Scaliger on Unicorns
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 23

From J.C. Scaliger (1607) Exotericarum Exercitationum Liber, CCV (pp. 275R-275V):

EXERCIT. CCV.

Monoceros. Rhinoceros.

Quonam malo fato a Grammaticorum ferula toties subductus in Philosophorum plagas incidisti? Nequeo tibi, Cardane, opitulari, qui Monocerota sub Rhinocerotis nomine pinxisti: quum duae sint belluae longe diversissimae. Rhinocerotis eius picturam vidimus, cuius cadaver e naufragio eiectum est in Tyrrhenum litus. Capite suillo, tergore munitus scutulato. Cornu gemino, altero pusillo in fronte, altero in nare robustissimo, quo audacissime pugnat, ac vincit Elephantum. Utiam definant nugari Grammatici, de gemino cornu apud Martialem. Monocerotis autem figuram ex Vartomani facetissima narratione huc adscribemus. Unicornibus Equi magnitudo: crura, pedes, caput, Cervi. Pili color balius. Equi iuba, rarior, brevior. Coxae villosae. Cornu unum integrum Niceae vidimus: alia alibi. Suffulvum unum: unum subluteum, accedens maxime ad buxeum: unum subpuniceum. Etiam habemus frustum candidum. Negat Vartomanus ferocem esse: contra quam ab aliis vulgo acceperamus. Tametsi caeteram quoque historiam animadveras a multorum narrationibus discrepantem. Sed Vartomano, viro optimo, qui sese duos vidisse scribit, habenda fides est. Quidam recentiorum, qui alienis operis suas interpolant merces, Orygem, atque Monocerotem eundem esse arbitrari sunt. Credo quod legerent: ὄρυγα μονοκέρωτα. Cardan hoc eius epitheton est. At huic nostro, quo de agimus, nomen proprium. An sit Asinus Indicus, in Aristotelicis Commentariis est a nobis explicatum. Iidem maiore etiam flagitio cum Gazelle Orygem confudere.


This page is by James Eason.