Aelian on Griffins
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 11

From Aeliani de natura animalium libri XVII, IV.xxvii. In the translation after Gesner, from the Jacobs edition of 1832, pp. 53-54):

Gryphem, Indicum animal, audio similiter quadrupedem, ut leonem, esse; robustissimis item exsistere unguibus, leonum similibus; tum dorsum ejus pennis indui nigris, anteriorum corporis partem rubris, alas vero candidis. Ctesias eus ait [cervicis pennas coeruleas et floridas habere], aquilino ore esse et capite cujusmodi pictores fingunt; oculis autem igneis, uidosque in montibus facere, utque aetatis processu grandes non capi, ita eorum pullos comprehendi posse. Bactri autem Indis finitimi eos illic auri custodes esse, aurumque effodere ajunt, et simul eo ipso nidos construere; quod vero auri in terram deciderit, Indos homines auferre. Contra Indi eos auri (quod vero quidem simile videtur) custodes esse negant; neque enim gryphes auri egere, sed cum ad colligendum aurum homines accesserunt, hos de pullis suis majorem in modum timentes, pro eis pugnare; atque cum aliis etiam animalibus concertare, eaque facillime vincere; contra autem leones et elephantos non stare. Indigenae, quod ab hujusmodi animalium robore timeant, non interdiu, sed ad collectionem auri noctu proficiscuntur, quod se tum melius latere arbitrentur. Locus ubi gryphes versantur, ac ubi aurum effoditur, desertissimus est. Quocirca aurum venari studentes mille aut bis mille armati eo perveniunt, simulque [ligones et] saccos adferunt, silentem lunam observantes. Quod si gryphes fallant, duplicem commoditatem adsequuntur; quod et eorum vita ab illorum atrocitate servatur, et simul aurum domum avehunt; [ubi auro purgato ab iis, qui hanc artem callent, ingentes sibi pro periculis opes comparant]: sin in furto deprehendantur, perierunt. Domum autem non nisi trienni aut quadrienni intervallo, ut audio, revertuntur.


James Eason