[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
C. Suetonii Tranquilli

a Loeb Classical Library editi
MCMXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[inanis]

 p504  Suetonius, Vita Plinii Secundi​1

[Link to the English translation] Plinius Secundus Novocomensis equestribus militiis industrie functus procurationes quoque splendidissimas et continuas summa integritate administravit, et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae unquam​2 cum Germanis gesta sunt, XX3 voluminibus comprehendit, itemque "Naturalis Historiae" XXXVII libros absolvit. Periit clade​4 Campaniae; cum enim Misenensi classi praeesset et flagrante Vesubio ad explorandas propius causas liburnica​5 pertendisset,​6 nec adversantibus ventis remeare posset, vi pulveris ac favillae oppressus est, vel ut quidam existimant a servo suo occisus, quem aestu deficiens ut necem sibi maturaret oraverat.​7


Adnotationes Editoris:

1 MSS.: various manuscripts of Pliny, dating from the eleventh to the fifteenth century. V = cod. Vaticanus, 1951, fifteenth century; T = cod. Toletanus, thirteenth century.

2 umquamº] undiqueV.

3 XX], the MSS. have XXXVII.

4 clade, Hermolaus Barbarus; gades (gadisV) or gradesMSS.

5 laburnicaT; the other MSS. have liburnicas (V) or liburnicam.

6 pertendisset, Burmann; praetendissetMSS.

7 oraveratMSS.; oraverit, Vinetus.


[Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Aug. 08

Accessibility