[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
Epistula ad Caesarem

[C. Sallusti Crispi]

a Loeb Classical Library editum
MCMXXI (recensitum MCMXXXI)

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

 p462  [C. Sallusti Crispi]
Ad Caesarem Senem
de Re Publica Epistula

1 [link to English translation] Scio ego quam difficile atque asperum factu sit consilium dare regi aut imperatori, postremo quoiquam mortali, quoius opes in excelso sunt; quippe cum et illis consultorum copiae adsint neque de futuro quisquam satis callidus satisque prudens sit. 2 Quin etiam saepe prava magis quam bona consilia prospere eveniunt, quia plerasque res fortuna ex libidine sua agitat.

3 Sed mihi studium fuit adulescentulo rem publicam capessere, atque in ea cognoscenda multam magnamque curam habui; non ita ut magistratum modo caperem, quem multi malis artibus adepti erant, sed etiam ut rem publicam domi militiaeque quantumque armis, viris, opulentia posset cognitum habuerim. 4 Itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit famam modestiamque meam post tuam dignitatem haberei et quoius rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriae acciderit. 5 Idque non temere neque ex fortuna tua decrevi, sed quia in te praeter ceteras artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi maiorem in adversis quam in secundis rebus animum esse. 6 Sed per ceteros mortalis  p464 illa res clarior est, quod prius defessi sunt homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quam tu in​1 faciundo quae gloria digna essent.

2 [link to English translation] Equidem mihi decretum est nihil tam ex alto reperiri​2 posse, quod non cogitanti tibi in promptu sit. 2 Neque eo quae visa sunt de re publica tibi scripsi, quia mihi consilium atque ingenium meum amplius aequo probaretur, sed inter labores militiae interque proelia, victorias, imperium statui admonendum te de negotiis urbanis. 3 Namque tibi si id modo in pectore consilii est, ut te ab inimicorum impetu vindices, quoque modo contra adversum consulem beneficia populi retineas, indigna virtute tua cogitas. 4 Sin in te ille animus est qui iam a principio nobilitatis factionem disturbavit,​3 plebem Romanam ex gravi servitute in libertatem restituit, in praetura inimicorum arma inermis disiecit, domi militiaeque tanta et tam praeclara facinora fecit, ut ne inimici quidem queri quicquam audeant nisi de magnitudine tua: quin tu accipe ea quae dicam de summa re publica. Quae profecto aut vera invenies aut certe haud procul a vero.

3 [link to English translation] Sed quoniam Cn. Pompeius, aut animi pravitate aut quia nihil eo maluit quod tibi obesset, ita  p466 lapsus est ut hostibus tela in manus iaceret, quibus ille rebus rem publicam conturbavit, eisdem tibi restituendum est. 2 Primum omnium summam potestatem moderandi de vectigalibus, sumptibus, iudiciis senatoribus paucis tradidit, plebem Romanam, quoius antea summa potestas erat, ne aequeis quidem legibus in servitute reliquit. 3 Iudicia tametsi, sicut antea, tribus ordinibus tradita sunt, tamen idem illi factiosi regunt, dant, adimunt quae lubet,​4 innocentis circumveniunt, suos ad honorem extollunt. 4 Non facinus, non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant. Quos commodum est trahunt, rapiunt; postremo tamquam urbe capta libidine ac licentia sua pro legibus utuntur. 5 Ac me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam victoriam more suo per servitium exercerent. 6 Sed homines inertissimi, quorum omnis vis virtusque in lingua sita est, forte atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes agitant. 7 Nam quae​5 seditio aut dissensio civilis tot tam illustris familias ab stirpe evertit? Aut quorum umquam in victoria animus tam praeceps tamque immoderatus fuit?

4 [link to English translation] L. Sulla, cui omnia in victoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio hostium partis suas muniri intellegebat, tamen paucis interfectis ceteros  p468 beneficio quam metu retinere maluit. 2 At hercule a M. Catone,​6 L. Domitio, ceterisque eiusdem factionis quadraginta senatores, multi praeterea cum spe bona adulescentes sicutei hostiae mactati sunt, quom interea importunissuma genera hominum tot miserorum civium sanguine satiari nequiere;​7 non orbi liberi, non parentes exacta aetate, non luctus, gemitus virorum mulierum immanem eorum animum inflexit, quein acerbius in dies male faciundo ac dicundo dignitate alios, alios civitate eversum irent. 3 Nam quid ego de te dicam? cuius contumeliam homines ignavissimi vita sua commutare volunt, si liceat. Neque illis tantae voluptati est, tametsi insperantibus accidit, dominatio quanto maerori tua dignitas; quein optatius habent ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi Romani imperium maximum ex magno fieri. 4 Quo magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. 5 Mihi quidem quae mens suppetit eloqui non dubitabo. Ceterum tuei erit ingenii probare, quae vera atque utilia factu putes.

5 [link to English translation] In duas partes ego civitatem divisam arbitror, sicut a maioribus accepi, in patres et plebem. Antea in patribus summa auctoritas erat, vis multo maxuma in plebe. 2 Itaque saepius in civitate secessio fuit  p470 semperque nobilitati opes deminutae sunt et ius populi amplificatum. 3 Sed plebs eo libere agitabat, quia nullius potentia super leges erat neque divitiis aut superbia sed bona fama factisque fortibus nobilis ignobilem anteibat; humillimus quisque in arvis​8 aut in militia nullius honestae rei egens satis sibi satisque patriae erat.

4 Sed ubi eos paulatim expulsos agris inertia atque inopia incertas domos habere subegit, coepere alienas opes petere, libertatem suam cum re publica venalem habere. 5 Ita paulatim populus, qui dominus erat, cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est et pro communi imperio privatim sibi quisque servitutem peperit. 6 Haec igitur multitudo primum malis moribus imbuta, deinde in artis vitasque varias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea videtur ad capessendam rem publicam. 7 Ceterum additis novis civibus magna me spes tenet fore ut omnes expergiscantur ad libertatem; quippe cum illis libertatis retinendae, tum his servitutis amittendae cura orietur. 8 Hos ego censeo permixtos cum veteribus novos in coloniis constituas; ita et res militaris opulentior erit et plebs bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet.

 p472  6 [link to English translation] Sed non inscius neque imprudens sum, quom ea reges agetur, quae saevitia quaeque tempestates hominum nobilium futurae sint, quom indignabuntur, omnia funditus misceri, antiquis civibus hanc servitutem imponi, regnum denique ex libera civitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in civitatem pervenerit. 2 Equidem ego sic apud animum meum statuo: malum facinus in se admittere, qui incommodo rei publicae gratiam sibi conciliet; ubi bonum publicum etiam privatim usui est, id vero dubitare aggredi, socordiae atque ignaviae duco.

3 M. Druso semper consilium fuit in tribunatu summa ope niti pro nobilitate; neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illei auctores fuerant. 4 Sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi intellexerunt per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dari, videlicet sibi quisque conscius malo atque infido animo esse, de M. Druso iuxta se​9 existumaverunt. 5 Itaque metu ne per tantam gratiam solus rerum poteretur, contra eam nisi, sua et ipseius consilia disturbaverunt. 6 Quo tibi, imperator, maiore​10 cura fideique amici et multa praesidia paranda sunt.

7 [link to English translation] Hostem adversum deprimere strenuo homini haud difficilest; occulta pericula neque facere neque  p474 vitare bonis in promptu est. 2 Igitur, ubi eos in civitatem adduxeris, quoniam quidem renovata plebs erit, in ea re maxume animum exerceto, ut colantur boni mores, concordia inter veteres et novos coalescat. 3 Sed multo maxumum bonum patriae, civibus, tibi, liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris aut, quoad res feret,11 minueris. Aliter neque privata res neque publica neque domi neque militiae regi potest. 4 Nam ubi cupido divitiarum invasit, neque disciplina neque artes bonae neque ingenium ullum satis pollet, quin animus magis aut minus mature, postremo tamen succumbat. 5 Saepe iam audivi, qui reges, quae civitates et nationes per opulentiam magna imperia amiserint, quae per virtutem inopes ceperant; id adeo​12 haud mirandum est. 6 Nam ubi bonus deteriorem divitiis magis clarum magisque acceptum videt, primo aestuat multaque in pectore volvit; sed ubi gloria honorem magis in dies, virtutem opulentia vincit, animus ad voluptatem a vero deficit. 7 Quippe gloria industria alitur, ubi eam dempseris ipsa per se virtus amara atque aspera est. 8 Postremo ubi divitiae clarae habentur, ibi omnia bona vilia sunt, fides, probitas, pudor, pudicitia. 9 Nam ad virtutem via ardua​13 est, ad pecuniam qua cuique lubet nititur; et malis et bonis rebus ea creatur.

 p476  10 Ergo in primis auctoritatem pecuniae demito. Neque de capite neque de honore ex copiis quisquam magis aut minus iudicaverit, sicut neque praetor neque consul ex opulentia verum ex dignitate creetur. 11 Sed de magistratu facile populi iudicium fit; iudices a paucis probari regnum est, ex pecunia legi inhonestum. Quare omnes primae classis iudicare placet, sed numero plures quam iudicant. 12 Neque Rhodios neque alias civitates unquam iudiciorum suorum paenituit, ubi promiscue dives et pauper, ut cuique fors tulit, de maximis rebus iuxta ac de minimis disceptat.

8 [link to English translation] Sed magistratibus creandis haud mihi quidem apsurde placet lex, quam C. Gracchus in tribunatu promulgaverat, ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. 2 Ita coaequatur​14 dignitate pecunia, virtute anteire alius alium properabit. 3 Haec ego magna remedia contra divitias statuo. Nam perinde omnes res laudantur atque appetuntur, ut earum rerum usus est. Malitia praemiis exercetur; ubi ea dempseris, nemo omnium gratuito malus est. 4 Ceterum avaritia belua fera, immanis, intoleranda est; quo intendit, oppida, agros, fana atque domos vastat, divina cum humanis permiscet, neque exercitus neque moenia obstant, quo minus vi sua penetret; fama, pudicitia, liberis,  p478 patria atque parentibus cunctos mortalis spoliat. 5 Verum, si pecuniae decus ademeris, magna illa vis avaritiae facile bonis moribus vincetur. 6 Atque haec ita sese habere tametsi omnes aequi atque iniqui memorant, tamen tibi cum factione nobilitatis haut mediocriter certandum est. Quoius si dolum caveris, alia omnia in proclivi erunt. 7 Nam ii, si virtute satis valerent, magis aemuli bonorum quam invidi essent. Quia desidia et inertia, stupor eos atque torpedo invasit, strepunt, obtrectant, alienam famam bonam suum dedecus aestumant.

9 [link to English translation] Sed quid ego plura quasi de ignotis memorem? M. Bibuli fortitudo atque animi vis in consulatum erupit: hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. 2 Quid ille audeat, quoi​15 consulatus, maximum imperium, maxumo dedecori fuit? An L. Domiti magna vis est? Quoius nullum membrum a flagitio aut facinore vacat, lingua vana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeunt inhonestissima.

3 Unius tamen M. Catonis ingenium versutum, loquax, callidum haud contemno. Parantur haec disciplina Graecorum. Sed virtus, vigilantia, labor apud Graecos nulla sunt. Quippe qui domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse?

 p480  4 Reliqui de factione sunt inertissimi nobiles, in quibus sicut in titulo​16 praeter bonum nomen nihil est additamenti. L. Postumii M. Favonii mihi videntur quasi magnae navis supervacuanea onera esse; ubi salvi pervenere, usui sunt; siquid adversi coortum est, de illeis potissimum iactura fit, quia pretii minimi sunt.

10 [link to English translation] Nunc quoniam, sicut mihi videor, de plebe renovanda corrigendaque satis disserui, de senatu quae tibi agenda videntur, dicam. 2 Postquam mihi aetas ingeniumque adolevit, haud ferme armis atque equis corpus exercui, sed animum in litteris agitavi; 3 quod natura firmius erat, id in laboribus habui. Atque ego in ea vita multa legendo atque audiendo ita comperi, omnia regna, item civitates et nationes usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt; ubicumque gratia timor, voluptas ea corrupere, post paulo imminutae opes, deinde ademptum imperium, postremo servitus imposita est.

4 Equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua civitate amplior illustriorque locus quam aliis est, ei magnam curam esse rei publicae. 5 Nam ceteris salva urbe tantum modo libertas tuta est; qui per virtute sibi divitias, decus, honorem pepererunt, ubi paulum inclinata res publica agitari  p482 coepit, multipliciter animus curis atque laboribus fatigatur; aut gloriam aut libertatem aut rem familiarem defensat, omnibus locis adest, festinat, quanto in secundis rebus florentior fuit, tanto in adversis asperius magisque anxie agitat.

6 Igitur ubi plebs senatui sicuti corpus animo oboedit eiusque consulta exsequitur, patres​17 consilio valere decet, populo supervacuanea est calliditas. 7 Itaque maiores nostri, cum bellis asperrumis premerentur, equis, viris, pecunia amissa, numquam defessi sunt armati de imperio certare. Non inopia aerarii, non vis hostium, non adversa res ingentem eorum animum subegit quin, quae​18 virtute ceperant, simul cum anima retinerent. 8 Atque ea magis fortibus consiliis quam bonis proeliis patrata sunt. Quippe aliud illos una res publica erit, ei omnes consulebant, factio contra hostis parabatur, corpus atque ingenium patriae, non suae quisque potentia exercitabat. 9 At hoc tempore contra ea homines nobiles, quorum animos socordia atque ignavis invasit, ignarei laboris, hostium, militiae, domi factione instructi per superbiam cunctis gentibus moderantur.

11 [link to English translation] Itaque patres, quorum consilio antea dubia res publica stabiliebatur, oppressi ex aliena libidine huc atque illuc fluctuantes agitantur; interdum alia deinde alia decernunt; uti eorum, qui dominantur,  p484 simultas aut gratia fert,​19 ita bonum malumque publicum aestumant.

2 Quodsi aut libertas aequa omnium aut sententia obscurior esset, maioribus opibus res publica et minus potens nobilitas esset. 3 Sed quoniam coaequari gratiam​20 omnium difficile est, quippe cum illis maiorum virtus partam reliquerit gloriam, dignitatem, clientelas, cetera multitudo pleraque insiticia sit, sententias eorum a metu libera; ita in occulto sibi quisque alterius potentia carior erit. 4 Libertas iuxta bonis et malis, strenuis atque ignavis optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt. Stultissimi mortales, quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se quasi victi recipiunt.

5 Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per tabellam sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat; in multitudine et praesidii plus et usus amplior est. 6 Nam fere his tempestatibus alii iudiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum negotiis implicati, haud sane rei publicae consiliis adfuerunt; neque eos magis occupatio quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis  p486 senatoriis, quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare,​21 reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit, fecere. 7 Verum ubi numero senatorum aucto per tabellam sententia dicentur, ne illi superbiam suam dimittent, ubi iis oboediendum erit, quibus antea crudelissime imperitabant.

12 [link to English translation] Forsitan, imperator, perlectis litteris desideres quem numerum senatorum fieri placeat, quoque modo is in multa et varia officia distribuatur; iudicia quoniam omnibus primae classis committenda putem, quae discriptio, quei numerus in quoque genere futurus sit. 2 Ea mihi omnia generatim discribere haud difficile factu fuit; sed prius laborandum visum est de summa consilii, idque tibi probandum verum esse. Si hoc itinere uti decreveris, cetera in promptu erunt. 3 Volo ego consilium meum prudens maxumeque usui esse; nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eveniet. 4 Sed me illa magis cupido exercet, ut quocumque modo quam primum res publica adiutetur. 5 Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro hortorque ne clarissimus imperator Gallica gente subacta populi Romani summum atque invictum imperium tabescere vetustate ac per summam socordiam dilabi patiaris. 6 Profecto, si id accidat neque tibi nox neque dies curam animi sedaverit, quin insomniis exercitus, furibundus atque amens alienata mente feraris. 7 Namque mihi pro vero constat omnium  p488 mortalium vitam divino numine invisier; neque bonum neque malum facinus quoiusquam pro nihilo haberi, sed ex natura divorsa​22 praemia bonos malosque sequi. 8 Interea si forte ea tardius procedunt, suus quoique animus ex conscientia spem praebet.

13 [link to English translation] Quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: "O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem. 2 Quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus: patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artis, honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. 3 Pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed utei libertatem eversam restituas. 4 Qua re patrata profecto per gentes omnes fama virtutis tuae volitabit. 5 Namque hac tempestate tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est. Si vero urbem amplissimo nomine et maxumo imperio prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit? 6 Quippe si morbo iam aut fato huic imperio secus accidat, cui dubium est quin per orbem terrarum vastitas, bella, caedes oriantur? Quodsi tibi bona lubido fuerit patriae parentibusque gratificandi, posteroque tempore re publica restituta super omnis  p490 mortalis gloria agitabis​23 tuaque unius mors vita clarior erit. 7 Nam vivos interdum fortuna, saepe invidia fatigat; ubi anima naturae cessit, demptis obtrectatoribus, ipsa se virtus magis magisque extollit."

8 Quae mihi utilissima factu visa sunt quaeque tibi usui fore credidi, quam paucissimis potui perscripsi. Ceterum deos immortales obtestor uti, quocumque mod ages, ea res tibi reique publicae prospere eveniat.


Adnotationes Editoris:

1 Rom. ed. omits in.

2 repeti, Ciacconius.

3 disturbabitV.

4 lugetV.

5 namqueV.

6 at hercule a M. Catone, Mommsen; at hercule M. Catoni, Orelli; atherculem catonemV.

7 nequierV.

8 arvis, Dousa; armisV.

9 iuxta se, Jordan; iuxta ac seV; iuxta ac de se, Gerlach.

10 maiore, Gerlach; maiorV.

11 feret, Aldus; referetV.

12 id adeo, Asulanus; ideoV.

13 una ardua via (superscribed) estV; una et ardua via est, Aldus; via ardua est, Jordan.

14 coaequanturV.

15 quiV.

16 in titulo, Jordan; institutoV; in statua nihil praeter nomen, Lipsius.

17 patrisV.

18 quin quae, ed. Mant., 1476‑1478; quiqueV.

19 fert, Aldus; ferturV.

20 gratiaV.

21 probariV.

22 diversa, Aldus; divisaV.

23 gloria agitabis, Jordan; gloria agnita, earlier editors.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Kal. Dec. 07