[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
C. Suetonii Tranquilli

a Loeb Classical Library editi
MCMXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[inanis]

 p506  Suetonius, Vita Passieni Crispi​1

[Link to the English translation] Passienus​2 Crispus, municeps Viselliensis,​3 tirocinio suo in senatu ita coepit: "Patres conscripti et tu Caesar!" propter quod simulata oratione​4 plenissime a Tiberio conlaudatus est.​5 Plurimas sponte causas apud centumviros egit, pro qua re in basilica Iulia eius statua posita est. Consulatus duos gessit. Uxores habuit duas, primam Domitiam, deinde Agrippinam, illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris. Possedit bis milies sestertium. Omnium principum gratiam adpetivit, sed praecipue C.​6 Caesaris, quem iter facientem secutus est pedibus. Hic nullo audiente ab Nerone​7 interrogatus, haberetne sicut ipse cum sorore germana consuetudinem, "Nondum" inquit, quantumvis decenter et caute, ne aut negando​8 eum argueret aut adsentiendo​9 semet mendacio dehonestaret. Periit per fraudem Agrippinae, quam heredem reliquerat, et funere publico elatus est.


Adnotationes Editoris:

1 Sigla: P = cod. Montepessulanus, 125, formerly Pithoeanus, ninth century; S = cod. Sangallensis, 870, ninth century.

2 Passienus, added by Reiff.

3 municeps Viselliensis, omitted by Reiff.

4 simulata oratione, Jahn; simulorationePS; simulatione, Pithoeus.

5 est, added by Jahn.

6 C., added by Lipsius.

7 Caesare, Reiff.; the reference is to Gaius Caligula.

8 negando, Lipsius; negantemPS; negans, Pithoeus.

9 adsentiendo, Lipsius; adsentientemPS; adsentiens, Pithoeus.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Aug. 08

Accessibility