Aelian on the Swans' Song (II)
(and on fighting with eagles): A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 27

From Aeliani de natura animalium libri XVII, V.xxxiv (see also II.xxxii and X.xxxvi). In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832 (p. 73):

XXXIV. Hominibus cycnus longe praestat; novit enim quando mortem sit obiturus, et, ut eam adpropinquantem placate ferat, pulcherrimum a natura donum consecutus est; in morte enim nullum acerbi doloris sensum inesse credit. Homines autem quod nesciunt, id et exhorrent, et summum malum existimant. At olori tanta animi est tranquillitas in extremo vitae spiritu, ut sibi tanquam naeniam canat. Talem etiam Bellerophontem heroico et excelso animo mortem subire paratum Euripides celebrat, apud quem hisce verbis ille sseipsum alloquitur:

Pius fuisti semper in deos, tuis
Non defuisti amicis unquam, non opem
Negasti externis:

et reliqua, ut sequuntur. Canit igitur cycnus funebre sibi carmen, quo sive suas ipse laudes, sive Deorum hymnos decantat, ad mortem se praeparat. Quod autem prae laetitia potius quam tristitia canat, Socrates quoque attestatur. Dolorem enim et molestiam animo versans nunquam cantui vacat. Neque vero ad mortem modo, verum etiam ad pugnam fortis est; nec prior lacessit, tanquam sane moderatus et vir prudens, lacessenti vero et insidianti de animi robore nihil concedit. Ceterae quidem aves cum eo pacem habent, et quasi foedere devinciuntur, ab aquila vero saepe hostiliter appetitur (ut Aristoteles refert) nunquam tamen vincitur, sed eam provocantem animi non solum robore, sed jure etiam optimo vincit.


This page is by James Eason.


Valid XHTML 1.1