Theophrastus on Animals who Change Color (De animalibus quae colorem mutant)
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 21

From the Wimmer edition (1866) of Theophrastus, p. 458.

Sect. 2   Sect. 3   Sect. 4

Fr. CLXXII.

Sunt animalia, quae colorem mutent similemque reddant stirpibus, lapidibus locisque iis quibus accesserint: ejusmodi sunt polypus, chamaeleo et fera tarandus vocata, quam in Scytharum Sarmatarumque terris nasci tradunt. Chamaeleo in omnes colores immutatur, nisi quod neque albus fit neque rubens, atque non in eos modo colores mutatur, qui prope illum sunt, sed etiam ipse per se, si quis attigerit, colorem immutat. (2) Tarandus magnitudine bovis est, capite cervo non absimilis sed latiori, ut tanquam e duobus cervi capitibus constare videatur. Ungulam bifidam habet et cornua, quae ramosa uti cervis et tota pilosa sunt; circum os enim extensio cutis est unde enascuntur. Cutis digiti crassitudinem habet, tanta duritie ut ex ea arefacta thoraces faciant. Rarum est animal et aliquoties modo visum. (3) Mutatio autem habitus mira est fereque fidem superat. Aliis enim in cute contingit mutatio, humore intus commutato, sive ille est sanguis, sive alia quadam natura, ut facile cutis et humoris consensio cognoscatur. Villorum vero aridorum atque pendentium neque ad alterationem confertam non idoneorum immutatio admodum mira et fere incredibilis est, praesertim cum varios induant colores. (4) Chamaeleo spiritu mutationem facere videtur: natura enim spiritu plenum est animal, cujus rei argumentum est quod pulmonem adeo magnam habet, ut per totum fere corpus extendatur, et quod ipse etiam exsurgit et inflatur.


This page is maintained by James Eason.