Aelian on Bears
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 6

From Aeliani de natura animalium libri XVII, II.xix (pp. 26-27) and VI.iii (p. 82). In Gesner's translation, from the Jacobs edition of 1832:

II.

XIX. Haec etiam proprietas ursae admiranda est. Nam neque catulum (perfectum) parit, neque quisquam mox a partu videns foetum, ursam edidisse vitalem foetum judicaret. Simul enim ac peperit, statim carnem illam [informem, et] nulla vitalis figurae vestigia nullamque animalis effigiem retinentem, amore complectitur, catulum agnoscit suum, ac eum in sinu gremioque fovet, et lingua fingit sua, et paulatim figurat in artus efformat, atque ut adspicienti jam catulus ursae esse videatur.

VI.

Quod ursa primo carnem informem pariat, deinde lingua conformet, ante dixi; jam quod nondum narravi dicam [et valde opportune]. Hiberno tempore parit, et, cum peperit, latibulis se tegit; nam frigoris vim reformidat, et veris adventum manet: nec ante tres menses exactos catulos in lucem educit. Cum autem se habitu corporis opimo sentit, hoc enim ipsum morbi loco ducit, fwleon i. e. latibulum, expetit. Unde dicitur fwlia, affectus, quo [tempore] latendit tenetur. In antrum non recto motu sui corporis, sed supino ingreditur, et dorsi sui tractu repit, venatoribus ut vestigia sua obliteret. Ibique postquam est ingressa, se quieti dans, habitum corporis extenuat per quadraginta dies; e quibus quidem quatuordecim, Aristotele teste, immobilis manet, reliquis aliis movetur; cibo interea per totos quadraginta dies abstinens, tantum solo lingendo dextero pede se sustentat; eique intestinum eatenus adducitur, ut propemodum cohaereat. Quod quidem ipsum ea sentiens, [cum egressa sit], aron herbam agrestem edit, cujus natura ventosa intestinum diducit et dilatat, eidemque facultatem receptandi cibi adfert. Cum autem cibis sese rursus impleverit, formicas edens facile exinanitur. [De ursarum evaacuatione naturali, atque expletione, hactenus a me dictum est] neque eaedem, o [homines] medicis, nc libris indigent.


This page is maintained by James Eason.