Aelian on the Lavinian Serpent

From Aeliani de natura animalium libri XVII, XI.xvi (page 165). In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832:

XVI. Est et peculiaris draconum divinatio. Nam et in Lavinio, oppido Latinorum (quod a Lavinia Latini filia nomen accepit, quo tempore Latinus, Aeneae adversus Rutulos auxiliatus, eos devicitt, et Aeneas Trojanus Anchisae filius civitate praedicta potius est; quae quidem romae veluti avia nominari posset, ex hanc enim profectus Ascanius Aeneae et Creusae Trojanae filius Albam condidit, cujus colonia est Roma) ceterum in Lavinio sacer est lucus magnus et opacus, juxtaque ipsum aedes Junonis Argolidis. In luco autem latibulum est amplum ac profundum, draconis cubile. In hunc lucum sanctae virgines statis diebus ingrediuntur, quae mazam gestant manibus, oculos fasciis devinctae; eas recta ad latibulum divinus quidam spiritus deducit, sensimque ac pedetentim progrediuntur sine offensione, ac si detectis oculis viderent. Quod si virgines fuerint, cibos tanquam puros et deo gratae animanti convenientes admittit draco; sin minus non attingit, corruptas esse intelligens et divinans. Formicae vero hanc mazam a vitiata relictam minutatim confractam, quo facilius ferant, e luco exportant, expurgandi gratia loci. Hoc cum fit, ab indigenis animadvertitur, et quae ingressae fuerant indicantur, examinanturque; et cujus pudicitiam esse violatam constiterit, poena legibus constituta plectitur. [Draconis igitur non expertes esse vaticinationis hoc modo demonstrarim.]


This page is maintained by James Eason.