Scaliger on the Chamaeleon
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 21

From J.C. Scaliger (1607) Exotericarum Exercitationum Liber, CXCVI, sect. 4 (pp. 264verso-265recto):

4. Chamaelo.

DE samogithio Lacerto supra diximus: item aliis lacertaceis. Nunc de Chamæleone quædam minus traita referamus. Ioannes Landius in ultima Syria cum esset: ait, se uidisse unum e quinque, quos emerat, Chamaeleonibus linguae repentino, momentaneoq; iaculatu muscam, quae in eius esset pectore, legisse. Propterea illius à se dissecti linguam narrabat inuentam palmi longitudine, cauam, inanem. In summa tanquam acetabulum cum mucco, quo praedam tolleret. id novuum fanèiis, qui solo uento uiuere hacetnus existimarunt. Dorsum ei incurum, & tanquam serratum. Tergus uariatur maculosis quasi tuberculis, ut in rhombo. Venter depressioribus clauiculis asperatur. Oculi pulcherrimi, quos sine colli flexu circumuertit. Color est albus eius, uiridis, luteus. Naturalis, uiridis, admodum dilutus in tergo: at sub uentre dilutior, albicantíque proprior. Variatur tamen totus rubris, & caeruleis, atque albis punctis. In quostibet mutari colores, uerum non est. Super uiridi uiriditas uegetatur: super luteo temperatur ad luteum. Super caeruleo, aut rubro, aut albo non uincitur uiriditas natiua: sed puncta caerulea, & rubra, & alba, uiuidiorem, ualidioremque sui speciem dant. Super nigro subnigrescunt, manet tamen tenor ille uiredinis atro confusus. Etiam haud mutato supposito colore, mutat ipse suum, uel molestia, aut oppressus, aut solutus. Quòd aer illi pro cibo sit aliquandiu, ex eo patet: quòd & annum integrum aiunt inediam tolerare: & ubi excepit hiatu auram, & occlusit malas, turget ei uenter. Etiam inueni, qui diceret: obuersum ad Solem haurite radios, eósque conuersione hiantem sequi. Quod si ita est: inuenias, aduersus tua dogmata, Chamaeleonem cocto, quàm crudo aere libentius uesci: qui dicebas, coctione corrumpi carnes: crudas esse ad nos alendos magis conducibiles. Quinque digitos in pedibus habere, quibus stet passis. Vbi teretibus incumbit surculis, curuare eos, atque ramos amplecti, quo Psittaci modo solent, utrinque binis: non ut aues caeterae, tribus una ex parte, unico altrinsecus. Sic Psittaci. At Chamaeleo, quia habet impares, ternos, & binos, explicat, ac dispertit, sed ordine inuerso. Nanque eos, qui in pedibus sunt posterioribus, ita disponit, ut extrorsum ternos statuat, introrsum binos. Anteriorum contrarius situs est. Haec ex Landio accepi: quae sequuntur, ex aliis. Venenatorum Serpentum esse hostem acerrimum Chamaeleonem. Is ex illis unum quempiam speculatus in umbra captantem auras, aut in radiis apricantem, in eam scandit arborem, quae illi imminet: unde ex ore filum demittit Araneorum more: in cuius fili extremo guttula sit, margaritae splendore. Ea tactum in uertice Serpentem, mori. Illud etiam admirabilius. si ad perpendiculum nequeat filum demittere: quod minus adamussim respondeat ramus, in quo est, inferiori loco, ubi cubat Serpens: ita filum corrigere pedibus anterioribus, atque eius tractum temperare: ut ad lineam quasi catheton descendat.


This page is maintained by James Eason.