[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber II
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber IV

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p36  Liber Tertius

1 Leo homini Mauro itineris socius est, et aquam de eodem fonte bibit. Audio etiam leones Maurorum domos adire, quando venatione frustrati magna fame premuntur; et si vir adsit, leonem arcet, et vi eum abigens repellit; si vero ille abfuerit, et sola uxor domi fuerit relicta, ea sermone pudorem commovet idoneo, illum, ne ulterius procedat, inhibet, atque in ordinem redigit increpans, ut se contineat, ne fame effervescat. Intelligit utique linguam Maurusiam leo. Sensum autem verborum, quibus mulier leonem increpat, hujusmodi esse ipsi narrant: Nunquid te pudet, leo, cum sis rex animalium, meum tugurium ingredi, et mulieris opera indigere ad vitam sustentandam, atque instar hominis corpore male adfecti ad muliebres manus respicere, ut misericordia et commiseratione ea, quibus indigeas, adsequaris? quem oporteret ad montana loca contendere adversus cervos, bubalos, et reliqua animalia, quae leonibus lautum prandium praebent; verum, infelicis caniculae instar, ab aliis victum quaeritare satis habes. Et mulier quidem talia fatur. Leo autem animo adflictus, et pudore repletus, placide et1 humi oculos demittens discedit, aequo jure victus. Quum vero equi et canes propter convictum comminantium hominum sermonem intelligant, et timeant; nequaquam mirum mihi videtur, Mauros qui simul cum leonibus degunt, atque educantur ab iisdem intelligi. Adfirmant enim Mauri, se infantes suos aequali atque pari victus ratione, atque leonum catulos alere, et uno eodemque cubili ac tecto adeoque feras linguam, quam commemoravi, intelligere, nec incredibile, nec absurdum est.

2 De equo Libyco Libyas talia narrare audio: Eos quidem equorum velocissimos esse, nullo vero laboris sensu affici; graciles quoque nec corpulentos, et idoneos ad sustinendam negligentiam dominorum; qui nullam curam iis adhibent, neque eos, postquam labore fatigati fuerint, strigile perfricant, nec eis volutabra conficiunt, nec ungulas purgant, nec jubam pectunt, nec capronas implicant, neque fessos lavant; sed simulatque constitutum iter confecerint, ex equis desilientes eosdem ad pastiones dimittunt. Ipsi Libyes etiam graciles sunt, et squalore sordidi hujuscemodi equis etiam vehuntur. Medi autem luxuriae dediti sunt, atque ejuscemodi illorum equi; quos magnitudine, specie corporis, et ornatu, ac exteriore cultu atque deliciis una cum dominis delectari diceres;  p37 sentire videntur magnitudinem et pulchritudinem suam itemque se magnifice esse exornatos. Eadem de canibus nunc etiam in mentem veniunt. Cretica canis levis atque agilis, et cursibus montanis adsueta est; ejuscemodi etiam Cretenses se praestant, et vulgo esse creduntur. Canum vero animosissimi sunt Molossi, quoniam ejusdem regionis incolae ejuscemodi sunt. Vir autem Carmanius et canis natura adeo feri sunt et rigidi, ut mansuefieri nequeunt.

3 Naturae animantium haec etiam singularia sunt: Suem neque ferum, neque cicurem in India nasci Ctesias refert, atque oves Indicas caudas cubitum latas habere alicubi narrat.

4 Formicae Indicae, quae aurum custodiunt, Campylinum fluvium nunquam transeunt. Issedones vero appellantur et sunt, qui eandem regionem cum illis incolunt.

5 Testudo terrena cum serpentem comedit, origano vescitur, et mali immunis redditur, quod comestum ipsam prorsus interimeret. Columbam autem avium maxime pudicam atque in re venerea temperantem esse audio; nunquam enim a se invicem distrahuntur, neque femina a conjuge, nisi casu quodam, neque mas a femina, nisi viduus fiat. Perdices vero libidine intemperantes sunt, ideoque nata ova disperdunt, ne pullis educandis occupatae feminae rem veneream cum maribus negligant.

6 Lupis fluvios transnatantibus, ne vi atque impetu fluctuum evertantur, singulare fulcimentum natura excogitavit, eosque docuit, ex iis, quae difficilia sunt, facillimum exitum; caudas invicem mordicus tenentes, contra fluctus tendunt adversi, et sine ulla difficultate ac tuto transnatant.

7 Asinabus rudendi vocem naturam negasse ajunt. Hyaenas vero canes mutos reddere, cum umbram in ipsos conjecerint, eadem praebuit. Suavis odor et unguentum vulturibus mortem adferunt. Cycnis etiam cicuta lethalis est. Camelum autem quantopere reformidet equus, Cyrum et Croesum expertos fuisse ajunt.

8 Pullos equarum, quos nondum plene nutritos matres reliquerint, veluti pupillos, aliae equae miseratae cum sua sobole educant.

9 Cornices sibi invicem fidelissimae sunt, et, postquam sibi sociatae fuerunt, se mutuo vehementer amant; neque eas inverecunde aut fortuito misceri quispiam videat. Narrant autem harum rerum periti, si alterutra moriatur, alteram superstitem viduam permanere. Audio etiam veteres in nuptiis post hymenaeum cornicem invocasse, hocque concordiae signum illis, qui liberorum quaerendorum causa convenissent, dedisse. Qui sedes avium et volatus observant, cornicem si sola apparuerit captantibus auguria inauspicatam esse dicunt. Quoniam vero cornici noctua infesta est, noctu illius ovis insidias molitur;  p38 cornix vero interdiu noctuae ovis insidiatur, non ignorans oculos ejus tunc hebetes esse.

10 Erinaceum terrestrem nec imprudentem, nec imperitum parandorum in vitae usum fructuum natura reddidit. Quando quidem enim cibo, qui per annum duret, indiget, neque quodlibet anni tempus fruges producat, illum in locis, ubi ficus exsiccantur, se volutare ajunt, et transfixas ficus, quae non paucae spinis inhaerent, facile portare, easque in caverna congestas servare, ut inde promere queat, quum extrinsecus fructus colligere non possit.

11 Animalia etiam maxime fera cum iis, quae opem sibi ferre queunt, pacem ac foedus habent, et ab ingenita sibi malitia propter mutuum commodum remittunt. Crocodilus dum hians natat, sanguisugae eum infestant et dolore adficiunt; quod sentiens ille trochilo medico indiget. Cum igitur sanguisugis os ejus refertum est, ad ripam prodiens adversus radios solis hiat. Trochilus autem rostrum in fauces illius inserens sanguisugas extrahit; idque crocodilus patienter sustinet opem sentiens, atque inmotus manet; et trochilus quidem prandio potitur sanguisugis, crocodilus vero ope trochili fruitur, eique istam mercedem rependit, quod ipsum non laedat.

12 Monedulas erga se beneficas existimant Thessali, Illyrii et Lemnii, iisque ut victus publice praeberetur, civitates eorum decretum fecerunt; quoniam locustarum fruges eorum vastantium ova perdere, earumque sobolem perimere solent. Ea ratione profecto magna ex parte locustarum nubes minuuntur, eorumque quos commemoravi, fruges aestivae manent incolumes.

13 Grues in Thracia, quae cunctarum regionum maxime frigida et tempestatibus obnoxia est, gignuntur; amant tamen regionem, in qua natae sunt, amant etiam se ipsae tribuentes aliquid sedibus patriis, tribuentes etiam aliquid suae saluti. Nam per aestatem quidem ibidem manent; medio vero autumno in Aegyptum et Libyam et Aethiopiam trajiciunt; et tanquam terrae circuitum noverint, et aëris proprietatem, ac temporum diversitatem, omnes proficiscuntur quum hyemem tepidiorem illic traduxerint, diesque sereni et tranquilli illucescere coeperint, iterum redeunt unde venerant. Duces volatus, qui ejusdem itineris experientiam habent, constituunt, nempe, ut verisimile est, seniores; ad agmen claudendum eosdem quoque deligunt; in medio autem juniores locantur. Observato autem vento secundo sibique favente atque a tergo adspirante, illo etiam itineris duce utentes, qui in partem anteriorem impellit; et tum quidem figuram triangularem angulis acutis suo volatu designant, quo in aërem incumbentes eumque findentes, facillime iter suum conficiant. Hac ratione aestatem atque hyemem exigunt grues; homines vero mirantur  p39 prudentiam regis Persarum ad deprehendendam coeli commoditatem, Susas et Ecbatana celebrantes, atque ejusdem regis ultro citroque migrationes pervulgatas. Quando autem forte aquilam in se irruentem conspiciunt, in orbem coactae seque condensantes mediumque lunatum efficientes, comminantur, tanquam in aciem adversus eam proditurae; quo fit, ut percussis alis illa recedat; hae autem rostra tergis praevolantium fulcientes volatum suum deinceps quodammodo colligant, laboremque sibi tolerabilem reddunt, modo sibi invicem incumbentes. Quando vero in remota regione quietem nactae sunt, noctu reliquae quiescunt et dormiunt; tres autem vel quatuor reliquas custodiunt, et, ne custodes somno opprimantur, unico pede innituntur, et in altero, quem sublimem habent, lapillum unguibus firmissime et summa cautione tenent, ut, si quando somnus obrepserit, lapillus cadens strepitu eas excitet. Lapillus autem, quem grus volatura pro saburra devorat, est auri index; eumque, quando velut ad portum adpulsa, ac in locum, quem petebat, pervenit, rursus evomit.

14 Si gubernator navis alto in mari constitutus viderit grues inde quo volatum intenderant redeuntes, intelligit ex adverso ventum imminere, et avium discipulus factus ipse quoque navigationem reflectit, et navim servat. Earum gubernandi rationem hominibus regendi respublicas doctrinam primum dedisse ferunt.

15 Columbae in urbibus cum hominibus frequentes habitant, et valde mansuetae sunt, et ante illorum pedes versantur; at in locis desertis eos aufugiunt, neque eorum conspectum patiuntur. Fidunt enim multitudini, seque nihil grave per illam passuras probe norunt; ubi vero aucupia, retia et insidiae parantur, non amplius absque metu degunt: ut de eis dicam, quod olim dixit Euripides.

16 Perdices quum partui vicinae sunt, aream quam vocant e quibusdam festucis sibi componunt. Contextus autem cavus est, et ad incubandum accommodatus; eique pulverem infundentes molle quiddam velut cubile efficiunt, atque in id ipsum ingrediuntur: dein se desuper fruticibus occultantes, ut aves rapaces et aucupes evitent, summa quiete incubant: tum ova eidem loco non committunt, verum in alium locum quasi migrantes ea important; timent enim ne deprehendantur, si in eodem loco commorentur. Aliis igitur locis nidificantes, pullos etiam nunc teneros avehunt et fovent, et suis alis tepefaciunt, pennisque tanquam fasciolis involvunt; pullos vero non lavant, sed pulvere respergentes nitidos efficiunt. Si perdix aliquem ad nidum accedentem, sibique et suis pullis insidias molientem conspexerit, tum ad pedes aucupis prostrata spem praebet se abjectam capi posse; et auceps quidem se inclinat versus praedam, perdix vero se convolvens commodum elabitur; cumque illum a nido avertit ac abduxit, seque  p40 vanum illius laborem elusisse sentit, magna jam fiducia venatorem hiantem relinquens, sursum volat; atque ab insidiis tuta pullos appellat, qui maternam vocem agnoscentes eo advolant. Cum ex sese ova paritura est, occulte latens uspiam maritum fallere conatur, ne ejus ova frangat; quoniam is eo usque libidinis insania flagrat, ut matrem alendis liberis operam navare non permittat. Adeo perdicum genus libidine furit, ut cum feminae incubiturae ipsos reliquerint, mares animo inflammato concupiscentes res venereas, vehementer inter se ira incendantur, mutuaque verberatione acerbissime affligantur; victusque feminarum vice venerem patiatur, quoad ipse quoque victor alterius eandem flagitiosam libidinem in victum exerceat.

17 Invidiam rem exsecrandam esse inquit Euripides, eaque laborant etiam nonnulla animalia. Stellio, ut Theophrastus ait, simulatque senectutem exuerit, se convertens, eam deglutiens abolet; eadem autem comitiales morbos pellere existimatur. Cervum etiam non fugit dextrum suum cornu magnum usum hominibus praestare, idque ipsum ne isto quispiam frueretur, prae invidia in terra confodit atque occultat. Equa etiam non ignora se una cum pullo amoris veneficia parere; simulatque igitur pullus editus est, carunculam in pulli fronte innatam, quam hippomanes vocant, devorat. Eamque praestigiatores dicunt vim habere alliciendi ad insanam coitus cupidinem, atque oestrum venereum efficiendi et excitandi; idcirco equa hasce praestigias hominibus, qui eas ceu praecipuum aliquod remedium adsequi conantur, invidet. Et quidni?

18 In mari rubro, sinu Arabico, piscem gobio perfectae aetatis non minorem nasci Leonides Byzantius ait; oculis vero, atque ore carere citra morem piscium; branchias tamen habere et capitis formam, ut conjicere licet, etsi figura minus expressa; subtus vero in ventre formam quandam sinus leviter impressam apparere, quae smaragdi colorem refert, eamque oculorum et oris loco ipsi esse idem ait. Quisquis autem hunc piscem gustaverit, se suo sibi malo eum piscatum fuisse sentit. Vis autem mali ejusmodi est: Qui gustaverit, intumescit, dein ventre ejus prae tumore disrupto moritur. Verum etiam ipse physalus captus poenam luit: primum enim cum extra aquam est, inflatur; et si quis eum tetigerit, magis magisque intumescit: tumque si quis eum contrectare perseverat, prae putredine totus, tanquam aqua intercute laborans, perlucidus fit: denique moriens disrumpitur. Si quis autem eum vivum in mare rejiciat, more inflatae vento vesicae supernatat. Physalum autem ex hoc adfectu appellatum fuisse idem ait.

19 Vitulum marinum coagulum suum, ne comitiali morbo laborantes eo sanari possint, devorare audio. Invidum hercle animal est vitulus marinus.

 p41  20 Pelecani conchas in fluminibus comprehensas deglutiunt, easque in imo stomacho calefactas rursus evomunt; et ex testis calore diductis, ut fieri solet, quando coctae sunt, carnes in cibum eruunt. Lari aves etiam, ut Eudemus scribit, cochleas sublimes rapiunt, easque in altum sublatas magna vi ad saxa allidunt.

21 Eudemus scribit ursam in Pangaeo Thraciae monte lustrum leonis custodibus vacuum invasisse, ejusdemque catulos, quia adhuc parvuli erant nec se tueri poterant, interemisse. Quum autem leo et leaena alicunde ex venatu revertissent et catulorum caedem factam vidissent, acerrimo, ut par erat, dolore affecti ursam insequebantur; haec vero metu perculsa quantum pedibus poterat, in arborem conscendit, ibique eorum insidias declinare contendens consedit. Cum autem isti videbant se eam ulcisci non posse, leaena quidem custodiam non intermisit, sed insidias ursae moliens, sursumque versus sanguinariam adspiciens, ad arboris truncum consedit; leo vero quasi inops consilii atque moerore perturbatus, instar hominis angebatur, et in montibus vagans virum arbores secantem offendit, cui timore perculso securis e manu decidit; eumque leo adulabundus seseque attollens blande, quantum poterat, excepit, et lingua faciem ejus abstersit: quamobrem homo confidere coepit; atque leo ipsum cauda amplexatus ducebat, neque ei, ut securim relinqueret, permittebat, sed, ut eam tolleret, pede suo indicabat: et cum ejus indicium homo non intelligeret, leo securim ore cepit, eamque illi porrexit, atque ipsum ad lustrum suum perduxit: idque leaena videns, ipsa quoque accedens homini indicium fecit, et cladem miserabilem respiciens, oculos versus ursam adtollebat. Quod homo considerans, leones ab ursa injuria adfectos esse conjecit, et quantum viribus poterat arborem exscindit; eaque eversa fuit, ursam vero praecipitem in terram actam dilaniarunt leones; atque hominem illaesum et incolumem in locum, ubi prius eum obvium habuerat, reduxit leo, et materiae, quam antea caedebat, reddidit.

22 Aegyptiarum ferarum, aspidis et ichneumonis, pugna hujusmodi est. Hic quidem non inconsulte nec temere adversus hostem in certamen descendit; sed tanquam vir omni armorum genere accinctus, in luto se involutans, eoque adglutinato se obducens, idoneum scutum et loricam habere videtur. Quod si lutum ei non praesto sit, aqua se lavat, et madidum adhuc in profundum sabulum injiciens, ex improvisis rebus arma ad se defendendum ingeniose comparans, pugnam aggreditur; summas autem nares suas teneras, et aspidis morsui quodammodo opportunas, caudae suae flexu septus tuetur: hoc enim facere solet. Quod si aspis eas adsequi possit, hostem interimit; sin minus, frustra dentes contra lutum exercet: contra autem ichneumo illi ex inopinato antevertens aspidis  p42 fauces comprehendit, eamque strangulat. Qui vero prius morsu alterum praeverterit, victor existit.

23 Ciconiae parentes senio adfectos sponte sua et magna cura alunt; etsi nulla hominum lex id illas jubeat, verum ad hoc istas impellit naturae praestantia. Ipsae quoque suos pullos amant, cujus rei argumentum hoc est: cum adulta indigeat nutrimento, quod involucribus adhuc et teneris pullis in nido apponat, nec illud forte aliunde comparare possit, hesternum cibus evomens eos nutrit. Quod ipsum ardeas et pelecanos facere audio. Ad hoc etiam audio ciconias et grues frigoris injuriam simul effugere, et hiberno tempore exacto, quum ad sedes suas remigraverint, cum illas, tum has nidos suos rursus cognoscere, sicut homines domum. Alexander Myndius ait, ciconias pariter viventes, cum ad senectutem pervenerint, ad Oceanitidas insulas profectas ex avibus in homines converti, idque pietatis erga parentes praemium adsequi. Fortasse et ego existimem, diis volentibus, illud genus hominum, qui istic degunt, pium et sanctum haberi; siquidem in aliis sub sole regionibus ejusmodi gens vivere (non) poterat. Neque istud figmentum esse putem. Quid enim hoc comminisci Alexandro profuisset? Hominem sapientem certe non decebat ne maximo quidem lucro proposito mendacium veritati anteponere; nedum incidere in reprehensionem, quae prorsus nihil lucri ipsi adferret.

24 Si luti facultas sit, id hirundo unguibus fert, nidumque ex eo fingit; sin minus luti facultas ei detur, teste Aristotele, aqua se conspergit, atque in pulverem se abjiciens, pennas luto mergit; idque post eis agglutinatum rostro minutatim auferens propositum sibi nidum struit. Pulchre etiam intelligit, quod si teneros, ex pennisque nudos in duris fruticibus pullos requiescere sineret, dolore premerentur; quamobrem in ovium tergo considens floccos lanarum evellit, indeque suis pullis nidum quam mollissime substernit.

25 Aequos mater hirundo pullus suos reddit, aequalem portionem in esca ipsis distribuenda observans; neque enim unam eandemque, quae omnibus nutriendis sufficiat, adferre potest; sed pusillum et pauxillum cibi adduxit. Primum in lucem editum primum pascit, deinde ab illo secundum, tertium tertio loco partum alit, sicque deinceps usque quintum progreditur; neque enim plures quinque ferre in utero atque parere solet. Ipsa interim non amplius cibi capit, quam quem in nido praeterlapsum consequitur. Hujus pulli, similiter atque canum catuli, tardum visum accipiunt; verum mater iis herbam adfert, qua admota visum sensim adipiscuntur; dein paulum quiete confirmati ad volandum habiles e nido ad pastum evolant. Hujus herbae homines quamvis compotes fieri summo cupiant opere, nunquam tamen in hac parte eorum studio satisfactum est.

 p43  26 Upupae ex avibus maxime ferae sunt, mihique videntur, propter memoriam eorum, quae inter homines passae sunt, atque odium feminei sexus, in desertis et celsis rupibus nidum construere; et, ne homines ad pullos suos accederent, luti vice humano stercore nidum illinunt, foetore et gravisolentia animal sibi infensum arcentes et repellentes. Cum in deserta parietis parte in lapidis rima vetustate acta haec avid peperisset, et parietis curator, pullis intus observatis, luto rimam obduxisset, upupa post reditum videns murum obstructum, herbam attulit et luto admovit: quo statim dissoluto, illa ad pullos suos accessit, et inde ad pastum rediit. Et cum idem ille rursus parietem obduxisset, avis hac ipsa herba denuo eum reseravit; atque id tertio factum est. Itaque custos parietis, re animadversa, herbam istinc auferebat, sed ad aperiendos thesauros nihil ad se pertinentes.

27 Peloponnesus leones non gignit. Idque, ut verisimile est, erudita mente animadvertens Homerus, Dianam istic venantem canens, dixit, eam incessisse per Taygetum et Erymantum, Oblectantem se apris et velocibus cervis.

Quoniam montes isti leonibus carent, eosdem non memorat, et summa quidem cum ratione.

28 In mari rubro piscis nascitur, eumque quantum norim Perseum accolae vocant. Graeci quoque illum eodem nomine appellant, atque Arabes perinde ut Graeci; isti enim etiam Perseum Jovis filium celebrant, a quo hunc piscem nomen traxisse praedicant. Is pari magnitudine est cum anthia maximo; adspectu similis est lupo; rostrum habet leviter aduncum, et cingulis auro adsimulatis distinctum, quae a capite exorientia per transversum feruntur, et ad ventrem usque pertinent; frequentibus et permagnis dentibus munitus est. Omnes pisces vi et corporis robore antecellere dicitur, neque audacia ei deest. De piscatione ejus et captura alibi dixi.

29 Pinna marinum animal e genere concharum est. Hiat autem dissidentibus utrimque conchis, et carunculam ex se protendit, quae escae instar est piscibus adnatantibus. Illam comitatur cancer, qui una cum ipsa alitur et pascitur. Cum igitur piscis adnataverit, cancer eam levi morsu admonet; tumque pinna magis magisque conchas aperit, et adnatantis piscis caput intra eas recipit comprimitque; et piscem ita captum in cibo consumit.

30 Hominis eruditi haec etiam nosse refert. Cuculus callidissimus est et ex difficillimis facillima texere bene novit. Etenim sibi conscius est se neque incubare ovis, neque ea excudere posse ob frigidam corporis constitutionem, ut ajunt. Cum igitur pariat, nec nidum construit, nec pullos alit; sed observat aves, quando a nidis suis absint et vagentur, atque alienam domum ingressus parit. Nec tamen quarumlibet avium  p44 nidos invadit, sed alaudae, palumbis, chloridis, et pappi (an curucae?); novit enim illas ova suis similia parere. Neque eo divertit cum nidi earum vacui sunt; si vero ova intus sunt, iis sua admiscet. Quando autem multa illarum ova adsunt, ea ejecta perdit; suaque, quae ob similitudinem dignosci nec deprehendi possunt, relinquit. Et aves quidem, quas dixi, aliena ova excutant; pulli vero cuculi ad volandum firmi, sibi conscii se spuriae foetus esse, ad parentem evolantes accedunt; nam pennis succrescentibus alieni deprehenderentur, atque acerrime verberarentur. Optimo anni tempore solum apparet cuculus, nempe ab ineunte vere usque ad caniculae ortum, porro a conspectu hominum abhorret.

31 
[Legamen ad versionem in linguam Graecam] Gallinaceus leoni terrorem incutit; eandemque avem timet basiliscus, ut fertur, atque ad conspectum ejus contremiscit, et canentem audiens convulsione adfectus moritur. Quam rem non ignorantes, qui per Africam ejusmodi animalis altricem iter faciunt, metu basilisci gallum itineris comitem et socium sibi adjungunt, qui eos a tanto malo liberet.

32 Creta lupis et reptilibus animalibus infesta est. Audio enim Theophrastum dicentem, loca esse in Olympo Macedoniae monte, quae a lupis adiri non solent. Caprae Cephalenides sex mensibus non bibunt. Abydenas autem oves nullas videri albas, sed nigras omnes, ferunt. In hoc etiam differentia et proprietas quaedam animantium est; quod ex venenatis alia morsu et dentibus venenum, alia idem ictu et aculeo immittunt.

33 Libycam aspidem dicunt suo halitu oculorum usum adversus se cum cervicem porrexerit respicientibus eripere; aliam non excaecare quidem, sed tamen celeriter interficere. Vaccas Epiroticas ferunt copiosissime mulgeri, et capras Scyrias lac praebere uberrimum omnium; Aegyptias quintuplicem partum edere, plerasque geminum. Causam hujus rei esse Nilum ajunt, cujus aquae foecundissimae sunt. Itaque pastores, qui munditiae pecoris student, et gregis sui curam agunt, aquam ex Nilo pecudibus, et maxime infoecundis, machina haurire, solent.

34 Ptolemaeo secundo ex India cornu allatum ferunt, quod tres amphoras capiebat. Hic sane hos fuit, cui tale cornu excreverit.

35 Perdicum non eadem ubique vox est, sed varia. Athenis, aliam ultra Corydalensium pagum degentes, aliam citra istum pagum vocem fundunt. Harum variarum vocum quae sint nomina, Theophrastus explicat. In Boeotia, eique objacente Euboea, idem sonant, et, ut ita dicam, ejusdem sunt linguae. In Cyrene ranae tantum omnino mutae sunt: et in Macedonia sues solida ungula et genus quoddam cicadarum et ipsum mutum.

36 Phalangii genus esse dicunt, quod rhax appellatur, sive  p45 quod nigrum sit, et re vera simile acino uvae tum colore, tum figura etiam rotunda, sive aliam ob causam, scitu difficile est. Nascitur in Libya pedibus brevissimis, ore in medio ventre, morsuque celerrime perimit.

37 In Seripho ranae nullam prorsus vocem edunt; si vero alio transferantur, acrem et asperum sonum edunt. In Piero Thessaliae lacus est non perennis, sed hieme tantum existit, ex aquis in eum confluentibus; in hunc ranas si quis injiciat, silent, alibi tamen vocales. Seriphii de signum ranis gloriantur, cum Perseus magno rediret ex certamine adversus Medusam, et magno itinere peracto, ut verisimile est, fessus requiesceret prope lacum, atque istic somnum capere vellet, ranas strepentes eum interpellasse, et somnum interrupisse, atque idcirco ipsum molestia adfecisse; itaque Perseum a patre Jove deprecatum fuisse, ut ranas clamare prohiberet: patrem vero ejus precationem exaudisse, ac filio suo gratificantem ranas illius loci perpetui silentii condemnasse. Theophrastus tamen hanc explodens fabulam, et Seriphiorum vanam gloriationem redarguens, aquae frigiditatem adfert causam esse, cur hae mutae sint.

38 In regionibus humidis, et ubi aer valde pluvius est, gallinaceos canere negat Theophrastus. Lacus in Pheneo est, qui nullos alit pisces. Cicadas propter frigidam corporis temperiem tum demum, quum sol incaluerit, canere idem ait.

39 Caprimulgus animal est audacissimum; reliquas enim aviculas contemnit, insidiatur autem maxime capris, atque earum uberibus advolans lac inde exsugit; neque a pastore propterea poenam timet, etsi improbam mercedem pro saturitate reponere soleat: obturat enim uber cum traxerit, atque inde lactis fluxum prohibet.

40 Multi filium Aretes, quae Aristippi soror fuit, a matre edoctum celebrant. Aristoteles ait se vidisse pullos lusciniae, quae a matre in cantum erudiebantur. Luscinia autem ex avibus libertatis amantissima est, ideoque si integra aetate capiatur, et in cavea conclusa asservetur, cibo et cautu abstinet, atque aucupem ob servitutem silentio ulciscitur. Quod cum homines experti fuerint, aetate jam grandes captas dimittunt, et pullos venari student.

41 
[Legamen ad versionem in linguam Graecam] India equos et asinos uno cornu praeditos procreat, ut ferunt. Horum e cornibus pocula conficiuntur, in quae venenum mortiferum conjectum si quis biberit, insidiae illum non laedent; horum enim utriusque cornu ad vim veneni depellendam valere videtur.

42 Porphyrio animalibus excellit et formae pulchritudine et nominis convenientia, ac pulverulentis volutationibus gaudet, atque in locis, ubi columbarum lavatio esse solet, lavatur; nec prius tamen se vel pulveri vel lavacris committit, quam certum passuum numerum sibi sufficientem confecerit. Et propalam  p46 aegre cibum capit, ideoque se subtrahit et secreto vescitur. Acerrima rivalitate laborat, et mulieres, quae sunt sine viro, observat; quod si cum matrefamilias stuprum fieri cognoverit, se strangulat. Volans non sublime fertur. Homines autem magnam voluptatem ex eo capiunt, ideo parce et provide illum alunt. In magnificis splendidisque aedibus porphyrio ludicra delectatio est; tum etiam intra claustra templi recipitur, atque istic sacer et solutus circumvagatur. Pavonem, ut formosus sit, luxuriose tamen viventes homines mactant et comedunt; hanc enim avem pennae exornant, sed reliqui corporis nulla dignitas est. Porphyrionem vero cibi gratia in coenis apposuisse hominem scio neminem; non Calliam, non Ctesippum, Athenienses; nec Lucullum, neque Hortensium, Romanos: quos e multis cum vario luxui, tum gulae in primis deditus et lurcones paucos mihi commemorasse sat fuerit.

43 Corvus jam aetate adfecta, cum non pullus alere potest, seipsum eis cibus praestat; hi autem comedunt parentem. Unde proverbium esse natum ferunt: Mali corvi malum ovum.

44 Ex avibus castissimi celebrantur palumbes. Mas enim et femina conjugio alligati mutuo consensu sibi invicem adhaerent, et caste vivunt, neque alienum cubile appetunt. Quod si libidinosos oculos in alios conjiciant, illos reliqui circumdant, et marem quidem mares discerpunt, feminas vero feminae. Hujusce etiam modi lex castitatis ad turtures pertinet, sanctaque et sincera permanet: tum etiam ad columbas albas, praeterquam quod non utramque occidunt: nam marem duntaxat perimunt, feminam vero, illius misericordia permoti, impunitam atque innitam in viduitate aetatem ducere permittunt.

45 Aristoteles inquit feminis columbarum parturientibus mares adesse, et cultu omnique officio fungi; saepe etiam feminam errantem et vagantem compellere ad nidum; et cum pepererint ova, eas cogere, ut incubent: eosdem pariter cum feminis pullos fovere, pariterque alere; et primum nutrimentum, ne a cibis abhorreant, parentes pullis terram salsuginosam in os indere; quam ut gustaverint, inde facillime reliquis cibis vesci queant. Cum rapacibus ceteris avibus foedere devinciuntur, pacemque gerunt; aquilas marinas et circos horrent inquit. Contra accipitres quo astu utantur, audire operae pretium fuerit. Cum eas accipiter, qui natura sua in altum et sublime fertur, persequitur, eae deorsum versus elabi et volatum deprimere conantur: cum ille in inferiori sede aeris volat, illae contra in sublime feruntur, et supra accipitrem, in sublimi impetum facere non valentem, volantes fiducia implentur.

46 Cum Indus quispiam elephantorum domitor elephanti album pullum offendisset, atque hunc etiam nunc tenerum aluisset, et paulatim mansuefecisset, eoque veheretur, et belluam  p47 amaret, et vicissim redamaretur ipse, ac simul suam elephantus educationem cum maximis amicitiae officiis huic Indo compensaret; Indorum rex id intelligens, sibi mitti elephantum poposcit. Indus, ut amore captus, vehementi rivalitate flagrans, et valde dolens, si hunc alius quam ipse esset habiturus, se daturum negavit, atque eo conscenso, in loca deserta abiit. Rex autem id aegre ferens, mittit qui Indo elephantum auferrent, atque eum in judicium adducerent. Cum ergo eo pervenissent, eique vim inferre inceptarent, homo illos de sublimi caedebat, atque elephantus veluti injuria adfectum dominum ulciscebatur: et haec quidem initio. Ubi autem percussus Indus ex eo delaberetur, elephas suum nutritium circuivit, ut solent, qui armis aliquem propugnant, atque ex invadentibus alios interfecit, alios in fugam vertit; denique proboscide altorem amplexus attollit, et ad stabulum defert, et cum illo permansit, tanquam amico fidelis amicus, eumque benevolentia prosequebatur. O sceleratos homines, qui mensas et sartaginum stridores sequuntur, et prandia quaerunt; in periculis autem amicos deserunt, amicitiae nomen temere et frustra polluentes.

47 Date mihi facultatem, per Jovem patrium, interrogandi tragoedos, et, ante illos, fabularum scriptores, quid sibi velint, tantam ignorantiam filio Laii attribuendo, atque etiam Telepho, qui infeliciter cum matre congressus, nec tamen complexu venereo junctus fuit, sed eodem lectulo cum ea concumbens, idem perpetrasset, nisi draco divino instinctu eos multotiens diremisset: siquidem animalibus rationis expertibus ejusmodi concubitus ex corporis contactu natura cognoscendos dedit, neque ea indiciis ullis egent, neque illius adventu, a quo in Cithaerone expositus fuit, ut Oedipus Sophocleus. Camelus igitur cum matre nunquam coit. Cum enim pastor quispiam feminam, quoad ejus fieri poterat, exceptis genitalibus, obtexisset, deindeque filium matri admisisset; hic prae coitus appetitu cum matre imprudens rem habuit, quod ubi intellexisset, auctorem nefandi coitus mordicus premens, et ad terram abjectum genibus affligens, cum summis doloribus interfecit; atque seipsum praecipitem deorsum egit. Oedipus sane in hoc etiam imperite fecit, qui, cum inferenda sibi manu calamitatem omnem effugere posset, oculos tantum excaecare suos voluerit, et suae familiae fratrique dira imprecari omnia, tanquam extremis hisce malis jam praeteritae calamitati ullum adferret remedium.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Oct. 04