Aelian on Elephants
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter I

From Aeliani de natura animalium libri XVII, II.xi. In the translation after Gesner, from the Jacobs edition of 1832, pp. 23-24:

XI. Cum Tiberii Caesaris nepos, Germanicus, gladiatorum spectaculum edidit, plures jam grandes utriusque sexus elephanti Romae erant, e quibus deinde indigenae generati extiterunt; quorum artus interea dum confirmabantur, peritus vir ad pertractandos eorum sensus animosque, mirabili quodam disciplinae genere eos erudiebat. Primum enim eos maxima lenitudine et mollitudine, cibos nimirum illecebris et varietate suavium invitamentorum refertos indulgens, ad disciplinam informabat, ut si quid esset agreste expelleret, ex feritate ad mansuetudinem et quasi ad humanitatem quandam transformaret: sicque eis moderabatur, ut, feritate expulsa, disciplinis et musicae studio operam darent, [tibiarum] tympanorumque sono nihil exterrerentur, fistulis oblectarentur; pedum ingredientium strepitum, cantumque miscellaneum ferrent; eos praeterea exercebat ad non formidandam hominum multitudinem; illa vero virilis disciplina accedebat, non ad gravem plagarum ictum excandescere, coactos membrum aliquod [concinne et] ad saltandum flectere non iracunde, cum essent maximo robore praediti, incitari. [Quis hoc non egregiae et generosae indolis argumentum dixerit, beluam hominis disciplinae et imperio, non adversam nec immorigeram se praebere?] Cum igitur magister elephantorum spectaculum ederet, ii tempore suo specimen dederunt, se recte institutos esse, illumque in seipsis erudiendis non operam perdidisse ostenderunt. Nam duodecim numero theatrum ingressi composito gradu incedebant, [in diversas theatri partes divisi], ac [molliter ingredientes] toto corpore diffluebant, miro ornatu, nimirum stolis saltatoriis et floridis induti, solaque magistri significatione vocis ordinatim instructi, ut ferunt, gradiebantur; ac vero rursus, si is hoc praecepisset, in orbem saltabant; tum si subducere opus esset, statim id faciebant; atque nunc flores pavimentum ornabant spargentes, idque parce et modeste, nunc pedibus terram pulsantes, concinnam et moderatam saltationem una consensione obibant. Damonem igitur, et Spintharum, [et Aristoxenum, et Xenophilum, et Philoxenum,] ac alios pulcherrime musica eruditos, inter paucos hujus peritos existimatos fuisse, mirificum quidem, at non certe incredibile, neque a ratione alienum fuit, cum homines essent rationis participes, valuisse vi intelligendi ac ratiocinandi. At vero animal rationis expers numeros et cantum percipere, formam et ornatum tenere, non a saltandi moderata elegantia aberrare, quae didicerit repetere posse; hoc naturae donum est, simulque proprietas quaedam admodum singularis. Illa vero vel ad ridicule insaniendum [prae admiratione] spectatorem inducere possint, in theatri arena humiles spectare lectos convivales [quasi stibadia] eosque vario stragulo textili et magnificis operibus picto opertos, copiosae alicujus et vetustae familiae testimonium; lauta item pocula disposita, et argenteas crateras, aureasque, permulta aqua repletas, mensasque magnificas [e thyo et ebore perquam superbas] tanto pane et carnibus exstructas, ut vel edacissimorum animalium ventrem implere potuissent. Omnibus ita abunde apparatis, convivae intromissi sunt elephanti, mares sex virili veste induti, totidemque feminae stola muliebri ornatae, decore epulis accubuere; tum [signo percepto] in mensam promuscides tanquam manus [temperanter] porrexerunt, summaque cum moderatione epulati sunt; neque ex ipsis quispiam visus est vorax, neque [vel delicatioris vel] majoris partis avidior, [ut Persa ille apud aureum illum Xenophontem.] Cum esset bibendum, unicuique cratera exhibebatur, et hi quidem promuscidibus potionem haurientes moderate bibebant; deinde circumstantes leviter et festive, sine contumelia, aspergebant. Multa alia ejusmodi de natura horum animalium solertia atque admiranda ab aliis literis sunt mandata. Ego vero ipse elephantum in tabula literas Latinas promuscide recte atque ordine scribentem vidi; verum tamen docentis manus subjiciebatur ad literarum ductum et figuram eum instituens; dejectis autem et intentis oculis erat, cum scriberet: doctos et literarum gnaros animantium oculos esse dixisses.


James Eason