Strabo on Alexander's Bath
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 21

From Karl Müller's (1853) edition and Latin translation of Strabo's Geography Book XVII (per Müller; usually XVI), cap. I, sect. 15; pp. 632-633. English XVI.1.

15. In Babylonia etiam bitumen multum nascitur, de quo Eratosthenes dicit, liquidum, quod naphtham vocant, in Suside nasci, siccum vero, quod durescere potest, in Babylonia; hujus vero fons est prope Euphratem, quo inundante ex liquefactione nivium, fons quoque impletur et effusionem in fluvium facit, ubi glebæ magnæ coeunt ad ædificia idoneæ, quæ ex coctilibus lateribus fiunt. Sunt qui liquidum etiam in Babylonia nasci dicant. De sicco jam dictum est (§ 5), quantus sit ejus ad ædificia usus; dicunt vero etiam navigia contexi, quæ bituminæ illita solidentur. Liquidi bituminis, quod naphtham vocant, admirabilis est natura; nam igni admotum, corripit ignem: et si corpus eo illitum igni admoveris, deflagrat, nec aqua ullo pacto exstingui potest (sed magnis etiam exardescit), nisi valde multam superinfuderis, sed coeno et aceto et alumine et visco oppressum exstingui (σϑέννυσϑαι) dicunt. Alexandrum tradunt, ut experimento rem cognosceret, puero cuidam in balneo naphtham illevisse, ac luccernam admovisse; nec multum abfuisse quin flagrans puer perireet; circumstantes tamen multa admodum aqua flammas devicisse, ac puerum servasse. Posidonius scribit e fontibus naphthæ Babyloniis quosdam nigrum naphtham, quosdam album producere; atque ex iis alteros esse liquidi sulphuris, eos scilicet qui album naphtham habent (atque hos esse qui flammam arripiant), alteros vero, qui nigrum naphtham producant, liquidi esse bituminis, quod pro oleo in lucernis usurpent.


This page is maintained by James Eason.