Aelian on the Asp called Thermuthin

From Aeliani de natura animalium libri XVII, X.xxxi (page 153). In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832:

XXXI. Aspidis genus thermuthin Aegyptii nominant, quam sacram esse ajunt, et summa religione colunt; itaque ea Isidis simulacra, tanquam regio quodam diademate, coronant. Eandem in perniciem hominum natam esse negant; enimvero comminiscuntur eam probis parcere, contra vero impiis necem adferre. [Quod sit ita est, justitiam universi dixeris hanc feram honorare, ut quae acrimonia intellectus bonum a malo discernat, et tanquam illius ministra ac vindex in malos animadvertat.] Addunt alii Isidem sceleratissimis hominum eam immittere. Hanc quoque solam in hoc genere immortalem esse Aegyptii referunt, qui aspidum genus in sedecim species dividunt. In sacris igitur aedibus ad unumquemque angulum subterranea sacella exaedificant, ubi thermuthin collocant, et bubulum adipem edendum intervallis quibusdam ei objiciunt.


This page is maintained by James Eason.