Brocci Labeones.


Note on Pliny, Book XI, Chap. XXXVII [XI.lx.159]

Hardouin: Prius Brocci legebatur, ab ed. Basil. anni 1545. In vetustioribus editionibus, Parmensi, Tarvisina, Brixiensi, etc. Brochi labeones. At Reg. 1, 2, Paris. Chiffl. Bochi. Nihil hic juvat quod legitur in antiquo numismate argenteo Cimelii nostri Parisiensis, cujus hæc epigraphe: L. Fvri. Cn. F. Brocchi iiivir. et cujus ectypum Patinus exhibet in gente Furia. Hujus enim inscriptionis longe alia sententia est, ut alibi ostendimus. T. Brocchum Cicero laudat in orat. pro Ligario; et Milonis Brocchi prætoris meminit Marcellus, de medic. cap. 26, pag. 175. Nonius quidem, cap. I, n. 102, "Bronci (iidem Bronchi et Brocchi [et Brunci]) sunt producto ore, et dentibus prominentibus." Sed nihil istud ad rem præsentem, ubi de labris solummodo agitur. Ab his dicit Corneliorum Bochorum familiæ additum fuisse agnomen Labeonum. Cornelium Bocchum laudat Plinius non semel, et ux Indice apparebit [lib. VIII, XVI, XXXVII]. De isto vero quod sequitur Labeonum cognomine, quod fuit familiarum Antistiæ, Attiniæ, et Fabiæ sæpius mentio apud Veteres. De Antistio Labeone diximus in Auctorum syllabo. Sosipater Charisius lib. I artis Grammat. pag. 79, Verrii Flacci auctoritate ait a labiis immodicis Labeones dictos.

Accessibility