De cinnamomo et cassia.
Note on Pliny, Book XII, xlii(85) and following (and preceding, for that matter) [Chap. XIX in Holland's division]. Cinnamomum et casias fabulose narravit antiquitas, etc.
Cassia et cinnamomum apud priscos, si non res una et eadem, maxima saltem cognatione et affinitate conjunguntur. Duo præcipua cassiæ genera distinguunt Græci scriptores, unum κασίαν σύριγγα, vel συριγγίδα nominant, alterum surculosum quod ξυλικὴν κασίαν aut ξυλοκασίαν quidam nuncuparunt.
Κασίαν σύριγξ ex cortice solo composita erat in tubulos sive fistulas convoluto, unde nomen, ξυλασία sive ξυλικὴ κασία. Cassia lignea surculis constabat lignosis, cortice adhuc coopertis, quam etiam Dioscorides βαστὸν μοσυλὶτην vocat, id est, surculum mosyliticum.
Cassia syrinx, seu cassia fistula vulgaris erat usus ac notitiæ, et vilis emptu, ut refert Galenus: eademque erat quæ ab Andromacho tum seniore, tum juniore in theriaces compositione expostulabatur. Omnes aliæ cassiæ, seu xylocassiæ species rariores erant, quarum plurimæ a Galeno recensentur; scilicet ἀσύφη, μωτὼ, γίζειρ, quam quidem dicit cinnamomo simillimam, surculosam aut fistulis plenis, καράβω et δαφνῖτις.
Cinnamomi vero plura quoque sunt genera parum inter se discrepantia, μόσυλον mosyliticum nempe quod præstantissimum est, nigricans seu ex vinoso in cinereum vergens, læve, tenuibus ramulis ac frequentibus nodis cinctum, acre, mordens, et cum calefactione quadamtenus salsum: deinde ὀρεινὸν montanum, μέλαν nigrum, λευκὸν candidum, ὑπόκιῤῥον subfulvum, quibus addunt xylo-cinnamomum et pseudo-cinnamomum.
Quidquid discriminis cassiam inter et cinnamomum Græci veteres constituere voluerint, id in eo tantum positum deprehenditur, quod cinnamomum odore et sapore grato, suavi et aromatico, cassiam tum fistulosam, tum surculosam longe superet. Et reipsa Galenus observat supremam cassiam ab infimo cinnamomo parum distare, eamque pro cinnamomo substitui, sed duplicato pondere.
Neque ex scriptis Arabum, apud quos Græci cassiam et cinnamomum nasci arbitrabantur, harumce rerum historia magis illustratur. Nam Avicenna cassiam Dioscoridis appellat Selicha, quæ vox derivatur ab arabico Selach, quo significatur cortex; nisi illud a græco ξυλικὴ derivare malint. Quæcumque vero de cassia Dioscoridis scripta sunt, eadem ferme leguntur sub titulo Selicha, quod in cassiam ligneam nostram Arabum interpretes convertunt, fortasse minus bene. Avicenna cinnamomum sub nomine Dar Sini tradidit; et quidquid Dioscorides de cinamomo tradidit, in suam linguam ad verbum convertit et exposuit. Eo autem capite quo omnes cinnamomi differentias verbis Dioscoridis pretexuit, quod xylo-cinnamomum græco auctori vocatur, ipse arabice Kerfa vocatum affirmat et interpretatur, forte derivatum a græco κάρφη, surculus, sicut Dar Sini significat surculum sinensem.
Nunc vero considerandum est, an cassia Veterum et eorumdem cinnamomum una res eademque sit atque cinnamomum nostrum, canella vulgo dictum, anne res diversæ? Non levis est ea de re inter auctores controversia.
Auctorum plurimi, inter quos Matthiolus, cassiam Dioscoridis esse nostrum cinnamomum existimant, nec immerito, ut ex ipsa Dioscoridis et Galeni descriptione patet; Veterumque cinnamomum nobis nunc ignotum esse, aut prorsus perditum fuisse. Alii cum Dodonæo suspicantur eorum cinnamomum fuisse teneros ramulos arboris caryophylli aromatici; quod quidem rationi non est prorsus dissentaneum, quandoquidem mosylitici cinnamomi descriptio ex Dioscoride et Galeno tenuibus ramulis vel virgulis hujusce arboris convenire videatur. Attamen non verisimile est caryophylleos fructus, nempe adeo aromaticos ac præstantes, latuisse viros qui assidue inter has arbores versabantur, et præsertim mercatores lucri avidos qui tanta sollicitudine ramusculos colligebant.
Alii credunt cassiam et cinnamomum Veterum esse unam et eamdem rem, seu ex eadem arbore oriunda; ea tamen differentia quod Cassia fuerit cortex a ligno separatus, cinnamomum vero tenuiores arboris surculi adhuc integri: quod maxime simile vero mihi videtur. Dioscorides enim cinnamomum aliquantulam retinere similitudinem cassiæ, quæ mosylitis dicitur, affirmat; et Galenus universam cinnamomi naturam similem esse quodammodo optimæ cassiæ, quam Barbari Gizi vocant. Præterea refert idem Galenus se vidisse cassiæ ad fruticis magnitudinem elatæ ramos quosdam cinnamomo penitus similes aspectu, corticis tenuitate et hisce signis quæ cinnamomum certissime ostendunt, ac gustu, olfactuque percipiuntur. Insuper quum Theophrastus aliique Veteres corticem solummodo in cinnamomo utilem esse scribant, probabilius inde inferri existimo cinnamomum nostrum hodiernum seu canellam vulgarem, cinnamomum Veterum, eorumque Cassiam unam et eamdem rem esse; nec aliter inter sese differre tot cinnamomi, cassiæ et xylocassiæ species, quam ratione afferendi, aut natali solo. Etenim antiquitus tota planta adolescens aut juniores surculi integri (cortex nempe cum ligno) sub cinnamomi nomine afferebantur, et sub Cassiæ nomine cortex tantummodo a ligno separatus. At vero quum fuisset animadversum lignum inutile prorsus esse, cortex solus, rejecto ligno, allatus fuit: qui mos in hunc usque diem fuit servatus. Nec parvum quoque erat discrimen a cæli, solique differentia oriundum, inter has aromatum species; siquidem adhuc hodie observatur eamdem cinnamomi arboris diversis in regionibus natæ speciem corticem cinnamomeum diversum supeditare. Aliud enim est Zeylanicum, aliud Malabaricum et Javanense cinnamomum; aliud excultum, aliud sylvestre. Quin etiam pro diversa arborum ætate et pro diversis ejusdem arboris partibus ex quibus cortex extrahitur, quædam exsurgit varietas: cinnamomum novellæ arboris a vetustiore, cortex trunci a ramorum cortice, cortex radicis ab utroque differunt.
Quidquid de cassiæ et cinnamomi origine Veteres tradiderunt, aut fabulosum est, aut incertum. Tam longa enim difficilique via petebantur olim hæc aromata, ut perfectam eorum notitiam consequi Veteribus haud facile fuerit. Quoniam vero ingens eorum erat pretium, majorque in hominibus lucri cupiditas, mercatores de earum mercium origine et colligendi difficultate varias fabulas narrabant, ut his commentis earum mercium pretia adaugerent. Sic enim de cassia et cinnamomo Herodotus, ab uno disce omnes: Τὴν δὲ κασίην ὧδε [κτῶνται Ἀράβιοι]. Ἐπεὰν καταδήσωνται βύρσῃσι καὶ δέρμασι ἄλλοισι πᾶν τὸ σῶμα καὶ τὸ πρόσωπον, πλὴν αὐτῶν τῶν ὀφθαλμῶν, ἔρχονται ἐπὶ τὴν κασίην· ἡ δὲ ἐν λίμνῃ φθεται οὐ βαθέῃ· περὶ δὲ αὐτὴν καὶ ἐν αὐτῇ αὐλίζεταί [κου] θηρία πτερωτά, τῇσι νυκτερίσι προσείκελα μάλιστα καὶ τέτριγε δειόν, καὶ ἐς ἀλκὴν ἄλκιμα· τὰ δὴ ἀπαμθνομένους ἀπὸ τῶν ὀφτηαλμῶν οὕτω δρέπειν τὴν κασίην. Τὸ δὲ δὴ κινάμςμον ἔτι, τρέφοθσά ἐστι, οὐκ ἔχουσι εἰπεῖν, πλὴν ὅτι λόγῳ ἐικότι χρεώμενοι, ἐν τοισῖδε χωρίοισί φασι τινες αὐτὸ φύεσθαι, ἐν τοῖσι ὁ Διόνθσος ἐτράφη. Ὁρνιθας δὲ λέγοθσι μεγάλας φορέειν ταῦτα τὰ κάρφεα, τὰ ἡμεῖς ἀπὸ Φοινίκων μαθόντες κινάμωμον καλέομεν· φορέειν δὲ τὰς ὄρνιθας ἐς νεοσσιὰς προσπεπλασμένας ἐκ πηλοῦ πρὸς ἀποκρήμνοισι ὄρεσι, ἔνθα πρόσβασιν ἀνθρώπῳ οὐδεμίην ῏ειναι· πρὸς ὧν δὴ ταῦτα τοὺς Ἀραβίους σοφίζεσθαι τάδε· βοῶν τε καὶ ὄνςν τῶν ἀπογινομένων, καὶ τῶν ἄλλων ὑποζυγίων τὰ μέλεα διαταμόντας ὡς μέγιστγα, κομίζειν ἐς ταῦτα τὰ χωρία, καί σφεα θέντας ἀρχοῦ τῶν νεοσσιέων, ἀπαλλάσσεσθαι ἑκὰς αὐτέων· τὰς δὲ ὄρνιτας καταπετομένας, αὐτων τὰ μέλεα τῶν ὑποζυγίων ἀναφορέειν ἐπὶ τὰς νεοσσιάς· τὰς δὲ, οὐ δυναμένας ἴσχειν καταῤῥήγνυσθαι ἐπὶ γῆν· τοὺς δὲ ἐπιόντας, συλλέγειν οὕτω μὲν τὸ κινάμωμον. (Herodot. Thalia, lib. III, num. 110, 111. Vid. etiam Geoffroy, Tract. de Mater. medic. tom. II, pag. 160, seqq.)
"Casiam autem sic (comparant Arabes). Postquam et totum corpus, et faciem, præter solos oculos, obligavere coriis aliisque pellibus, ad casiam pergunt. Ea nascitur in palude non alta, circa quam et in qua degunt feræ alatæ, vespertilionibus simillimæ, stridore diro, et viribus prævalentibus: quas ab oculis arcentes Arabes, sic casiam metunt. Cinnamomum etiam quam superiora mirabilius colligunt, nam aut ubi nascatur, aut quæ terra nutriat illud, nequeunt dicere: nisi quod, probabili ratione utentes, quidam narrent id gigni in iis regionibus ubi Bacchus educatus est; et ipsas festucas, quas nos a Phoenicibus edocti vocamus cinnamomum, afferri a grandibus quibusdam avibus ad nidos e luto constructos in præruptis montium et homini inaccessis. Ad ista igitur Arabes hæc excogitaverunt: boum asinorumque mortuorum et aliorum jumentorum membra concisa quam maxima in ea loca portant, et ubi juxta nidos posuere, procul inde abscedunt. Ad hæc frusta delapsæ volucres, ad nidos carnem apportant, cui sustinendæ impares nidi, dirupti in terram labuntur. Tunc Arabes accedentes hac ratione colligere cinnamomum." Casiam et cinnamomum Veterum, nihil aliud esse quam Laurum Cinnamomum et Laurum Cassiam Linnæi ad hunc locum monuimus.