ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|||
|
1 Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini — praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat — aut, si provideritis, in tutandis2 periculis magis quam ulciscendo teneamini.
2 Satellites quidem eius, homines maxumi nominis optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem p386 dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere, 3 praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea quae maiores virtute peperere subvortunda. 4 Nam quid a Pyrrho, Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus? 5 Quae cuncta scaevos3 iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. 6 Quin solus omnium post memoriam humani generis4 supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.
7 Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illum5 sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. 8 At ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et p388 omnia retinendae dominationis honesta aestumet. 9 Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt; 10 hac tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. 11 Nam quid ultra? Quaeve humana superant aut divina impolluta sunt? Populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio,6 gloria, iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem alimenta reliqua habet. 12 Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum. 13 Leges, iudicia, aerarium, provinciae, reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia. 14 Simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili. 15 Estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? Quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio exspectat.
16 Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis p390 repeto. 17 Scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parata7 prodegerint; nisi approbaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum illustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono datam. 18 At obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto iure dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. 19 Satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa; scelerum et contumeliarum omnium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.
20 Neque iam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et corruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire8 licet et quam audeat,9 tam videri Felicem. 21 Nam praeter satellites commaculatos quis eadem p392 volt aut quis non omnia mutata praeter victoriam?10 Scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt? 22 An quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. 23 Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt per arma, conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent, egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent.11
24 Quare igitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire sunt vitiis optentui, quibus labefactis,12 quam formidatus est, tam contemnetur. Nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. Neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. 25 Quae si vobis pax et composita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, p394 annuite legibus impositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam!
26 Mihi quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. 27 Quae si probatis, adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem!
1 Histories, I.55; see Introd. pp. xv ff. V = Codex Vaticanus, 3864; ς = copies of V.
2 tutandis, V; vitandis, Asulanus.
3 scaevus, V; saevus, Serv. Ecl. 3.13.
4 generis, supplied by Orelli; hominum, Aldus.
5 illum, Korrte; illos, V, Ah.
6 imperii, Mommsen.
7 parta, Orelli.
8 qua raptum ire, Madvig; quam raptum iri, V.
9 quam audeat, Korrte; quam audeas, V, Ah.
10 praeter victoriam, Müller, Ah; propter victoriam, V; victorem, Kritz ("an victorem scribendum," Ah).
11 intellegerent, V; intellegerint, Orelli.
12 labefactis, Mähly; labefacti, MSS.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Res Militares Romanae |
Res Militares |
||||
Sallustius |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
|||
A page or image on this site is in the public domain ONLY
if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: III Id. Dec.