Brevis URL huic paginae:
bit.ly/VMax1WPT
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Français |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
|||||||
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:
Praef. 1.1: 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • ext.1 • ext.2 • ext.3 • ext.4 • 1.5: init. • 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • ext.1 • ext.2 • 1.6: 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • ext.1 • ext.2 • 3 • 1.7: 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • ext.1 • ext.2 • 3 • 3 • 1 • 2 • 1 • 2 • 3 • 3 • 1.8: init. • 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • ext.1 • ext.2 • ext.3 • ext.4 • ext.5 • ext.6 • ext.7 • ext.8 • ext.9 • ext.10 • ext.11 • ext.12 • ext.13 • ext.14 • ext.15 • ext.16 • ext.17 • ext.18 • ext.19 |
Praef. Urbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna apud alios latius diffusa sunt quam ut breviter cognosci possint, ab inlustribus electa auctoribus digerereº constitui, ut documenta sumere volentibus longae inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta conplectendi cupido incessit: quis enim omnis aevi gesta modico voluminum numero conprehenderit, aut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem felici superiorum stilo conditam vel adtentiore cura vel praestantiore facundia traditurum se speraverit? te igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque consensus maris ac terrae regimen esse voluit, certissima salus patriae, Caesar, invoco, cuius caelesti providentia virtutes, de quibus dicturus sum, benignissime foventur, vitia severissime vindicantur: nam si prisci oratores ab Iove optimo maximo bene orsi sunt, si excellentissimi vates a numine aliquo principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad favorem tuum decucurrerit, quo cetera divinitas opinione colligitur, tua praesenti fide paterno avitoque sideri par videtur, quorum eximio fulgore multum caerimoniis nostris inclitae claritatis accessit: reliquos enim deos accepimus, Caesares dedimus. et quoniam initium a cultu deorum petere in animo est, de condicione eius summatim disseram.
1.1.1 Maiores statas sollemnesque caerimonias pontificum scientia, bene gerendarum rerum auctoritates augurum observatione, Apollinis praedictiones vatum libris, portentorum depulsiones Etrusca disciplina explicari voluerunt. prisco etiam instituto rebus divinis opera datur, cum aliquid conmendandum est, precatione, cum exposcendum, voto, cum solvendum, gratulatione, cum inquirendum vel extis vel sortibus, inpetrito, cum sollemni ritu peragendum, sacrificio, quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur.
Tantum autem studium antiquis non solum servandae sed etiam amplificandae religionis fuit, ut florentissima tum et opulentissima civitate decem principum filii senatus consulto singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur, Cererique, quam more Graeco venerari instituerant, sacerdotem a Velia, cum id oppidum nondum civitatem accepisset, nomine Calliphanam peterent [vel, ut alii dicunt, Calliphoenam], ne deae vetustis ritibus perita deesset antistes.
Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberent, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut vetustissimam Cererem placarent, Hennam, quoniam sacra eius inde orta credebant, X viros ad eam propitiandam miserunt. item Matri deum saepe numero imperatores nostri conpotes victoriarum suscepta vota Pessinuntem profecti solverunt.
1.1.2 Metellus vero pontifex maximus Postumium consulem eundemque flaminem Martialem ad bellum gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, multa dicta urbem egredi passus non est, religionique summum imperium cessit, quod tuto se Postumius Martio certamini conmissurus non videbatur caerimoniis Martis desertis.
1.1.3 Laudabile duodecim fascium religiosum obsequium, laudabilior quattuor et XX in consimili re oboedientia: a Tiberio enim Graccho ad collegium augurum litteris ex provincia missis, quibus significabat se, cum libros ad sacra populi pertinentes legeret, animadvertisse vitio tabernaculum captum comitiis consularibus, quae ipse fecisset, eaque re ab auguribus ad senatum relata iussu eius C. Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica Romam redierunt et se consulatu abdicaverunt.
1.1.4 Consimili ratione P. Cloelius Siculus, M. Cornelius Cethegus, C. Claudius propter exta parum curiose admota [deorum inmortalium aris variis temporibus bellisque diversis] flaminio abire iussi sunt coactique etiam.
1.1.5 At Q. Sulpicio inter sacrificandum e capite apex prolapsus idem sacerdotium abstulit, occentusque soricis auditus Fabio Maximo dictaturam, C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit.
1.1.6 Adiciendum his quod P. Licinio pontifici maximo virgo Vestalis, quia quadam nocte parum diligens ignis aeterni custos fuisset, digna visa est quae flagro admoneretur.
1.1.7 Maximae vero virginis Aemiliae discipulam extincto igne tutam ab omni reprehensione Vestae numen praestitit. qua adorante, cum carbasum, quem optimum habebat, foculo inposuisset, subito ignis emicuit.
1.1.8 Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuit, quo tam scrupulosa cura parvula quoque momenta religionis examinari videntur, quia numquam remotos ab exactissimo cultu caerimoniarum oculos habuisse nostra civitas existimanda est. in qua cum M. Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti Clastidio prius, deinde Syracusis potitus nuncupatis debitum votis consecrare vellet, a collegio pontificum inpeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari: futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dinosceretur utri rem divinam fieri oporteret, nec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. ea pontificum admonitione effectum est ut Marcellus separatis aedibus Honoris ac Virtutis simulacra statueret, neque aut collegio pontificum auctoritas amplissimi viri aut Marcello adiectio inpensae inpedimento fuit quo minus religionibus suus tenor suaque observatio redderetur.
1.1.9 Obruitur tot et tam inlustribus consularibus L. Furius Bibaculus exemplique locum vix post Marcellum invenit, sed pii simul ac religiosi animi laude fraudandus non est. qui praetor a patre suo collegii Saliorum magistro iussus sex lictoribus praecedentibus arma ancilia tulit, quamvis vacationem huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda semper nostra civitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus voluit. quapropter non dubitaverunt sacris imperia servire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si divinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata.
1.1.10 Quod animi iudicium in privatorum quoque pectoribus versatum est: urbe enim a Gallis capta, cum flamen Quirinalis virginesque Vestales sacra onere partito ferrent, easque pontem sublicium transgressas et clivum, qui ducit ad Ianiculum, ascendere incipientes L. Albanius plaustro coniugem et liberos vehens aspexisset, propior publicae religioni quam privatae caritati suis ut plaustro descenderent inperavit atque in id virgines et sacra inposita omisso coepto itinere Caere oppidum pervexit, ubi cum summa veneratione recepta. grata memoria ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim institutum est sacra caerimonias vocari, quia Caeretani ea infracto rei publicae statu perinde ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et sordidius plaustrum tempestive capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus vel aequaverit gloriam vel antecesserit.
1.1.11 Eadem rei publicae tempestate C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum servatae religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, gabino ritu cinctus, manibus umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem pervenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium propter divinam venerationem victricium armorum perinde ac victor rediit.
1.1.12 Magna conservandae religionis etiam P. Cornelio Baebio Tamphilo consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius versantibus, duabus arcis lapideis repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse, in altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque Graeci de disciplina sapientiae, Latinos magna diligentia adservandos curaverunt, Graecos, quia aliqua ex parte ad solvendam religionem pertinere existimabantur, Q. Petilius praetor urbanus ex auctoritate senatus per victimarios facto igni in conspectu populi cremavit: noluerunt enim prisci viri quidquam in hac adservari civitate, quo animi hominum a deorum cultu avocarentur.
1.1.13 Tarquinius autem rex M. Atilium duumvirum, quod librum secreta rituum civilium sacrorum continentem, custodiae suae conmissum corruptus Petronio Sabino describendum dedisset, culleo insutum in mare abici iussit, idque supplicii genus multo post parricidis lege inrogatum est, iustissime quidem, quia pari vindicta parentum ac deorum violatio expianda est.
1.1.14 Sed quae ad custodiam religionis adtinent, nescio an omnes M. Atilius Regulus praecesserit, qui ex victore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captivi fortunam deductus ac missus ad senatum populumque Romanum legatus, ut ex se et uno et sene conplures Poenorum iuvenes pensarentur, in contrarium dato consilio Karthaginem petiit, non quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos deos reverteretur, verum quia his iuraverat, si captivi eorum redditi non forent, ad eos sese rediturum. potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare saevitiam. ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, Karthaginienses moribus suis uti passi sunt, tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter vexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.
1.1.15 Quanto nostrae civitatis senatus venerabilior in deos! qui post Cannensem cladem decrevit ne matronae ultra tricesimum diem luctus suos extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent, quia maiore paene Romanarum virium parte in execrabili ac diro solo iacente nullius penates maeroris expertes erant. itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus candidam induere vestem et aris tura dare coactae sunt. qua quidem constantia optinendae religionis magnus caelestibus iniectus est rubor ulterius adversus eam saeviendi gentem, quae ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu absterreri potuerit.
1.1.16 Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis faceret, in Iovis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuvias tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum, sacrificiis expiatum est.
1.1.17 Hercules quoque detractae religionis suae et gravem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono genti eorum ab ipso adsignatum velut hereditarium optinuerant, auctore Appio censore ad humile servorum publicorum ministerium transtulissent, omnes, qui erant numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII familias divisum ~ prope interiit, Appius vero luminibus captus est.
1.1.18 Acer etiam sui numinis vindex Apollo, qui Karthagine a Romanis oppressa veste aurea nudatus id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius abscisae invenirentur.
1.1.19 Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius Aesculapius, qui (consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad naves ei faciendas magna ex parte succisum dolens) inter ipsum nefarium ministerium, devictis partibus Antonii, imperio Caesaris morti destinatum Turullium manifestis numinis sui viribus in eum locum, quem violaverat, traxit effecitque ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et eversis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis iniuriae pareret suamque venerationem, quam apud colentes maximam semper habuerat, deus multiplicavit.
1.1.20 Q. autem Fulvius Flaccus inpune non tulit, quod in censura tegulas marmoreas ex Iunonis Laciniae templo in aedem Fortunae equestris, quam Romae faciebat, transtulit: negatur enim post hoc factum mente constitisse. quin etiam per summam aegritudinem animi expiravit, cum ex duobus filiis in Illyrico militantibus alterum decessisse, alterum graviter audisset adfectum. cuius casu motus senatus tegulas Locros reportandas curavit decretique circumspectissima sanctitate inpium opus censoris retexuit.
1.1.21 tam me hercule quam Plemini legati Scipionis in thesauro Proserpinae spoliando sceleratam avaritiam iusta animadversione vindicavit: cum enim eum vinctum Romam pertrahi iussisset, ~ qui ante causae dictionem in carcere taeterrimo genere morbi consumptus est, pecuniam dea eiusdem senatus imperio et quidem summam duplicando recuperavit.
ext.1 Quae, quod ad Plemini facinus pertinuit, bene a patribus conscriptis vindicata, quod ad violentas regis Pyrri sordes attinuerat, se ipsa potenter atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus ex thesauro eius magnam illi pecuniam dare, cum onustus nefaria praeda navigaret, vi subitae tempestatis tota cum classe vicinis deae litoribus inlisus est, in quibus pecunia incolumis reperta sanctissimi thesauri custodiae restituta est.
ext.2 At non similiter Masinissa rex. cuius cum praefectus classis Melitam appulisset et aeque ex fano Iunonis dentes eburneos eximiae magnitudinis sublatos ad eum pro dono adtulisset, ut conperit unde essent advecti, quinqueremi reportandos Melitam inque templo Iunonis conlocandos curavit, insculptos gentis suae litteris significantibus regem ignorantem eos accepisse, libenter deae reddidisse. factum magis Masinissae animo quam Punico sanguini conveniens!
ext.3 Quamquam quid attinet mores natione perpendi? in media barbaria ortus sacrilegium alienum rescidit: Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia sua, quot iam recognoscemus, iocosis dictis prosequi voluptatis loco duxit: fano enim Proserpinae spoliato Locris, cum per altum secundo vento classe veheretur, ridens amicis 'videtisne' ait 'quam bona navigatio ab ipsis dis inmortalibus sacrilegis tribuatur?' detracto etiam Iovi Olympio magni ponderis aureo amiculo, quo eum tyrannus Gelo e manubiis Karthaginiensium ornaverat, iniectoque ei laneo pallio dixit aestate grave esse aureum amiculum, hieme frigidum, laneum autem ad utrumque tempus anni aptius. idem Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussit, quod adfirmaret non convenire patrem Apollinem inberbem, ipsum barbatum conspici. idem mensas argenteas atque aureas e fanis sustulit, quodque in his more Graeciae scriptum erat bonorum deorum eas esse, uti se bonitate eorum praedicavit. idem Victorias aureas et pateras et coronas, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tollebat et eas se accipere, non auferre dicebat, perquam stultum esse argumentando, a quibus bona precamur, ab his porrigentibus nolle sumere. qui, tametsi debita supplicia non exsoluit, dedecore tamen fili mortuus poenas pependit, quas vivus effugerat: lento enim gradu ad vindictam sui divina procedit ira tarditatemque supplicii gravitate pensat.
ext.4 In quam ne incideret Timasitheus Liparitanorum princeps ~ consilio sibi aliter atque universae patriae utili providit exemplo: excepta namque in freto a civibus suis piraticam exercentibus magni ponderis aurea cratera, quam Romani Pythio Apollini decimarum nomine dicaverant, incitato ad eam partiendam populo, ut comperit * * * [, eam Delphos perferendam curavit.] *******
1 init. Ominum etiam observatio aliquo contactu religioni innexa est, quoniam non fortuito motu, sed divina providentia constare creduntur.
1.5.1 Quae effecit ut urbe a Gallis disiecta, deliberantibus patribus conscriptis utrum Veios migrarent an sua moenia restituerent, forte eo tempore praesidio cohortibus redeuntibus centurio in comitio exclamaret 'signifer, statue signum, hic optime manebimus': ea enim voce audita senatus accipere se omen respondit e vestigioque Veios transeundi consilium omisit. quam paucis verbis de domicilio futuri summi imperii confirmata est condicio! credo indignum diis existimantibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum Veientanae urbis appellatione mutari inclitaeque victoriae decus modo abiectae urbis ruinis infundi.
1.5.2 Huius tam praeclari operis auctor Camillus, cum esset precatus ut, si cui deorum nimia felicitas populi Romani videretur, eius invidia suo aliquo incommodo satiaretur, subito lapsu decidit. quod omen ad damnationem, qua postea oppressus est, pertinuisse visum est. merito autem de laude inter se victoria et pia precatio amplissimi viri certaverint: aeque enim virtutis est et bona patriae auxisse et mala in se transferri voluisse.
1.5.3 Quid illud, quod L. Paulo consuli evenit, quam memorabile! cum ei sorte obvenisset ut bellum cum rege Perse gereret et domum e curia regressus filiolam suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum parvula, osculatus tristem animadverteret, interrogavit quid ita eo vultu esset. quae respondit Persam perisse. decesserat autem catellus, quem puella in deliciis habuerat, nomine Persa. arripuit igitur omen Paulus exque fortuito dicto quasi * * * certam spem clarissimi triumphi animo praesumpsit.
1.5.4 At Caecilia Metelli, dum sororis filiae, adultae aetatis virgini, more prisco nocte concubia nuptiale petit omen, ipsa fecit: nam cum in sacello quodam eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec aliqua ulla vox proposito congruens esset audita, fessa longa standi mora puella rogavit materteram ut sibi paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa 'ego vero' inquit 'libenter tibi mea sede cedo'. quod dictum ab indulgentia profectum ad certi ominis processit eventum, quoniam Metellus non ita multo post mortua Caecilia virginem, de qua loquor, in matrimonium duxit.
1.5.5 C. autem Mario observatio ominis procul dubio saluti fuit, quo tempore hostis a senatu iudicatus in domum Fanniae Minturnis custodiae causa deductus est. animadvertit enim asellum, cum ei pabulum obiceretur, neglecto eo ad aquam procurrentem. quo spectaculo deorum providentia quod sequeretur oblatum ratus, alioquin etiam interpretandarum religionum peritissimus, a multitudine, quae ad opem illi ferendam confluxerat, inpetravit ut ad mare perduceretur ac protinus naviculam conscendit eaque in Africam pervectus arma Sullae victricia effugit.
1.5.6 Pompeius vero Magnus in acie Pharsalica victus a Caesare, fuga quaerens salutem cursum in insulam Cyprum, ut aliquid in ea virium contraheret, classe direxit adpellensque ad oppidum Paphum conspexit in litore speciosum aedificium gubernatoremque interrogavit quod ei nomen esset. qui respondit Kata basileia vocari. quae vox spem eius quae quantulamcumque restabat conminuit, neque id dissimulanter tulit: avertit enim oculos ab illis tectis ac dolorem, quem ex diro omine ceperat, gemitu patefecit.
1.5.7 M. etiam Bruti dignus admisso parricidio eventus omine designatus est, si quidem post illud nefarium opus natalem suum celebrans, cum Graecum versum expromere vellet, ad illud potissimum Homericum referendum animo tetendit: Ἀλλά με μοῖρ’ ὀλοὴ καὶ Λητοῦς ἔκτανεν υἱός, qui deus Philippensi acie a Caesare et Antonio signo datus in eum tela convertit.
1.5.8 Consentaneo vocis iactu C. Cassii aurem fortuna pervellit, quem orantibus Rhodiis ne ab eo cunctis deorum simulacris spoliarentur, Solem a se relinqui respondere voluit, ut rapacissimi victoris insolentiam dicti tumore protraheret abiectumque Macedonica pugna non effigiem Solis, quam tantummodo supplicibus cesserat, sed ipsum solem re vera relinquere cogeret.
1.5.9 Adnotatu dignum illud quoque omen, sub quo Petilius consul in Liguria bellum gerens occiderit: nam cum montem, cui Leto cognomen erat, oppugnaret interque adhortationem militum dixisset 'hodie ego Letum utique capiam', inconsideratius proeliando fortuitum iactum vocis leto suo confirmavit.
ext.1 Adici nostris duo eiusdem generis alienigena exempla non absurde possunt. Sami Prienensibus auxilium adversus Caras inplorantibus adrogantia instincti pro classe et exercitu sibullam eis derisus gratia miserunt. quam illi velut divinitus datum praesidium interpretati libenter receptam vera fatorum praedictione victoriae ducem habuerunt.
ext.2 Ne Apolloniatae quidem paenitentiam egerunt, quod, cum bello Illyrico pressi Epidamnios ut sibi opem ferrent orassent atque illi flumen vicinum moenibus suis nomine Aeantem in adiutorium eorum sese mittere dixissent, 'accipimus quod datur' responderunt eique primum in acie locum perinde ac duci adsignarunt: ex insperato enim superatis hostibus successum suum omini acceptum referentes et tunc Aeanti ut deo immolaverunt et deinceps omnibus proeliis duce uti instituerunt.
1.6.1 Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut ad versa acciderunt, debita proposito nostro relatio est.
Servio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse domesticorum oculi adnotaverunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil admirata, serva natum in modum filii educavit et ad regium fastigium evexit.
1.6.2 Aeque felicis eventus illa flamma, quae ex L. Marci ducis duorum exercituum, quos interitus Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitaverat, capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pavidi adhuc milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque numero in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.
1.6.3 Item, cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis videretur, exoptatae victoriae iter miro prodigio di inmortales patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios venturos in potestatem populi Romani. quod prius quam legati renuntiarent, aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici interpretes deerant, raptus et in castra perlatus futurum dixerat. ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.
1.6.4 Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. qua visa Postumi aruspicis hortatu continuo exercitum in expeditionem eduxit ac ~ fortissima Samnitium castra cepit. quae victoria futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.
1.6.5 Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: bos namque mugitu suo in sermonem humanum converso novitate monstri audientium animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes ceciderunt, quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aves, reliquum humi per aliquot dies neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. Eiusdem generis monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario triumphum clamasse, alium cum elephantino capite natum, in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum vigili e vagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit Cn. Domiti bovem dixisse 'cave tibi, Roma'.
1.6.6 C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus convelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa moveri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est. verum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie XV Romanorum caesa, VI capta, X fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.
1.6.7 Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus vaesana perseverantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lavinii sacrificium facere vellet, pulli cavea emissi in proximam silvam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiverunt. cum ab Herculis portu, quo pedibus pervenerat, navem conscenderet, talis vox sine ullo auctore ad aures eius pervenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere converso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae magnitudinis visus e conspectu abiit. ergo prodigiorum numerum numero calamitatium aequavit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.
1.6.8 Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi gravissimi civis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec evitatus consilio facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam immolaverat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii evenit. tertia quoque caesa victima diligentiusque adservatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod quamvis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cavit ne perfidi hospitis sui Flavi insidiis in eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis occideretur.
1.6.9 Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad M. Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut Italia pelleret, sollemnique sacrificio voluntates deorum exploraret, quae prima hostia ante foculum cecidit, eius iecur sine capite inventum est, proxima caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi vultu non placere sibi exta, quia secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita monitus M. Marcellus ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumventus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae interitu suo attulit.
1.6.10 Nam Octavius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita vitare non potuit: e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut avelli nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari exitium suum in quem zzz metus augurium tristi fine vitae incidit, ac tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.
1.6.11 Non sinit nos M. Crassus, inter gravissimas Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere, plurimis et evidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus erat a Carris adversus Parthos exercitum. pullum ei traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore alacri adcurrere debebant. aquilarum altera vix convelli a primo pilo potuit, altera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur partem se ipsa convertit. magna haec prodigia, sed et illae clades aliquanto maiores, tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hostilibus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpus imperatoris inter promiscuas cadaverum strues avium ferarumque laniatibus obiectum. vellem quidem placidius, ~ sed quod relatu verum est. sic deorum spreti monitus excandescunt, sic humana consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.
1.6.12 Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio adversa agmini eius fulmina iaciens, examinibus apium signa obscurando, subita tristitia implicatis militum animis, nocturnis totius exercitus terroribus, ab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed invictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt. itaque, dum illa elevat, auctoritatem amplissimam et opes privato fastigio excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte adulescentia ad invidiam usque contraxerat, spatio unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua sponte signa conversa, militarem clamorem strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Ptolemaide auditum, ut in muros concurreretur, sonum tympanorum Pergami abditis delubri editum, palmam viridem Trallibus in aede Victoriae sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus apparet caelestium numen et Caesaris gloriae favisse et Pompei errorem inhibere voluisse.
1.6.13 Tuas aras tuaque sanctissima templa, dive Iuli, veneratus oro ut propitio ac faventi numine tantorum casus virorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere patiaris: te enim accepimus eo die, quo purpurea veste velatus aurea in sella consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et delatum honorem sprevisse videreris, priusquam exoptatum civium oculis conspectum tui offerres, cultui religionis, in quam mox eras transiturus, vacasse mactatoque opimo bove cor in extis non repperisse, ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id signum ad vitam et consilium tuum, quod utraque haec corde continerentur. erupit deinde eorum parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere volunt, deorum concilio adiecerunt.
ext.1 Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana adprehendero, e caelesti templo ad privatas domos non ~ consentaneos usus transtulisse videar. adtingam igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae varietatis adferre possunt. In exercitu Xerxis, quem ~ adversus provinciam Graeciam contraxerat, equae partu leporem editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est eventus: nam qui mare classibus, terram pedestri * * * et fugax animal pavido regressu regnum suum repetere est coactus. Eidem montem Athon vix tandem transgresso, priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis invadendae consilium agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius vinum in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio conversum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si quod vestigium in vaecordi pectore sensus fuisset, * * * ante de Leonida et ~ a caesare Spartanis abunde monitum.
ext.2 Midae vero, cuius imperio Phrygia fuit subiecta, puero dormienti formicae in os grana tritici congesserunt. parentibus deinde eius corsus prodigium tenderet explorantibus augures responderunt omnium illum mortalium futurum ditissimum. nec vana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene regum opes abundantia pecuniae antecessit infantiaeque incunabula vili deorum munere donata onustis auro atque argento gazis pensavit.
ext.3 Formicis Midae iure meritoque apes Platonis praetulerim: illae enim caducae ac fragilis, hae solidae et aeternae felicitatis indices extiterunt, dormientis in cunis parvuli labellis mel inserendo. qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suavitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore redolentem, sed Musarum Heliconios colles omni genere doctrinae virentis dearum instinctu depastae maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae instillasse videntur alimenta.
1.7.1 Sed quoniam divitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a divi Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurrerunt, Minervae species oborta praecepit ut illum gravi morbo implicitum moneret ne propter adversam valitudinem proximo proelio non interesset. quod cum Caesar audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra vires corporis pro adipiscenda victoria excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam divino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae violentiam sentiret?
1.7.2 Augustum vero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis vigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiverat enim divi Iuli patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete vidisse multis eum confectum vulneribus in suo sinu iacentem, somnique atrocitate vehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere contendisse. ~ non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri praesertim divinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium virtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo impendentem mutationem status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales voluerunt, ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur.
1.7.3 Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello gravi ac periculoso non procul a Vesuvi montis radicibus positis castris viderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum devovisset, victricem abituram. id luce proxima consulibus sacrificio vel expiaturis, si posset averti, vel, si certum deorum etiam monitu visum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, convenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.
1.7.4 Sequitur aeque ad publicam religionem pertinens somnium. cum plebeis quidam ludis pater familias per circum Flaminium, prius quam pompa induceretur, servum suum verberibus mulcatum sub furca ad supplicium egisset, T. Latinio homini ex plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus diceret sibi praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse: quae res nisi adtenta ludorum instauratione expiata esset, secuturum non mediocre urbis periculum. ille veritus ne cum aliquo incommodo suo religione summum implicaret imperium, silentium egit, e vestigioque filius eius subita vi morbi correptus interiit. ipse etiam per quietem ab eodem deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti imperii sui pependisset, in proposito perseverans debilitate corporis solutus est ac tum demum ex consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et inde ad senatum perlatus ordine totius casus sui exposito magna cum omnium admiratione recuperata membrorum firmitate pedibus domum rediit.
1.7.5 Ac ne illud quidem involuendum silentio. inimicorum conspiratione urbe pulsus M. Cicero, cum in villa quadam campi Atinatis deversaretur, animo in somnum profuso per loca deserta et invias regiones vaganti sibi C. Marium consulatus ornatum insignibus putavit obvium factum, interrogantem eum quid ita tam tristi vultu incerto itinere ferretur. audito deinde casu, quo conflictabatur, conprehendisse dexteram suam ac se proximo lictori in monumentum ipsius ducendum tradidisse, quod diceret ibi esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter evenit: nam in aede Iovis Mariana senatus consultum de reditu est eius factum.
1.7.6 C. autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno enim pressus Tiberii Gracchi fratris effigiem vidit dicentis sibi nulla ratione eum vitare posse ne eo fato non periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad suas aures illo adhuc vivo pervenisse scribit.
1.7.7 Vincit huiusce somni dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, existimavit ad se venire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, interrogatumque quisnam esset respondisse κακὸν δαίμονα. perterritus deinde taetro visu et nomine horrendo servos inclamavit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem vidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque eadem animo eius obversata species est. itaque fugato somno lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere vetuit. inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, parvulum admodum temporis intercessit.
1.7.8 Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis Haterii Rufi equitis Romani somnium certo eventu admotum est. qui, cum gladiatorium munus Syracusis ederetur, inter quietem retiari se manu confodi vidit idque postero die in spectaculo consessoribus narravit. incidit deinde ut proximo ab equite loco retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum faciem vidisset, isdem dixit ab illo retiario trucidari putasse protinusque inde discedere voluit. illi sermone suo metu eius discusso causam exitii misero attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso murmillone et abiecto, dum iacentem ferire conatur, traiectum gladio Haterium interemit.
ext.1 Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium, cuius non vigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et votis suis convenientem imaginem existimavitque missum sibi ab Iove mortali specie excelsiorem iuvenem invadendae Italiae ducem. cuius monitu primo vestigia nullam in partem deflexis secutus oculis, mox humani ingenii prona voluntate vetita scrutandi pone respiciens animadvertit inmensae magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid obvium fuerat, proterentem postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque caliginosis involutam tenebris. adtonitus deinde quidnam id esset monstri et quid portenderet interrogavit. hic dux 'Italiae vides' inquit 'vastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.
ext.2 Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem visa imagine praemonitus erat ut vitae suae custos esset diligentior, si eum cavendi etiam periculi consilio fortuna instruere voluisset: namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius cognovit quam exitu sensit: existimavit enim ab illo se interfici, cum eum numquam vidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum venit, nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognovit, adiecto versu Graeco, qui fidem somniorum elevat, praeparati iam adversus caput suum veneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, suspicionem animo repulit.
ext.3 Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus navem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die navigaret, in terra remansit. qui inde solverant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, quod vitam suam somnio quam navi credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine * * * aeternitati consecravit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.
ext.4 Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimavit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad evitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessavit advertere. solitus erat iuvenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoveri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, vetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage vastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saevitia in metu reponebatur. verum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis violentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine voluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat, quamque Croesus inprudentis homicidii sanguine violatam hospitalis veritus deos supplicem sacrificio expiaverat.
ext.5 Ne Cyrus quidem superior invictae fatorum necessitatis parvulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus avus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptavit, Mandanen filiam suam, quod in quiete viderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae viro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus existimaverat genitali parte Mandanes enatam vitem eo usque crevisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.
ext.6 Intra privatum autem habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non obscuri generis femina inter quietem opinione sua caelum conscendit atque ibidem deorum omnium lustratis sedibus animadvertit praevalentem virum flavi coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis vinctum, Iovis solio pedibusque subiectum, interrogatoque iuvene, quo considerandi caeli duce fuerat usa, quisnam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum esse fatum solutumque vinculis multis urbibus exitio futurum. quod somnium postero die sermone vulgavit. postquam deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta fortuna caelesti custodia libertatum velut fulmen aliquod otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia inter effusam ad officium et spectaculum eius turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete viderat, vociferata est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris dedit.
ext.7 Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero haberet, parere visa est Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum certo cum eventu cognovit.
ext.8 At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse vocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret. laetus igitur perinde ac divinitus promissa victoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra moenia sua vinctum pertraxerunt. ita magis spe quam somnio deceptus cenavit Syracusis captivus, non, ut animo praesumpserat, victor.
ext.9 Alcibiades quoque miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se viderat, interfectus et insepultus iacens contectus est.
ext.10 Proximum somnium etsi paulo est longius, propter nimiam tamen evidentiam ne omittatur impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes Megaram venerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam devertit. is, qui in hospitio erat, vidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumvento subveniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo viso excitatus prosiluit tabernamque, in qua is deversabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam supervacuum damnavit et lectum ac somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecravit ut, quoniam vitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.
1 init. Multa etiam interdiu et vigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube involuta. quae, quia unde manaverint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula vocentur. quorum e magno acervo in primis illud occurrit.
1.8.1 Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octavius magnis viribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores visi hostiles copias penitus fuderunt.
Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae vir noctu urbem petens existimavit duos iuvenes excellentis formae albis equis residentes obvios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis vano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac vacatione donatus est. Castorem vero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis visi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.
1.8.2 Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur, triennio continuo vexata pestilentia civitas nostra, cum finem tanti et tam diutini mali neque divina misericordia neque humano auxilio inponi videret, cura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animadvertit non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus. itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se credidit. neque eam opinio decepit: pari namque studio petitum ac promissum est praesidium, e vestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum Aesculapii, quod ab eorum urbe V passuum distat, perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo iure sumerent benignissime invitaverunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius dei subsecutum verba mortalium caelesti obsequio conprobavit: si quidem is anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono visum in modum Aesculapii venerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem Romanam perrexit paventibusque inusitato spectaculo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per summam quietem est convolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde solverunt, ac prosperam emensi navigationem postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in navigio remanserat, prolapsus in vestibulo aedis Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam circumdedit perque tres dies, positis quibus vesci solebat, non sine magno metu legatorum ne inde in triremem reverti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi se nostrae advehendum restituit atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulam, ubi templum dicatum est, tranavit adventuque suo tempestatem, cui remedio quaesitus erat, dispulit. 1.8.3 Nec minus voluntarius in urbem nostram Iunonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae, quod ibi praecipua religione cultum erat, in urbem translaturi sede sua movere conabantur. quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare vellet, velle se respondit. hac voce audita lusus in admirationem versus est, iamque non simulacrum, sed ipsam caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in ea parte montis Aventini, in qua nunc templum eius cernimus, collocaverunt.
1.8.4 Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod est Latina via ad quartum miliarium, eo tempore cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab excidio urbis maternae preces reppulerunt, non semel sed bis locutum constitit ~ prius his verbis: 'rite me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.
1.8.5 Valerio autem Publicola consule, qui post exactos reges bellum cum Veientibus et Etruscis gessit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere, Romanis nuper partam libertatem retinere cupientibus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio superioribus tantus terror subito incessit, ut non solum victores ipsi profugerent, sed etiam pavoris sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicitur, ingens repente vox e proxima silva Arsia, quae ore Silvani in hunc paene modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus victor abibit'. miram dicti fidem digesta numero cadavera exhibuere.
1.8.6 Quid? Martis auxilium, quo victoriam Romanorum adiuvit, nonne memoria celebrandum est? cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maximisque viribus Thurinae urbis peterent excidium ac praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius Luscinus consul protegeret, resque ancipiti eventu conlatis unum in locum utriusque partis copiis gereretur, non audentibus Romanis proelium ingredi eximiae magnitudinis iuvenis primum eos hortari ad capessendam fortitudinem coepit. deinde, ubi tardiores animadvertit, arreptis scalis per mediam hostium aciem ad contraria castra evasit et admotis vallum conscendit. inde voce ingenti clamitans factum victoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc traxit, ubi conferti dubio certamine terebantur. sed idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iugulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim milia caesa, quinque cum Statio Statilio duce utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis capta sunt. postero die cum consul inter honorandos, quorum strenua opera fuerat usus, vallarem coronam ei se servare dixisset, a quo castra erant oppressa, nec inveniretur qui id praemium peteret, cognitum pariter atque creditum est Martem patrem tunc populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua caeleste caput tectum fuerat, argumentum praebuit. itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita et a laureatis militibus magna cum animorum laetitia oblati auxilii testimonium ei est redditum.
1.8.7 Referam nunc quod suo saeculo cognitum manavit ad posteros, penetrales deos Aeneam Troia advectos Lavini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albam, quam ipse condiderat, translatos pristinum sacrarium repetisse, et quia id humana manu factum existimari poterat, relatos Albam voluntatem suam altero transitu significasse. nec me praeterit de motu et voce deorum inmortalium humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione aestimatio versetur, sed quia non nova dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores vindicent: nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac vera non refugisse.
1.8.8 Facta mentione urbis, e qua primordia civitas nostra traxit, divus Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefatione publici parricidii nominandus, cum in acie Philippensi ardentissimo animo perstaret, vidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum, minaci vultu et concitato equo in se impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum hosti dedit voce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si occidisse parum est?' non occideras tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extingui divinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem violando meruisti ut tam infestum haberes deum.
1.8.9 Iam quod L. Lentulus litus praenavigans, in quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis interempti corpus concisae scaphae lignis conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae erubescendum rogum vidisset, conmilitonibus dixit 'qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?' divinitus missae vocis miraculum est.
1.8.10 Atque hoc quidem hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii interitum veridica Pythicae vaticinationis fides praecucurrit. is bello civili, quo se Cn. Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili consilio abruperat, eventum gravissimi motus explorare cupiens, viribus imperii++namque Achaiae praeerat++antistitem Delphicae cortinae in intimam sacri specus partem descendere coegit, unde ut certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius divini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti numinis instincta virgo horrendo sono vocis Appio inter obscuras verborum ambages fata cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico freto vicinam interiacens Coelae Euboeae nomen obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.
1.8.11 Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Servi Tulli statua, cum aedis Fortunae conflagrasset, inviolata mansit: quod Quintae Claudiae statua in vestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P. Nasica Scipione et L. Bestia, iterum M. Servilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis intacta stetit.
1.8.12 Aliquid admirationis civitati nostrae Acilii etiam Aviolae rogus adtulit, qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, vivere se proclamavit auxiliumque paedagogi sui++nam is solus ibi remanserat++invocavit, sed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. L. quoque Lamiae praetorio viro aeque vocem fuisse super rogum constitit.
ext.1 Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam inde sublatus esset, inpositum rogo revixisse ac mira quaedam tempore mortis visa narrasse.
ext.2 Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis vir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue inservierat, oblitus est. dirum malignumque vulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, et acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam hominis pleno invidiae funere efferendo. cui si talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.
ext.3 Miserabilior tamen sequentis casus narratio: Nausimenis enim Atheniensis uxor, cum fili ac filiae suae stupro intervenisset, inopinati monstri perculsa conspectu et in praesens tempus ad indignandum et in posterum ad loquendum obmutuit. illi nefarium concubitum voluntaria morte pensarunt.
ext.4 Hoc modo fortuna saeviens vocem ademit, illo propitia donavit. Echecles Samius athleta mutus, cum ei victoriae, quam adeptus erat, titulus et praemium eriperetur, indignatione accensus vocalis evasit.
ext.5 Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari viri origo admirabilis fuit, quod in funere matris suae utero elapsus inopinato vagitu suo lectum ferentes consistere coegit novumque spectaculum patriae praebuit, tantum non ex ipso genetricis rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam fato functa peperit, alter ante elatus quam natus est.
ext.6 Divinae fortunae vulnus Pheraeo Iasoni * * * exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias gladio eum percussisset, vomicam, quae a nullo medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem pestifero malo liberaret.
ext.7 Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti ~ officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuvenes ad ianuam venisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi. ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et ipsum et omnes convivas oppressit. quid hac felicitate locupletius, quam nec mare nec terra saeviens extinguere valuit!
ext.8 Non invitus huic subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. hic, cum eius studii esset, cuius professores sophistae vocantur, ineptae et mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum invenire posset, cum omnino nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita vox est, inventurum equum, sed ut eo proturbatus periret. inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide reverteretur, incidit in regem Attalum saepe numero a se contumeliosis dictis absentem lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, praecipitatus ad deos usque cavillandos dementis animi iusta supplicia pependit.
ext.9 Eodem oraculo Macedonum rex Philippus admonitus ut a quadrigae violentia salutem suam custodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque locum, qui in Boeotia Quadriga vocatur, semper vitavit. nec tamen denuntiatum periculi genus effugit: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occidit, quadrigam habuit caelatam.
ext.10 Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere vellet, 'brevi te' inquit 'videbo': nec id sine causa, quia voluntarium eius e vita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.
ext.11 Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus aequat, quem in hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e navi fluctus abiecisset, altero latere repercussum contrarius fluctus in navem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta fuit gratulatio.
ext.12 Quid? illa nonne ludibria naturae in corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia quidem, quia saevitia caruerunt, ceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bithyniae filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum.
ext.13 Mitridatis vero regis filia Drypetine, Laodice regina nata, duplici ordine dentium deformis admodum comes fugae patris a Pompeio devicti fuit.
ext.14 Ne illius quidem parvae admirationis Strabonis oculi, quem constat tam certa acie luminum usum esse, ut a Lilybaeo portum Karthaginiensium egredientes classes intueretur.
ext.15 Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum invenerunt, cum eum aliquotiens captum et astutia elapsum cepissent.
ext.16 Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo die, quo genitus erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem pervenisset, natali suo certo illo circuitu morbi consumptus est.
ext.17 Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophi, eodem die nati, eiusdem praeceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam possidendi habendaeque scholae communione coniuncti eodemque momento temporis ultima senectute extincti. tantam et tam aequalem fortunae pariter atque amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Concordiae sinu genitam, nutritam et finitam putet?
ext.18 Quapropter haec potissimum aut in liberis potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut in vate ingenii florentis aut in viris eruditissimis aut in homine sortis ignotae * * * , ne ipsa quidem, omnis bonae malaeque materiae fecunda artifex, rationem rerum natura reddiderit: non magis quam quid ita silvestres capreas Cretae genitas tantopere dilexerit, quas sagittis confixas ad salutare auxilium herbae dictamni tantum non suis manibus deducit efficitque ut comesta ea continuo et tela et vim veneni vulneribus respuant: aut in Cephalania insula, cum omnia ubique pecora haustu aquae cotidie recreentur, capras maiore ex parte anni ore aperto ex alto ventos recipientes sitim suam sedare instituerit: aut quapropter Crotonae in templo Iunonis Laciniae aram ad omnes ventos inmobili cinere donaverit: potissimumve quare alteram in Macedonia, alteram in Caleno agro aquam proprietatem vini, qua homines inebrientur, possidere voluerit. non admiratione ista, sed memoria prosequi debemus, cum sciamus recte ab ea plurimum licentiae vindicari, penes quam infinitus cuncta gignendi labor consistit.
ext.19 Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis quoque a T. Livio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in Africa apud Bagradam flumen * tantae magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, conpluribus caudae voluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis verberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine visam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu vicina regione polluta Romana inde summovisse castra. adicit beluae corium centum et viginti pedum in urbem missum.
nondum recensitus est: For now, this transcription is that found at the Latin Library, with one major change: a detailed local link scheme allowing targeted references to any precise passage. I expect to reread the text and correct any errors.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius (🇺🇸) (🇮🇹) |
Ostium (🇺🇸) (🇮🇹) |
|||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: Id. Feb. 06