Numidiae, hiemandi gratia collocat. 3 Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.

4 [link to English translation] Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis clam de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi erat, multis pollicitationibus aggreditur. 5 Ac primo efficit uti ad se colloquendi gratia occultus veniat, deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet cum ingenio infido tum metuenti ne, si​81 pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.

62 [link to English translation] Is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit. Monet atque lacrumans obtestatur uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos, occisos, regni opes comminutas esse;  p268 satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat ne illo cunctante Numidae sibi consulant. 2 His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit. 3 Mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere. 4 Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet, eorum et aliorum quos idoneos ducebat consilium habet. 5 Ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum. 6 Quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci. 7 Eorum magna pars uti iussum erat adducti, pauci, cum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant.

8 [link to English translation] Igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, cum​82 ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere. 9 Denique, multis diebus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam perditis, de integro bellum sumit. 10 Et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.

 p270  63 [link to English translation] Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat; proinde, quae animo agitabat fretus dis ageret,​83 fortunam quam saepissume experiretur, cuncta prospere eventura. 2 At illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantum modo gloriae avidus. 3 Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit; ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. 4 Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, factis​84 notus per omnis tribus declaratur. 5 Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. 6 Tamen is ad id locorum talis vir — nam postea ambitione praeceps datus est — consulatum​85 appetere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas  p272 inter se per manus tradebat. 7 Novus nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is​86 quasi pollutus haberetur.

64 [link to English translation] Igitur ubi Marius haruspicis​87 dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. 2 Itaque primum commotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur.

3 [link to English translation] Postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret. 4 Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire, satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. Quae  p274 res Marium cum pro honore quem affectabat tum contra Metellum vehementer accenderat. 5 Ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret, milites quibus in hibernis praeerat laxiore imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet. 6 Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur.

65 [link to English translation] Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta. 2 Cui Metellus petenti more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat; honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset, praesidium, quod contumeliosum  p276 in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. 3 Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat; hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret.

4 [link to English translation] Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes impellit uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. 5 Sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. Simul ea tempestate plebs, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.

66 [link to English translation] Interim Iugurtha postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitatis quae ab se defecerant formidine aut ostentando praemia affectare, communire suos locos; arma, tela aliaque quae spe pacis amiserat reficere aut commercari, servitia Romanorum allicere et eos ipsos qui in praesidiis  p278 erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. Nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. Dein compositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. 3 º Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant. Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant. Postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur. 4 Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.

67 [link to English translation] Romani milites, improviso metu incerti ignarique quid potissumum facerent, trepidare. Arce​88 oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium,  p280 portae ante clausae fugam prohibebant.​89 Ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia quae locus praebebat certatim mittere. 2 Ita neque caveri anceps malum neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse; iuxta boni malique, strenui et imbelles inulti obtruncari.

3 [link to English translation] In ea tanta asperitate, saevissumis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. Id misericordiane hospitis an pactione aut casu​90 ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.

68 [link to English translation] Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit. Deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat. 2 Legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam. 3 Ibi milites, fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia, docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse: decere illos relicum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis  p282 atque miserrumis, poenas caperent. Praeterea praedam benigne ostentat. 4 Sic animis eorum arrectis, equites in primo late,​91 pedites quam artissume ire et signa occultare iubet.

69 [link to English translation] Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere; deinde, ubi neque agros vastari et eos qui primi aderant Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. 2 Equites peditesque repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere; ira​92 atque praedae spes amplius quam lassitudo posse.

3 [link to English translation] Ita Vagenses biduom modo ex perfidia laetati. 4 Civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio​93 erat.

70 [link to English translation] Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res  p284 cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum; 2 denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum​94 acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant. 3 Ex quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur. 4 Cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. 5 Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos per quos iuravisset, monere ne praemia Metelli in pestem convorteret. Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari; proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.

 p286  71 [link to English translation] Sed cum eae litterae allatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, 2 ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. 3 Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps. 4 Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.

5 [link to English translation] Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem uti acta erat​95 cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit; dicit quae ipse paravisset facere perfidia clientis sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet.

72 [link to English translation] Ad ea rex aliter atque animo gerebat placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, nequa ex eo negotio seditio oreretur.​96 2 Neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit; neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque  p288 alio loco, saepe contra decus regium noctu requiescere, interdum somno excitus​97 arreptis armis tumultum facere, ita formidine quasi vecordia exagitari.

73 [link to English translation] Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. 2 Marium, fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. 3 Et Romae plebes, litteris quae de Metello ac Mario missae erant cognitis, volenti animo de ambobus acceperant. 4 Imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse, at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. Ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata. 5 Praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare. 6 Denique plebes sic accensa uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent. 7 Ita perculsa nobilitate, post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. Et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. Sed paulo  p290 ante senatus Metello Numidiam decreverat;​98 ea res frustra fuit.

74 [link to English translation] Eodem tempore Iugurtha amissis amicis — quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant — cum neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat. Itinera praefectosque in dies mutare, modo advorsum hostis, interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare virtuti an fidei popularium minus crederet; ita quocumque intenderat res advorsae erant.

2 [link to English translation] Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur. 3 Qua in parte rex pugnae affuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta​99 sunt.

75 [link to English translation] Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens, cum perfugis et parte equitatus in  p292 solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. 2 Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. 3 Igitur omnia iumenta sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari. 4 Praeterea conquirit ex agris quam plurumum potest domiti pecoris. Eo imponit vasa cuiusque modi, sed pleraque lignea, collecta ex tuguriis Numidarum. 5 Ad hoc finitumis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint,​100 praedicit. 6 Ipse ex flumine, quam proxumam oppido aquam esse supra dixumus, iumenta onerat; eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. 7 Deinde ubi ad id loci ventum quo Numidis praeceperat et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret. 8 Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique  p294 in nova deditione, officia intenderant. 9 Ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit. Nam rati sese dis immortalibus curae esse.

Deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. 10 Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.

76 [link to English translation] Sed rex nihil iam infectum Metello credens — quippe qui omnia, arma, tela, locos, tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat — cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit, neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare. Ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat; nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi.

2 [link to English translation] At Metellus ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. 3 Dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, aggerem iacere​101 et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari. 4 Contra haec oppidani festinare, parare;  p296 prorsus ab utrisque nihil relicum fieri. 5 Denique Romani multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti, praeda omnis ab perfugis corrupta. 6 Ei postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum et alia quae prima ducuntur domum regiam comportant. Ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.


Apparatus Criticus:

39 fuere (fuit), MSS., Ah, Or. Dietsch and others regarded ita fuere as a gloss.

[decorative delimiter]

40 diu, PNA (corr.); the other MSS. have die.

[decorative delimiter]

41 partim, TD2Fsnm; partium, the other MSS. (s. duces written above in A).

[decorative delimiter]

42 tenetMSS.

[decorative delimiter]

43 fuerint, PAN1K1T2Dln.

[decorative delimiter]

44 neglegisset, B, Or; neglexisset, the other MSS., Ah.

[decorative delimiter]

45 partium, m1; partium popularium, the other MSS.

[decorative delimiter]

46 factionum, N1m1; senatus f., CBn, m. 2 of ANKT; senatores f., the other MSS.

[decorative delimiter]

47 ipsa, AN1m, Arus. VII.505.2 K; ipsam, the other MSS.

[decorative delimiter]

48 All the MSS. except n have only one alterum.

[decorative delimiter]

49 scribere, NMm, Ah, Or; eligereD; eligere scr., XKHlsn; scr. elig.F; e. praesidia s.T.

[decorative delimiter]

50 Fronto, ad Anton. 2.6 has odos.

[decorative delimiter]

51 muniebantur, Fronto, l.c., Ah who adds: "fortasse scribendum mun. ea, ut in integro cod. Paris. 6087; mun. eaMSS., Or.

[decorative delimiter]

52 probra ea, Fronto, Ah, Or.

[decorative delimiter]

53 RomaeMSS.; Roma, Fronto, p110 N; Non. p325.31.

[decorative delimiter]

54 nuntiari, ACBNKsn; nuntiare, the other MSS.

[decorative delimiter]

55 an, Xln; etK; aut or vel, the other MSS.

[decorative delimiter]

56 in incerto, KT2F2sm; incerto, XNlnm2; incertum, .

[decorative delimiter]

57 si paterentur et ob opportunitates, Schmalz, Ah; et si paterentur opportunitatesMSS., Or.

[decorative delimiter]

58 commeatu iuvaturam, Ursinus; commeatum iuvaturumMSS.

[decorative delimiter]

59 nascuntur, Arus. VII.477.32 K.

[decorative delimiter]

60 belli, PAl. Arus. VII.492.3 K. The other MSS. have bello.

[decorative delimiter]

61 pro, omitted by the MSS.

[decorative delimiter]

62 conspicatur, Donat. in Ter. Eun. 383, Prisc. II.436.4 K; conspiciturMSS.

[decorative delimiter]

63 dextero, P, Or.

[decorative delimiter]

64 praetergressosMSS.; praetergressum, editors.

[decorative delimiter]

65 diei, CBK2H2Flsm2.

[decorative delimiter]

66 plerosque, A1Ys2m; the other MSS. have pluresque.

[decorative delimiter]

67 fessi laetiqueMSS., Ah, Or; Ah compares Livy XXII.60.9, but suggests confecti or lacerati; Jordan deleted laetique.

[decorative delimiter]

68 adventarentD; Korrte deleted adventare.

[decorative delimiter]

69 exortumMSS.; mutatur, Prisc. III.296.6 K, Ah, Or.

[decorative delimiter]

70 quatriduom, Ah.

[decorative delimiter]

71 iniquum (iniquom, inicum), editors; inimicumMSS.

[decorative delimiter]

72 interfici, AT2, Serv. Aen. V.546, Or; interfecit, Probus IV.16.23 K; the other MSS. and Ah have interficit.

[decorative delimiter]

73 proximis, PA2CBKl.

[decorative delimiter]

74 picem . . . ardentia, scripsi, p. s. et t. m. ardentia (ardenti, A2KΓs, ardentemm), MSS., Ah, Or.

[decorative delimiter]

75 frustrari, XTm; frustrati, A2C2Ylsn; frustrabantur, Schol. Stat. Theb. II.594.

[decorative delimiter]

76 clamorem, M1DF, Ah, Or; c. vel tumultum, the other MSS.

[decorative delimiter]

77 adversis equi(s), P2K2T2l2; adversi sequiMSS.

[decorative delimiter]

78 sese, XK2Tsn; se, the other MSS.

[decorative delimiter]

79 nisi, M and m. 2 of AKHl; niF; niti, PA1NK1H1Dl1m; niti nisi, CBsn.

[decorative delimiter]

80 ad se, P2N2HT1, Arus. VII.466.20 K; ab se, the other MSS.

[decorative delimiter]

81 nisi, PAK1T2D2l; si (ne om.) A2HT1D1F; ne (si om.) Mn.

[decorative delimiter]

82 cum, Aym, Or (quom, Ah); quom . . . vocaretur, Serv. Ecl. VIII.71; the other MSS. have dum.

[decorative delimiter]

83 ageret, B2K2T2D2; agere, the other MSS.

[decorative delimiter]

84 factis, Palmer; facileMSS., Or.

[decorative delimiter]

85 Omitted by almost all MSS.

[decorative delimiter]

86 quin is (quin, P1F1; qui nisil) indignus honore et quasi pollutusMSS., Or; order changed by Eussner, followed by Ah.

[decorative delimiter]

87 cum haruspicis, PA1NK1H1.

[decorative delimiter]

88 ad arcem, Γ (except D); arce, the other MSS.; arcem . . . pr. h. obsidebat, Dietsch, Ah; ad arcem . . . pr. h.; fuga, Or.

[decorative delimiter]

89 fuga prohibebant, Jordan; fuga prohibebat, PA1; fugam prohibebant, the other MSS.

[decorative delimiter]

90 aut casu, XNlsn; an casu, the other MSS.

[decorative delimiter]

91 late, Mm; the other MSS. have latere.

[decorative delimiter]

92 irae, PANHl.

[decorative delimiter]

93 Latio, A1K2HD2s; collatio, the other MSS.

[decorative delimiter]

94 clarumMSS.; carum, Colerus.

[decorative delimiter]

95 ex servis before cognovitA; expertusN; ex perfugis, the other MSS. The phrase was omitted by Kritz, Ah, Or.

[decorative delimiter]

96 PA1N1; the other MSS. have oriretur.

[decorative delimiter]

97 exercitusPN; excitatusM; experrectus, Diom. I.376.15 K.

[decorative delimiter]

98 sed paulo (paulumn) decreverat, XNDlnm, Ah, Or; sed senatus p. decio decreverat (decr. decioH), the other MSS. Ah suggests ante senatus aliam provinciam Mario.

[decorative delimiter]

99 tutata, CBHT2F2l2m; tutatin; tutarantMT1.

[decorative delimiter]

100 fueritMSS. (fueratN; fuit M); forent, Kritz; fuerint, Ah; futuri sintOr.

[decorative delimiter]

101 vineas agere superque eas aggerem iacereMSS.; superque eas deleted by Korrte.


[Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIII Kal. Mai. 07

Accessibility